Extrav. Io. XXII 10De crimine falsi.
Abrir no leitor do IusCommune →Extrav. Io. XXII 10.1
Falsificantes monetam regis Franciae, et aliorum locorum circumvicinorum, aliquo de quatuor modis, hic prolixe declaratis, ipso facto excommunicationem incurrunt, a qua absolvi non possunt, nisi a Papa, praeterquam in mortis articulo. De falsificantibus sigillum ipsius regis Franciae habes cap. Ad audientiam. eod. tit. in antiquis.
¶Prodiens quasi ex adipe iniquitatis multorum sceleratorum funesta cupiditas, eos in perniciem praecipitare conatur, dum sequi miserabilem eius ingluviem, satietatis nescientem moderamina, non verentur. Ipsi etenim, turpium lucrorum se faecibus immergentes, ambitiosis nexibus involvuntur, Dei timorem damnabili coecitate postponunt, et, quasi ambulantes in tenebris, non vitant excidi personarum. Nuper siquidem ad nostri apostolatus auditum multorum relatio fide digna perduxit, quod nonnulli, nullam habentes auctoritatem iuris, vel consuetudinem seu privilegium faciendi, monetam falsam ostendunt et fabricant in regno Franciae et locis circumvicinis. Alii vero monetam falsam sub vero signo carissimi in Christo filii nostri Caroli regis Francorum et Navarrae illustris studiose depravant, et ex hoc cadit a suo recto pondere. Quam plures etiam in locis circumvicinis, quibus de iure aut consuetudine seu privilegio ius competit fabricandi monetam, signum proprium monetae regiae monetae suae, quam fabricant, imprimere seu insculpere moliuntur, eiusdem quantitatis et iucunditatis, literarum figurae, quam habet moneta regia, monetae suae, quam fabricant, quantum possunt similius, speciem et formam insculpunt, constituunt et imponunt. Et quamvis moneta praedicta eorum, ad usurpatam similitudinem perductas, deficiat a iusto usurpatan pondere argenti, et solito in re regia moneta mon, et more et consuetudine observato: simplices tamen et et populares personae, non habentes inter monetas tantae similitudinis peritiam discernendi, falluntur quotidie ea occasione in usu monetarum, recipientes monetas falso assimilatas pro veris. Sunt et alii, qui scienter falsas monetas extra regnum praedictum emunt, et post intra regnum ipsum eas portant, vendunt et expendunt. Nos igitur attendentes, quod iidem falsarii et fabricatores monetarum talium et emptores praedicti per hoc se dignos maledictione constituunt, eos, qui (ut praemittitur) praemissa moliri, aut fabricare, aut emere, vel portare ad regnum praedictum scienter praesumpserint, felicis recordationis Clementis Papae V. praedecessoris pr nostri vestigiis inhaerentes, excommunicationis sententia innodamus, absolutione praedictorum nobis et successoribus nostris, praeterquam in mortis articulo reservata. Nulli etc. nostrae innovationis infringere etc. Datum Avinion. V. Nonas Iul. Ao. VI. [1322.]