Extrav. Io. XXII 7De religiosis domibus.
Abrir no leitor do IusCommune →Extrav. Io. XXII 7.1
Secta et religio Fratricellorum sive Beguinorum, qui se dicebant de tertio ordine beati Francisci, cassatur, quoniam inter ceteros errores ecclesiastica sacramenta despiciebant. Et sub poena excommunicationis omnibus iniungitur, ut nulli de cetero talem ritum assumant, et ne episcopi ipsum concedere praesumant. Vide cap. fin. eod. tit. in antiqu. et cap. 1. eod. tit. 1. 6.
¶Sancta Romana atque universalis ecclesia, cui auctore Domino, licet immeriti, praesidemus, sicut religiosa et pia vota benigno favore prosequitur, sic superstitiosos conatus insolentium hominum detestatur, videlicet ne sub ovina pelle gregem dominicum truculentia lupi rapacis invadat, sub pietatis imagine virus haereticae pravitatis obrepat, et sub praetextu conversationis angelicae incautis mentibus spiritus malignus illudat. Cuius rei gratia sacris canonibus est interdictum, ne aliquis novum ordinem aut religionem inveniat, vel habitum novae religionis assumat, sed quicunque ad religionem venire voluerit, ingrediatur unam de religionibus approbatis. Nonnulli tamen profana multitudinis viri, qui vulgariter Fratricelli, seu fratres de paupere vita, Bizochi sive Beguini vel aliis nominibus nuncupantur in partibus Italiae, nec non in insula Siciliensi, comitatu Provinciae, Narbonensi et Tholosanensi civitatibus et dioecesibus et provinciis, aliisque diversis cismarinis et ultramarinis partibus, contra dictos canones habitum novae religionis assumere, congregationes et conventiculas facere, et superiores sibi ipsis eligere, quos ministros, seu custodes vel gardianos, aut nominibus aliis appellant, plurimos ad eorum sectam recipere, et loca de novo construere, seu constructa recipere, in quibus habitant in communi, publice mendicare, (quasi eorum secta foret una de religionibus, per sedem apostolicam approbatis,) temeritate damnabili praesumpserunt, et praesumunt etiam incessanter. Et ut ipsorum error veritas, et impietas religio reputetur: plurimi eorum regulam seu ordinem fratrum Minorum, quem sanctus Franciscus instituit, se profiteri ad literam conservare confingunt, quanquam in obedientia generalis vel provincialium ministrorum ipsius ordinis non morentur, praetendentes, se a sanctae memoriae Coelestino Papa V. praedecessore nostro huius status seu vitae privilegium habuisse. Quod tamen, etsi ostenderent, non valeret, quum bonae memoriae Bonifacius Papa VIII. praedecessor noster. DE IUDAEIS ET SARRACENIS. c. un. ex certis causis rationabilibus omnia ab ipso Coelestino praedecessore nostro concessa, quae per ipsum Bonifacium non contingeret approbari, viribus penitus vacuaverit, dictumque vitae privilegium non inveniatur per eundem Bonifacium approbatum. Quidam autem eorum dictum habitum et vivendi ritum a quibusdam episcopis seu eorum superioribus vel aliis ecclesiarum praelatis habuisse profitentur, quos nec eis concedere licuit contra formam concilii generalis. Nonnulli etiam ex ipsis, asserentes, se esse de tertio ordine beati Francisci, Poenitentium vocato, praedictum statum et ritum eorum sub velamine talis nominis satagunt palliare, quum tamen in regula ipsius tertii ordinis talis vivendi ritus nullatenus sit concessus. Et quia in errorum barathrum faciliter ruunt, qui conceptus proprios patrum definitionibus anteponunt: ipsorum quam plurimi, sicut fide digna relatione percepimus, a veritate catholicae fidei deviantes ecclesiastica sacramenta despiciunt, ac errores alios student multipliciter seminare. Quum itaque talium damnanda temeritas in eiusdem fidei detrimentum, fidelium scandalum, praefati Minorum et aliorum ordinum opprobrium, et etiam suarum et aliarum animarum perniciem redundare noscatur: sectam, ritum et statum huiusmodi, non obstantibus praemissis eorum excusationibus, quas frivolas reputamus, et quicquid per eos communiter vel divisim sub religionis, conventus, collegii seu congregationis nomine vel colore attentatum exstitit vel exsistit, de fratrum ipsorum consilio auctoritate apostolica nullius fuisse et esse decernimus firmitatis, et, quatenus de facto processerunt, de consilio et auctoritate praemissis revocamus omnino, ac perpetuae prohibitioni subiicimus, et ab ecclesia Dei penitus abolemus, eisdem personis et aliis quibuscunque sub poena excommunicationis, quam eas, si secus fecerint, incurrere volumus ipso facto, iniungentes expresse, ne statum sive sectam et ritum huiusmodi ab ipsis assumptum sectentur ulterius, vel ipsum de novo assumere quoquo modo praesumant. Episcopos quoque et eorum superiores superiores et etiam alios praelatos quoscunque, qui praedictis personis vel aliis ritum vivendi et habitum supra dictos praeter specialem apostolicae sedis auctoritatem deinceps concesserint, praedictae excommunicationis poenae ipso iure decernimus subiacere. Dignum est enim, ut adulterinas plantationes, quas non Pater coelestis, sed humanae temeritatis audacia plantat, apostolici culminis censura divellat, nec patiatur in agro dominico perversae congregationis vepres excrescere, cui proprium est, divina opitulante gratia, virtutes serere, ac vitia radicitus exstirpare. Nulli ergo, etc. Datum Avinion. III. Kal. Ianuar. Ao. II. [1317.]