IusCommune
IusCommune › Textos › Extravagantes Ioannis XXII

Extrav. Io. XXII 9De torneamentis.

Abrir no leitor do IusCommune →

Extrav. Io. XXII 9.1

Constitutio Clementis, in quibusdam regnis torneamenta inhibens sub poenis excommunicationis et interdicti, hic revocatur, et illi, qui huius occasione sententias incurrerant, absolvuntur.

Quia in futurorum eventibus sic humani fallitur incertitudo iudicii, ut, quod coniectura probabili exnunc interdum attenta consideratio utile pollicetur, reperiri damnosum quandocunque contingat, nonnunquam quod consulte statuitur ex sanioris inspectione iudicii consultius revocatur: sane felicis recordationis Clemens Papa V. praedecessor noster, attente considerans, generale passagium, in concilio Viennensi pro terrae sanctae subsidio salubriter ordinatum, per torneamenta et hastiludia sive iuxtas non leviter impediri, tum quia frequenter sic ipsum passagii negotium prosecuturos exinaniunt, quod ad eius exsecutionem efficiuntur impotentes, tum quia interdum quam plures a crucis assumptione retrahunt, dum ab illis abstinere (aliis ea exercentibus) erubescunt, torneamenta ipsa et hastiludia sive iuxtas in regnis Franciae, Angliae et Alemanniae, et aliis nonnullis provinciis, in quibus ea consuevere frequentius exerceri, specialiter interdixit, in facientium ea, vel ad id eis praestantium opem, consilium vel consensum, et illorum etiam, in quorum locis vel districtibus fierent, non prohibentium hoc, quum possent, et illorum procedentes ad illa in domibus suis recipientium, vel commercium quomodolibet exercentium cum eisdem, in personas excommunicationis, et in terras interdicti sententias promulgando, absolutione ab excommunicatione huiusmodi, praeterquam in mortis articulo, sedi apostolicae reservata. Verum quoniam, ut intelleximus, per sententiam huiusmodi periculum animabus ingeritur, et pro eo maxime negotio dicti passagii derogatur, quia nonnulli militari cingulo abstinent, et quia vacare militiae metu praesertim ipsius sententiae non praesumunt, propter quod idoneos et voluntarios ad terrae praedictae subsidium in regnis eisdem contingit pauciores solito reperiri: nos, ad dilectorum filiorum nobilis viri Philippi clarae memoriae, regentis Franciae et Navarrae regis, et aliorum de domo regia, nec non quam plurium magnatum et nobilium, tam in regno Franciae quam aliunde considerantium praemissa discrimina repetita supplicationis instantiam, sententias excommunicationis et interdicti praefatas, praemissorum supplicationibus inclinati, et ducti considerationibus ante dictis, et ex causis etiam rationabilibus aliis, in favorem saepe fati negotii de fratrum nostrorum consilio revocamus, eos, qui propter exercitium torneamentorum seu hastiludiorum ipsorum huiusmodi sententias incurrerunt, absolventes ab illis, et cum eis, qui, sic ligati, vel in locis propterea interdictis divina celebrarunt officia, super irregularitate inde contracta auctoritate apostolica dispensantes. Datum Lugduni XVI. Kal. Octobr. Ao. I. [1316.] VIII - XI. DE PRIVILEGIIS. c. un.