IusCommune
IusCommune › Textos › Extravagantes Ioannis XXII

Extrav. Io. XXII 6De voto et voti redemtione.

Abrir no leitor do IusCommune →

Extrav. Io. XXII 6.1

Votum, per susceptionem sacri ordinis solennizatum, licet impediat matrimonium sequens, non tamen praecedens: etiamsi nondum esset per carnis copulam consummatum. Et durante matrimonio, etiam nondum consummato, nullus praesumat accipere aliquem de sacris ordinibus. Quod si fecerit, dissoluto etiam matrimonio: nec in illo ministrare, nec ad superiores adscendere poterit, nisi aliquam de religionibus approbatis ingrediatur, et eius regulam expresse vel tacite profiteatur. Est autem talis coniugatus sic ordinatus per dioecesanum monendus, ut religionem ingrediatur, si matrimonium nondum est consummatum. Quod si renuerit, et uxor institerit: compellitur per excommunicationem ad matrimonii consummationem. Hoc dicit. Et est casus notabilis, et qui satis efferri non posset.

Antiquae concertationi finem cupientes imponere, ac animarum periculis inde provenientibus salubriter providere, de fratrum nostrorum consilio praesenti declaramus edicto, quod, licet votum solennizatum per sacri susceptionem ordinis, quantum ad impediendum matrimonium contrahendum, ac ad dirimendum, si post contractum fuerit, secundum statuta canonum sit efficax reputandum, ad dissolvendum tamen prius contractum, etiamsi per carnis copulam non fuerit consummatum, quum nec iure divino, nec per sacros reperiamus canones hoc statutum, invalidum est censendum, auctoritate apostolica districtius inhibentes, ne quisquam durante matrimonio, nondum etiam consummato, aliquem de sacris ordinibus praesumat suscipere, nisi prout sacris canonibus noverit convenire. Quodsi secus a quoquam forsitan attentatum fuerit: ordinamus, quod nec matrimonio soluto in sic suscepto ordine ministrare, nec ad superiores ordines provehi, nec ad aliquod beneficium vel officium ecclesiasticum valeat promoveri, nisi aliquam de religionibus approbatis, (quarum professio ad castitatis custodiam, et abdicationem temporalium, et sui superioris obedientiam suos professores adstringat,) ipsum canonice contigerit ingredi, ac eius regulam expresse vel tacite profiteri. Quo casu dioecesanus super praemissis et singulis praemissorum cum eo dispensare valeat, nisi sit aliud canonicum, quod obsistat. Ad ingressum huiusmodi sic ordinatum, si matrimonium consummatum non fuerit, per dioecesanum instanter moneri praecipimus et induci. Quod si forsan renuerit adimplere: ipsum, si sponsa eius institerit, per censuram ecclesiasticam compellendum decernimus contractum matrimonium consummare. Nulli etc. nostrarum declarationis, inhibitionis, ordinationis, praecepti et constitutionis infringere. Datum Avinione Kalend. Decembr. Ao. VII. [1322.]