IusCommune
IusCommune › Textos › Extravagantes Ioannis XXII

Extrav. Io. XXII 3De praebendis et dignitatibus.

Abrir no leitor do IusCommune →

Extrav. Io. XXII 3.1

Tempore huius cap. obtinentes plures dignitates, personatus, vel beneficia curam animarum habentia ex dispensatione, virtute illius non poterunt retinere nisi unum, et reliqua tenebuntur resignare verbaliter et realiter coram ordinario sub testimonio publico intra mensem a tempore notitiae huius cap., nisi fuissent cardinales aut regum filii. Illi, autem, qui plura talia sine dispensatione obtinebant, poterunt ultimum retinere, reliquis forma praescripta et sub eodem tempore resignatis. Qui vero deinceps tale habuerit beneficium, si cum illo secundum simile receperit, quam primum illius possessionem habuerit, vel per eum steterit, quo minus habeat, primum, quo est ipso iure privatus, modo praedicto resignare tenetur; alias utrumque perdit, et inhabilis fit ad sacros ordines suscipiendos ad quodcunque beneficium habendum. Tandem, qui dicuntur ordinarii, quantum ad praemissa, et quae sint beneficia, curam animarum habentia, hic manifestatur. H. d. haec extravagans, quae est notabilis et multum practicabilis, et gravius obligat, quam cap. De multa. cod. tit. in antiqu, ut patet ad oculum.

Exsecrabilis quorundam tam religiosorum quam saecularium ambitio, quae, semper plus ambiens, eo magis fit insatiabilis, quo sibi amplius indulgetur, et improbitas importuna petentium a nobis et praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus non tam obtinuisse, quam extorsisse plerumque noscuntur, quod unus, interdum etiam ad unum beneficium ecclesiasticum minus idoneus, in diversis ecclesiis, nedum vicinis, sed etiam abinvicem longe distanDE PRAEBENDIS ET DIGNITAT. c. I. tibus, immo nonnunquam in diversorum regnorum partibus situatis, duas aut tres aut plures dignitates, personatus 6, officia seu prioratus, aut diversa ecclesiastica beneficia curam animarum habentia, possit dispensative, (quum alias non liceret de iure communi,) recipere, et simul licite retinere. Unde inter cetera inconvenientia subscripta sequunturs, quod videlicet interdum unus, qui unicum quamvis modicum vix officium implere sufficeret, plurimorum sibi vendicet stipendia, quae multis literatis viris, vitae puritate ac testimonio bonae famae pollentibus, qui mendicant, possent abunde sufficere aequa distributione collata, habentibus ipsa paratur vagandi materia, divinus cultus minuitur 10, hospitalitas in ipsis beneficiis debita non servatur, et, dum non sunt sui in unaquaque regione rectores, ecclesiarum detrahitur commodis et honori, quae, carentes defensorum auxilio, in iuribus suis et libertatibus multipliciter collabuntur, et ruinis patent aedificia nobili, quae magnificentia exstruxerat decessorum, et, (quod amarius est dolendum,) animarum cura negligitur, et vitiorum sentibus fomentum periculose praebetur. Nos itaque, tot malis tantisque discriminibus occurrere cupientes, omnes et singulas dispensationes, super receptione aut retentione plurium dignitatum, personatuum, officiorum, prioratuum aut beneficiorum, quibus cura animarum sit annexa, sub quacunque forma vel expressione verborum a nobis vel praedictis praedecessoribus cuicunque personae concessas, (cardinalibus tamen sanctae Romanae ecclesiae, qui circa nos universali ecclesiae serviendo singularum ecclesiarum commoditatibus se impendunt, ac regum filiis, qui propter sublimitatem eorum ac generis claritatem sunt potioris praerogativa gratiae attollendi, duntaxat except xceptis,) deliberatione super hoc cum fratribus nostris habita diligenti, de ipsorum consilio et ex certa scientia nostra in forma subscripta duximus taliter moderandas, quod per moderamen nostrum effrenatam circa easdem personas talium beneficiorum multitudinem refrenemus, ipsique impetrantes fructu dispensationum huiusmodi totaliter non frustrentur. Statuimus itaque et de fratrum ipsorum consilio ordinamus, quod obtinentes nunc ex dispensatione legitima pluralitatem huiusmodi dignitatum, personatuum, officiorum aut prioratuum seu beneficiorum, quae alias absque dispensatione obtinere nequibant, unum tantum ex dignitatibus, personatibus, officiis, prioratibus, ecclesiis vel beneficiis huiusmodi, quibus cura imminet animarum, cum dignitate, personatu vel officio, prioratu, ecclesia vel beneficio sine cura, quae habere maluerit و praetextu dispensationis sufficientis, circa id eisdem indulta, possint licite retinere. Quae tamen teneantur eligere intra mensem, numerandum a tempore notitiae constitutionis istius, ceteris beneficiis cum cura vel sine cura, quae ipsius dispensationis praetextu tenebant, et quae aliter non poterant de iure absque dispensatione licite retinere, quae nos extunc vacare decernimus 23, coram ordinario sub testimonio publico intra idem tempus verbaliter et realiter cum effectu dimissis, absque eo, quod ad illa nunquam sine nova collatione ab eo, qui facere poterit facienda, redire, aut eorum administrationi se immiscere praesumant; alioquin tam his quam aliis omnibus beneficiis, quae virtute huiusmodi nostri moderaminis retinere poterant 25, ut praefertur, sint ipso iure privati, et prorsus inhabiles ad similia beneficia obtinenda. Per hoc autem iis, qui dignitates, personatus, officia vel alia beneficia curam animarum habentia ex dispensatione, quae ius tribuat, iuxta nostram moderationem praescriptam obtinent, et alia similia beneficia nostrarum vel alias eorundem praedecessorum auctoritate literarum exspectant, cum quibus est, ut illa, quum vacaverint, recipere, et una cum obtentis retinere licite valeant, dispensatum, nolumus derogari, quin ea, quum vacabunt, infra dicti temporis spatium possint eligere, et dimissis aliis recipere in forma praescripta ac licite retinere, poenas similes incursuri, si huius nostrae contraire praesumpserint sanctioni. Porro, quia quorundam oculos sic avarae cupiditatis vitium excaecavit, quod plurima talia beneficia simul absque dispensatione canonica retinere praesumunt: nos de illis praesenti decreto statuimus, ut omnia et singula beneficia sic detenta, illo tantum retento, quod ultimo receperunt, dummodo in eo ex collatione canonica competat ius eisdem, intra tempus (ut praescribitur) limitatum verbo et facto ac sine fraude coram ordinario sub testimonio similiter publico dimittere teneantur. Quod si non fecerint, etiam illo sint ipso iure privati, in quo ius eis alias competebat, et inhabiles penitus ad quaecunque obtinenda ecclesiastica beneficia censeantur. Qui vero deinceps receperint dignitatem, vel personatum, seu officium aut aliud beneficium animarum curam habens annexam, si antea simile beneficium obtinebant, illud, (quo ipso iure, postquam secundi possessionem habuerint, vel per eos, omni dolo et fraude cessantibus, quo minus habeant, steterit, privati noscuntur,) absque morae dispendio in ordinariorum manibus dimittere debeant pari modo; alioquin extunc sint ipso iure secundo privati, et nedum ad sacros suscipiendos ordines, quin etiam ad habendum quodcunque beneficium ecclesiasticum inhabiles reputentur. Quae omnia et singula beneficia vacatura (ut praemittitur) vel dimissa nostrae et sedis apostolicae dispositioni de ipsorum fratrum consilio reservamus, inhibentes, ne quis praeter Romanum Pontificem, quacunque sit super hoc auctoritate munitus, de huiusmodi beneficiis disponere, vel circa illa per viam permutationis vel alias innovare quoquo modo praesumat. Nos enim, si secus actum seu attentatum fuerit, irritum decernimus et inane. Ceterum ordinarios intelligimus in casibus supra dictis episcopos, in quorum civitatibus vel dioecesibus consistunt beneficia, seu aliquod eorum, quae debent secundum praemissa dimitti, aut ipsi, qui ea debent dimittere, commorantur, vel ecclesiis cathedralibus vacantibus capitula eorundem; et hi de beneficiis tam dimissis quam (ut praemittitur) perditis nos vel apostolicam sedem certificare studeant quam primum commode poterunt indilate, ut de illis salubriter disponere valeamus. Quantum autem ad modificationem attinet ante factam, illa duntaxat, et non alia beneficia ecclesiastica, quocunque nomine nuncupentur, curam animarum habere censemus, quae parochias habent, in quibus est animarum cura non per vicarios perpetuos, sed per rectores aut ministros beneficiorum ipsorum, vel illorum temporales vicarios exercenda, nec non et illa, quorum ministris ratione beneficiorum huiusmodi competit visitare, inquirere, procurationes recipere, suspendere, excommunicare, seu ab excommunicationis et suspensionis sententiis absolvere de consuetudine vel de iure, iuribus aliis de animarum cura loquentibus in suo robore quoad cetera permansuris. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrarum moderationis, statutorum, constitutionum, reservationis, inhibitionis, et voluntatum infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Avinione XIII. 51 Kal. Decembr. Ao. II. [1317.]