IusCommune
IusCommune › Textos › Extravagantes Ioannis XXII

Extrav. Io. XXII 4De concessione praebendae et ecclesiae non vacantis.

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

Extrav. Io. XXII 4.1

Exsecutores gratiarum, et iudices causarum a sede apostolica deputati, in dioecesibus iam divisis procedere possunt, sicut ante divisionem poterant. Et congrue ponitur sub hoc titulo, quum loquatur de exsecutoribus, de quibus frequens mentio habetur in tit. de concess. praebend. libr. VI.; patet in cap. Exsecutor., cap. Si capitulo., et cap. Si soli. Et potuisset situari sub tit. de rescript. vel de off. deleg. vel de paroch.

Sedes apostolica, in suis actibus veritatem prosequens, lucem amans, libenter evitat nodosae ambiguitatis involucrum, illamque sibi semper in suis ordinationibus reservare IV. DE CONCESSIONE etc. C. I. 2. cautelam intendit, ut de illis ita proveniat commodum, quod aliis non immineat detrimentum. Sane pridem ad divini cultus augmentum et ad salutem populi, quem in nonnullis civitatibus ac dioecesibus sic multiplicavit Altissimus, quod in earum singulis singulorum vultus nequibat, ut eum decet, unicus pastor inspicere, aut alias partes boni pastoris implere, salubriter intendentes, in ipsis dioecesibus, quarum nonnullas in duas, et aliquas in plures dioeceses duximus dividendas, certas civitates et ecclesias ereximus cathedrales, quarum singulis proprias, distinctas et limitatas dioeceses iussimus assignari. Verum quia plures ante ordinationem seu divisionem nostram huiusmodi tam a nobis quam a praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus apostolicas obtinuerunt literas super beneficiis ecclesiasticis, in ipsis tunc integris dioecesibus vacaturis, quarum nonnullae restant adhuc exsecutioni mandandae: nos, amovere volentes cuiusvis dubitationis scrupulum, qui circa exsecutionem gratiarum super huiusmodi beneficiis concessarum posset forsan incidere, et provides, considerantes attentius, quod per ordinationem seu divisionem nostram praedictam ius ad rem, exspectantibus dicta beneficia antea competens, ex ratione mutari non debet, quin adeo efficax in divisis dioecesibus maneat, sicut prius erat, auctoritate praesentium declaramus, quod omnes et singulae gratiae, super beneficiis vacaturis ante divisionem huiusmodi in ipsis quondam integris dioecesibus a nobis vel praedictis praedecessoribus personis quibuscunque concessae, tam in ipsis nunc divisis, quam tam nin in aliis dioecesibus decisis ab illis, eisdem modo et forma possint suo ordine per exsecutores inde datos 12, et alios, ad quos id pertinebit, ad debitam exsecutionem adduci, quibus ante divisiones saepe fatas poterant et debebant. Idem etiam declaramus quoad literas apostolicas iustitiam continentes, ut videlicet iudices, dati per illas, in causis quarumlibet personarum, quae nunc de huiusmodi dioecesibus divisis exsistunt, possint iuxta eorum tenorem provide procedere, ac si dictae dioeceses, de quibus mentio in literis eisdem habetur, integrae remansissent. Nulli, etc. [1317.]

Extrav. Io. XXII 4.2

Nullus impediat capitula, archidiaconos, et alias personas in iuribus, quae sibi competebant in ecclesiis integris, quin illa in iura percipiant post divisionem ipsarum, sicut ante soliti erant percipere; quoniam in beneficiis divisis habet quis eadem iura, quae habebat in integris. Et hoc cap. sub hoc tit. fuit positum, quoniam declarat praecedens, ut clare patet. Concord. cap. Quia monasterium de relig. dom. in antiquis.

Ad apostolatus nostri pervenit auditum, quod aliquarum ecclesiarum, per nos ab aliis ecclesiis ex certis causis, quae ad hoc nostrum animum induxerunt, auctoritate apostolica divisarum, praelati et subditi capitulis, archidiaconis et aliis personis ecclesiarum, a quibus supra dictae ecclesiae sunt divisae, multipliciter iniuriari praesumunt, non permittentes, eos uti iurisdictionibus et iuribus suis, sicut ante divisionem huiusmodi utebantur. Quia igitur intentionis nostrae non exstitit nec exsistit, per divisionem episcopatuum ecclesiarum, a quibus divisiones factae sunt, capitulis, archidiaconis vel aliis personis velle aliquatenus derogare, nisi quatenus in divisionum huiusmodi literis apostolicis continetur expresse: nos praesentis auctoritate statuti universis praelatis, capitulis et aliis quibuscunque personis ecclesiasticis ecclesiarum decisarum, et in cathedrales ecclesias per nos auctoritate apostolica erectarum, praecipimus et mandamus, ne capitula, archidiaconos, et alios personatus vel dignitates, officia seu beneficia in praedictis primariis ecclesiis obtinentes, quo minus visitationes exerceant, procurationes recipiant, iurisdictiones et iura archidiaconali et alia bona obtineant in praedictis decisis dioecesibus, sicut ante divisionem huiusmodi obtinebant, nisi quantum in divisionum huiusmodi literis apostolicis caveatur expresse, impediant quoquo modo, quousque per sedem apostolicam aliud fuerit ordinatum. Si enim aliqui contra praesens praeceptum agere vel facere praesumpserint: nos praesumptores tales digna curabimus animadversione punire. Nulli etc. nostrorum praecepti et mandati infringere etc. Datum Avinione V. Kal. Octobris Ao. V. [1320.]