Extrav. Io. XXII 2De maioritate et obedientia.
Abrir no leitor do IusCommune →Extrav. Io. XXII 2.1
Quia multi assumebant dominium, et se creari faciebant potestates et capitaneos in comitatu Sabinae, et aliis locis hic nominatis, qui sunt de patrimonio ecclesiae Romanae: inhibetur, ne tales de cetero assumantur, neque illis tanquam talibus obediatur, et quod nullus huiusmodi praeeminentiam sibi audeat adscribere sine speciali licentia sedis apostolicae. Et si sint aliquae civitates, quae habeant ius eligendi tales capitaneos per sedem apostolicam confirmandos: vetat Papa, quod ante confirmationem debitam nulla eis tanquam talibus praestetur obedientia.
¶Ecclesiae Romanae suorumque fidelium dispendia dissimulare non possumus, quin, postquam nobis cognita fuerint, adversus ea opportunis remediis occurramus. At - tendentes igitur gravia nocumenta, quae nonnullis civitatibus, terris, castris, intra patrimonium beati Petri in Tuscia, comitatum Sabinae, et terram Arnolphorum constitutis, cidem ecclesiae Romanae subiectis, et personis singularibus eorundem, ex diversorum tam nobilium quam etiam aliorum usurpato regimine provenerunt, et volentes super hoc in posterum eorum dispendiis praecavere, omnibus et singulis comitatibus seu universitatibus, et singulis personis civitatum, terrarum, castrorum et locorum, intra patrimonium, comitatum et terram praedictos constitutis, in quibus videlicet nobis seu quibusvis officialibus nostris ius competit deputandi vel instituendi aut eligendi seu ponendi potestates, capitaneos, dominos vel rectores aut officiales quoslibet alios, ne ipsae potestatem, capitaneum, dominum, rectorem vel defensorem, seu quemcunque alium officialem, quocunque nomine censeatur, in civitatibus, castris, terris et locis praedictis, aut eorum aliquo eligere, assumere, vocare vel recipere, retinere aut iam electo vel assumpto, vocato seu recepto, tanquam potestati seu capitaneo, rectori seu defensori vel officiali obedire quoquo modo praesumant, neve taliter electus, assumptus, receptus seu vocatus, huiusmodi potestariae, capitaneatus, dominii, vel rectoriae seu defensoriae, aut quodcunque aliud cuiusvis nominis officium recipere, acceptare, assumere, vel gerere, nisi de nostra et apostolicae sedis licentia speciali, quomodolibet audeat, sed assumptum omnino dimittat. Ubi vero ad communitates seu universitates, et singulares personas civitatum, terrarum, castrorum et locorum praedictorum, vel eorum aliquem ius competit eligendi potestatem, capitaneum, dominum, vel rectorem seu officialem quemlibet alium, qui per nos seu quosvis officiales nostros debeat aut consueverit confirmari: ne ante debitam confirmationem obtentam ipsae vel earum aliquae sic electo, tanquam potestati seu capitaneo, rectori vel defensori seu officiali in quibusvis obediant, neve taliter electus, quousque confirmationem habuerit, ut praefertur huiusmodi potestariae, capitaneatus, dominii vel rectoriae, seu defensoriae aut cuiusvis alterius nominis officio se immiscere, vel illud gerere aut exercere quovis modo praesumat, auctoritate apostolica districtius inhibemus, decernentes extunc irritum et inane quicquid contra huiusmodi inhibitionis tenorem contigerit attentari. Nulli ergo etc. nostrae inhibitionis et constitutionis infringere. Datum Avin. IV. Nonas Augusti Ao. II. [1318.]