Extrav. Io. XXII 8De Iudaeis et Sarracenis.
Abrir no leitor do IusCommune →Extrav. Io. XXII 8.1
Ut Petrus filius regis Castellae, pio ductus proposito, facilius Agarenos infideles a regno Granatae expelleret: lata fuit excommunicationis sententia in omnes, prohibita portantes ipsis infidelibus et Sarracenis praefati regni Granatae. Concord. c. Ita quorundam. et c. Ad liberandam. eod. tit. in antiqu.
¶Copiosus in misericordia Dominus, qui de sua abundanti pietatis corda fidelium ad suae maiestatis obsequia devotionis ardore succendit, praecordiis dilecti filii nobilis viri Petri Infantis, nati clarae memoriae Sanctii regis Castellae, adeo copiose gratiam coelestis inspirationis infudit, quod sibi delectabile reputat propriam exponere in ipsorum persecutione personam. Pio quidem nobilis ipse ductus proposito, tanquam strenuus athleta Domini, negotium impugnationis perfidorum Agarenorum, a quibus regnum Granatae in Dei contumeliam detinetur, tutorio nomine carissimi in Christo filii nostri Alphonsi, Castellae regis illustris, qui sub teneritudine puerilis aetatis adhuc dignoscitur constitutus, assumpsit sub spe coelestis auxilii ferventer et viriliter prosequendum. Quum igitur omnia cupiamus obstacula removere, per quae dicti negotii prosecutio posset quomodolibet impediri: universis et singulis, cuiuscunque conditionis, praeeminentiae vel status exsistant, districtius inhibemus, ne arma, equos, ferrum, ligamina, victualia et alia quaecunque prohibita per Romanos Pontifices praedecessores nostros ad terras Aegypti deferri, ad Sarracenos dicti regni Granatae intra triennium, incipiendum a Kal. Aprilis proxime secuturi, quomodolibet deferre praesumant. Nos enim omnes et singulos, qui ad dictum regnum arma, equos, ferrum, ligamina et victualia supra dicta et quaecunque prohibita contra tenorem huius nostrae prohibitionis deferre praesumpserint, illis poenis et sententiis, quas deferentes huiusmodi prohibita in Alexandriam vel ad Aegypti partes incurrunt, decernimus subiacere. Et nihilominus omnes et singulos, qui Sarracenis Granatae praestabunt dicti negotii prosecutione durante auxilium, consilium vel favorem, aut prosecutionem dicti negotii directe vel indirecte, secrete vel publice impedire vel turbare forte praesumpserint, excommunicationis sententiam incurrere volumus ipso facto. Nulli ergo nostrae inhibitionis, constitutionis et voluntatis etc. Dat. Avinione V. Kal. Mart. Ao. I. [1317.]