Extrav. Io. XXII 11De privilegiis.
Abrir no leitor do IusCommune →Extrav. Io. XXII 11.1
Privilegia, si qua sint, quibus aliqui nobiles Campaniae et Maritimae dicebant se munitos circa bannitorum receptationem, haec constitutio propter causas, hic insertas, revocat et annullat.
¶Ad nostri apostolatus pervenit auditum, quod nonnulli nobiles et communitates, intra nostras Campaniae Maritimaeque provincias constituti, asserentes, per privilegia sedis apostolicae sibi fore concessum, quod de provinciis ipsis per rectorem eorum, qui est pro tempore, vel officiales curiae rectoris eiusdem banniti in terris, civitatibus, castris et locis eorum morari libere possint, nec in illis idem rector bannitos ipsos capere valeat, eosdem bannitos in dictis terris, civitatibus, castris et locis non absque derogatione sedis apostolicae manifesta recipiunt et receptant. Nos igitur, qui benevoli more patris in provinciarum ipsarum tranquillitatis et pacis commodis delectamur, super hoc, (prout ad nostrum spectat officium,) pro communi bono provinciarum ipsarum de congruo volentes remedio providere, privilegia supra dicta, cuiuscunque tenoris exsistant, maxime quum ipsorum praetextu maleficia remaneant in eisdem provinciis impunita, pandatur ausus excessibus, cultus laedatur iustitiae, dictique rectoris multipliciter impediatur officium, ac provinciarum ipsarum status. pacis foedere violato, non absque grandi reipublicae detrimento subverti posset scandalis, scissuris, exnunc auctoritate apostolica ex certa scientia revocamus, annullamus, et etiam irritamus, ac nullam habere decernimus roboris firmitatem. Nulli etc. nostrae revocationis et annullationis, cassationis, irritationis et constitutionis infringere. Data Avin. VII. Idus. Aug. Ao. VI. [1322.]