IusCommune
IusCommune › Textos › Extravagantes communes › Liber 5

Extrav. comm. 5.9De poenitentiis et remissionibus.

Abrir no leitor do IusCommune →

Extrav. comm. 5.9.1 · Bonifacius VIII.

Centesimo quoque anno visitantibus basilicas Petri et Pauli Apostolorum plenissima peccatorum venia conceditur.

Antiquorum habet fida relatio, quod accedentibus ad honorabilem basilicam principis Apostolorum de Urbe concessae sunt magnae remissiones et indulgentiae peccatorum. Nos igitur, qui iuxta officii nostri debitum salutem appetimus et procuramus libentius singulorum, huiusmodi remissiones et indulgentias omnes et singulas ratas et gratas habentes, ipsas auctoritate apostolica confirmamus et approbamus, et etiam innovamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Ut autem beatissimi Petrus et Paulus Apostoli eo amplius honorentur, quo ipsorum basilicae de Urbe devotius fuerint a fidelibus frequentata, et fideles ipsi spiritualium largitione munerum ex huiusmodi frequentatione magis senserint se refertos: nos de omnipotentis Dei misericordia, et eorundem Apostolorum eius meritis et auctoritate confisi, de fratrum nostrorum consilio et apostolicae plenitudine potestatis omnibus in praesenti anno millesimo trecentesimo, a festo Nativitatis Domini nostri Iesu Christi praeterito proximes inchoato, et in quolibet anno centesimo secuturo ad basilicas ipsas accedentibus reverenter, vere poenitentibus et confessis, vel qui vere poenitebunt et confitebuntur in huiusmodi praesenti, et quolibet centesimo secuturo annis, non solum plenam et largiorem, immo plenissimam omnium suorum concedemus et concedimus veniam peccatorum, statuentes, ut, qui voluerint huiusmodi indulgentiae a nobis concessae fieri participes, si fuerint Romani, ad minus XXX. diebus continuis seu interpolatis, et saltem semel in die, si vero peregrini fuerint aut forenses, simili modo diebus XV. ad basilicas easdem accedant. Unusquisque tamen plus merebitur, et indulgentian iam efficacius consequetur, qui basilicas ipsas amplius et devotius frequentabit. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis, approbationis, innovationis, concessionis et constitutionis infringere etc. Datum Romae apud sanctum Petrum, VIII. 13 Kal. Mart. Pont. nostri Ao. VI. 14 (1300.)

Extrav. comm. 5.9.2 · Clemens VI. Archiepiscopo Tarraconensi eiusque Suffraganeis.

Annus iubilaeus sive plenaria remissio, quae olim dabatur quolibet cente. simo anno omnibus vere poenitentibus et confessis, visitantibus basilicas beatorum Petri et Pauli, per istam extravagantem ad annum quinquagesi mum reducitur.

Unigenitus Dei filius de sinu patris in uterum dignatus est descendere matris, in qua et ex qua nostrae mortalitatis substantiam divinitati suae, in suppositi unitate, ineffabili unione coniunxit, id, quod fuit permanens et quod non erat, assumens, ut haberet, unde hominem lapsum redimeret, et pro eo satisfaceret Deo Patri. Ubi enim venit plenitudo temporis: misit Deus filium suum, factum sub lege, natum ex muliere, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptioInse factus nobis a Deo nem reciperent filiorum. Ipse namque sapientia, iustitia, sanctificatio et redemptio, non per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. Non enim corruptibilibus auro et argento, sed sui ipsius agni incontaminati et immaculati pretioso sanguine nos redemit, quem in ara crucis innocens immolatus non guttam sanguinis modicam, quae tamen propter unionem ad verbum pro redemptione totius humani generis suffecisset, sed copiose velut quoddam profluvium noscitur effudisse ita, ut a plantað pedis usque ad verticem capitis nulla sanitas inveniretur in ipso. Quantum ergo exinde, ut nec supervacua, inanis aut superflua tantae effusionis miseratio redderetur, thesaurum militanti ecclesiae acquisivit, volens suis thesaurizare filiis pius Pater, ut sic sit infinitus thesaurus hominibus, quo qui usi sunt Dei amicitiae participes sunt effecti. Quem quidem thesaurum non in sudario repositum, non in agro absconditum, sed per beatum Petrum coeli clavigerum, eiusque successores suos in terris vicarios, commisit fidelibus salubriter dispensandum, et propriis et rationabilibus causis, nunc pro totali, nunc pro partiali remissione poenae temporalibus pro peccatis debitae, tam generaliter quam specialiter, (prout cum Deo expedire cognoscerent,) vere poenitentibus et confessis misericorditer applicandum. Ad cuius quidem thesauri cumulum beatae Dei genitricis omniumque electorum a primo iusto usque ad ultimum merita adminiculum praestare noscuntur, de cuius consumptione seu minutione non est aliquatenus formidandum, tam propter infinita Christi (ut praedictum est) merita, quam pro eo, quod, quanto plures ex eius applicatione trahuntur ad iustitiam, tanto magis accrescit ipsorum cumulus meritorum. Quod felicis recordationis Bonifacius Papa VIII. praedecessor noster, pie (sicut indubie credimus) considerans, et attenta meditatione revolvens, quantum apud homines gloriosi principes terrae Petrus et Paulus, (per quos evangelium Christi Romae resplenduit, et per quos ecclesia religionis sumpsit exordium, qui facti Christiani populi per evangelium genitores, gregis dominici pastores, fidei lucernae, ecclesiarum columna, prae ceteris Apostolis peculiari quadam praerogativa in ipso Salvatore fidei virtute praecellunt, quorum uni, scilicet Apostolorum principi, sicut bono dispensatori claves regni coelorum commisit, alteri, tanquam idoneo doctori, magisterium ecclesiasticae eruditionis iniunxit,) in speciali veneratione haberi debeant, et debita honorificentia venerari, pro ipsorum memoria recolenda crebrius, et reverentia a cunctis Christi fidelibus eis devotius adhibenda, ipsorumque patrocinio favorabilius assequendo, inconsumptibilem thesaurum huiusmodi pro excitanda et remuneranda devotione fidelium voluit aperire, decernens de fratrum suorum consilio, ut omnes, qui in anno a Nativitate Domini MCCC. et quolibet anno centesimo extunc secuturo ad dictorum Apostolorum basilicas de Urbe accederent reverenter, ipsasque, si Romani, ad minus XXX., si vero peregrini aut forenses fuerint, quindecim diebus continuis vel interpolatis, saltem semel in die, dum tamen vere poenitentes et confessi exsisterent, personaliter visitarent, suorum omnium obtinerent plenissimam veniam peccatorum. Nos autem, attendentes, quod annus quinquagesimus in lege Mosaicas, (quam non venit Dominus solvere, sed spiritualiter adimplere,) iubilaeus remissionis et gaudii, sacerque dierum numerus, quo lege fit remissio, censebatur, quodque ipse quinquagenarius numerus in testamentis, veteri quidem ex legis datione e,, novo ex visibili Spiritus sancti in discipulos missione, per quem datur peccatorum remissio, singulariter honoratur, quodque huic plura et grandia divinarum adaptantur mysteria scripturarum, et clamorem peculiaris populi nostri Romani, videlicet hoc humiliter supplicantis, ac nos ad instar Moysi et Aaron per proprios et solennes nnncios ad hoc destinatos specialiter orantis pro toto Christiano populo, et dicentis: „Domine, aperi eis thesaurum tuum, fontem aquae viva, desiderantes benignius exaudire, non quidem ut sicut illius Israelitici populi indurati cesset murmuratio, sed ut istius praedilecti populi et cunctorum fidelium augeatur devotio, fides splendeat, spes vigeat, caritas vehementius incalescat, volentesque quam plurimos huiusmodi indulgentiae a fore participes, quum pauci multorum respectu propter vitae hominum brevitatem valeant ad annum centesimum pervenire, de fratrum nostrorum consilio praedictam concessionem indulgentiae ex supra scriptis et aliis iustis causis ad annum quinquagesimum duximus reducendam, statuentes de fratrum consilio praedictorum et apostolicae plenitudine potestatis, ut universi fideles, qui vere poenitentes et confessi in anno a Nativitate eiusdem MCCCL. proxime futuro, et deinceps perpetuis futuris temporibus de quinquaginta in quinquaginta annis praedictas eorundem Petri et Pauli Apostolorum basilicas et Lateranensem ecclesiam, (quam inclitae recordationis Constantinus, postquam per beatum Silvestrum, sicut per eosdem Apostolos Deo revelante cognovit, renatus fonte baptismatis fuerat, et a contagio leprae mundatus, in honorem Salvatoris construxisse, quamque idem beatus Silvester novo sanctificationis et chrismationis genere dedicasse legitur, et in cuius ecclesiae parietibus praefati Salvatoris imago depicta primum toti populo Romano visibiliter apparuit, devotius veneranda, quam ex his et aliis certis et rationabilibus causis, ut ipsa ecclesia pariter indulgentiae praedictae privilegio decoretur, et devotus ab eodem Salvatore, qui in praefatis Apostolis mirabilis praedicatur, eorum meritis et precibus indulgentiae mereatur percipere largitatem, in hoc censuimus venerandam,) causa devotionis modo praedicto visitaverint, plenissimam omnium peccatorum suorum veniam consequantur, ita videlicet, ut, quicunque voluerint indulgentiam huiusmodi assequi, se Romani, ad minus XXX., si vero peregrini aut forenses, modo simili XV. diebus ad praedictas basilicas et ecclesiam accedere teneantur, adiicientes, ut ii etiam, qui pro ea consequenda ad easdem basilicas et ecclesiam accedent, post iter arreptum impediti legitime, quo minus ad Urbem illo anno valeant pervenire, aut in via, vel, dierum praetaxato numero non completo, in dicta Urbe decesserint, vere poenitentes (ut praemittitur) et confessi, eandem indulgentiam consequantur. Omnes nihilominus et singulas indulgentias, per nos vel praedecessores nostros Romanos Pontifices tam praenominatis, quam aliis basilicis et ecclesiis de dicta Urbe concessas, ratas et gratas habentes, ipsas auctoritate apostolica confirmamus et approbamus, ac etiam innovamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae reductionis, constitutionis etc. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et dictorum Petri et Pauli Apostolorum sese noverit incursurum. Datum Avinion. VI. Kalend. Februar. Pont. nostri Ao. I. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus singuli vestrum in singulis vestris civitatibus et dioecesibus praedictas nostras literas subditis vobis clero et populo publicetis, et intelligibiliter exponatis, ut adnuente Domino ad promerendam huiusmodi indulgentiam se disponant. Ceterum, quia praesentes literae nequirent forsitan propter viarum discrimina vel alia legitima imp impedimenta singulis vestrum commode praesentari: volumus, quod per te, frater archiepiscope, dictarum literarum transsumptum manu publica scriptum tuoque munitum sigillo vobis, fratres suffraganei, transmittatur, cui velut originalibus literis adhiberi volumus plenam fidem. Datum etc. [1343.]

Extrav. comm. 5.9.3 · Paulus Venetus Papa II.

Constitutio, casus Papae reservatos comprehendens, certis ex causis hic ponitur; a quibus nullus potest absolvere sine speciali licentia sedis apostolicae.

Etsi dominici gregis saluti semper intenti singulis cum humilitate poscentibus ea benigne concedere studeamus, per quae (peccatorum mole deposita) salus ipsa succedat, et ab hostis humani generis servitute ereptas animas lucrifaciamus Altissimo, qui nobis eas sua bonitate commisit: id tamen propensiori studio praecavendum esse censemus, ne cuiusvis indulgentiae, remissionis vel facultatis obtentu Christi fideles procliviores ad illicita in posterum committenda reddantur, aut veniae facilitas eis peccandi tribuat incentivum. Hac itaque consideratione habita olim emanavit a nobis constitutio tenoris subsequentis, videlicet: „Sanctissimus in Christo pater et dominus noster, dominus Paulus, divina providentia Papa secundus, qui pridem super plenariis remissionibus, quae semel in vita, et semel in mortis articulo conceduntur conceduntur,, formam et normam instituit instituit,, ne passim sine exceptione quorumcunque criminum procliviores redderentur homines ad peccandum, per regulam in cancellaria apostolica publicatam statuit et ordinavit, quod in quibuscunque concessionibus et facultatibus absolvendi casus infra scripti, tanquam speciales sedi apostolicae reservati, semper intelligerentur excepti, videlicet offensae ecclesiasticae libertatis, violationis interdicti ab eadem sede impositi, criminum haeresis, conspirationis in personam aut statum Romani Pontificis, seu cuiusvis offensae, inobedientiae seu rebellionis eiusdem Pontificis vel sedis apostolicae, presbytericidii, offensae personalis in episcopum seu alium praelatum, invasionis, depraedationis, occupationis aut devastationis terrarum Romanae ecclesiae mediate vel immediate subiectarum, ac etiam invasionis Romipetarum, seu quorumcunque aliorum ad Romanam curiam venientium, prohibitionis devolutionis causarum ad dictam curiam, delationis armorum et aliorum prohibitorum ad partes infidelium, impositionis novorum onerum realium vel personalium, ecclesiis vel ecclesiasticis personis, simoniae super ordinibus vel beneficiis assequendis in eadem curia vel extra contractae, et generaliter in casibus, contentis in bulla, quae consuevit in die coenae Domini per praedecessores suos Romanos Pontifices publicari, considerans, quod plerumque contingit suam sanctitatem huiusmodi facultates et confessionalia tam praesentibus quam absentibus etiam oraculo viva vocis concedere, (ne praetextu concessionis huiusmodi vel poenitentes vel confessores in supra scriptis casibus fallantur et fallant,) statuit et decrevit, suae intentionis fuisse et esse, per quascunque concessiones et facultates, per suam sanctitatem tam scripto quam verbo factas et in posterum faciendas, nemini licere irretitos dictis casibus absolvere sine speciali suae sanctitatis licentia, quin immo concessiones et indulta praedicta quoad casus exceptos huiusmodi nulli penitus suffragari. " Ut autem ipsa constitutio, (quae dudum, scilicet quinto Kalendas Aprilis anni ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi millesimi quadringentesimi sexagesimi sexti, Pontificatus nostri anno secundo publicata fuit,) eis eisdem Christi fidelibus plenius plenius inno innotescat, nullusque illius ignorantiam praetendere valeat in futurum: praesentibus inseri fecimus, ut ad maiorem omnium perveniat notionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum statuti, ordinationis et decreti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud sanctum Petrum, anno incarnationis dominicae MCCCCLXVIII. quinto Non. Mart. Pont. nostri Ao. V.

Extrav. comm. 5.9.4 · Sixtus IV.

Bulla confirmationis anni iubilaei, publicata apud sanctum Petrum in die Nativitatis Domini, in qua continetur, quod annus iubilacus est ad brevius tempus reductus, quam olim esset, quoniam vigesimo quinto quoque anno cunctis fidelibus, basilicas urbis Romanae hic expressas visitantibus, illius indulgentiae conceduntur. Et illo durante aliae indulgentiae ubique cessant.

Quemadmodum operosi vigilisque pastoris sollertia oves suae custodiae deputatas curat a ferarum praeservare incursibus, et ad statum prosperum foetu multiplicato perducere: ita quoque et nos, quibus dispositione superna universi gregis dominici sollicitudo commissa est, et supremis desideramus affectibus, et studiis nitimur indefessis, cunctos Christi fideles, quos a iustitiae semita hostis humani generis diabolica fraude avertit, deposita peccatorum sarcina suo reconciliare auctori, ut aeternae felicitatis praemiis nostri Redemptoris inaestimabili caritate media potiantur, fiatque nostrae operationis ministerio, utilitate publica suadente, etiam per gratiarum susceptionem, quod eorum saluti conveniat, atque praedecessoru nostra et praedecessorum nostrorum ordinationes salubres debitis effectibus mancipentur. Olim siquidem felicis recordationis Paulus Papa II. praedecessor noster, rationabilibus causis tunc expressis inductus, de venerabilium fratrum nostrorum, tunc suorum, (de quorum numero tunc eramus,) consilio, annum iubilaeum ad brevius tempus provida moderatione reducens, illum ad annum vigesimum quintum apostolica auctoritate restrinxit, ac voluit, statuit et decrevit ex causis praedictis, quod singulis viginti quinque annis iubilaeus annus praedictus celebrari deberet, quodque anno Domini MCCCLXXIV. proxime futuro, videlicet a vigilia Nativitatis Domini nostri Iesu Christi, idem annus iubilaeus inciperet, et, ut sequitur, finiretur, ac universi et singuli utriusque sexus fideles, qui beatorum Apostolorum Petri et Pauli basilicas, Lateranensem quoque et sanctae Mariae maioris almae Urbis ecclesias statutis diebus devote visitarent, omnes et singulas indulgentias et peccatorum remissiones consequerentur, quas idem Pontifex suique praedecessores anno iubilaeo huiusmodi basilicas et ecclesias praedictas visitantibus devote concesserant, per quasdam primo, et deinde nos, qui, dicto praedecessore, sicut Domino placuit, sublato de medio, fuimus divina disponente clementia ad apicem summi apostolatus assumpti, et per alias nostras literas eiusdem Pauli praedecessoris ordinationem, voluntatem et statutum, ac omnia et singula in eisdem suis literis contenta de fratrum eorundem consilio approbantes, similiter statuimus et ordinamus, quod annus iubilaeus praedictus cum eisdem indulgentiis et remissionibus plenariis peccatorum anno proxime futuro a vigilia Nativitatis eiusdem incipere, et, ut sequitur, continuari deberet, prout in singulis literis praedictis, (quarum tenores praesentibus haberi volumus pro expressis,) plenius continetur. Verum quia postmodum tam nos, quam idem Paulus praedecessor noster, dum in humanis ageret, animarum saluti fidelium intenti, multorum principum et aliorum Christi fidelium ac devotarum personarum pulsati precibus, diversas indulgentias et peccatorum remissiones plenarias nonnullis ecclesiis, monasteriis et piis locis duximus concedendas, propter quas populorum forsan concursus ad basilicas et ecclesias ante dictas retardari, aut ipsius anni iubilaei celebritas minui vel intermitti posset cum animarum non modico detrimento: nos, qui universorum credentium profectibus et saluti prospicere ex debito ministerii pastoralis adstringimur, (ne propter aliarum indulgentiarum hactenus a nobis, seu eodem Paulo vel aliis praedecessoribus nostris concessarum, huiusmodi effusionem hoc sanctum opus ac remissionis et gratiae annus iubilaeus intermittatur, aut fideles ipsi a tanto munere reddantur expertes,) remediis opportunis providere volentes, omnes et singulas plenarias, etiam ad instar iubilaei, ac etiam commutandi vota, aut super eis et male ablatis incertis, aut per usurariam pravitatem vel alium illicitum modum extortis, dispensandi et componendi, aut illa sub certis modo et forma remittendi, et deputandi confessores cum potestate absolvendi, etiam in casibus sedi apostolicae reservatis, facultates, concessiones et indulta a nobis et eadem sede, vel illius auctoritate quibuscunque ecclesiis, monasteriis, hospitalibus et piis locis, universitatibus, fraternitatibus quibuslibet, tam in perpetuum quam ad certum tempus, in vita seu in mortis articulo, quovis modo aut quavis causa quomodolibet concessas et concessa, et in posterum forsitan concedendas vel concedenda, auctoritate apostolica tenore praesentium de apostolicae potestatis plenitudine usque ad nostrum et eiusdem sedis beneplacitum suspendimus, illasque durante beneplacito nostro et sedis praedictae suspensas esse volumus, nec interim alicui suffragari, indulgentiis tamen basilicarum et ecclesiarum dictae Urbis in suo plenario robore durantibus, districtius inhibentes, alias indulgentias, praeter istas duntaxat, in locis publicis vel privatis praedicari aut nunciari, earumque praetextu a quaestoribus aliquid exigi quoquo modo. Quin immo quaestores et praedicatores quoscunque per locorum ordinarios a praedicationibus et quaestibus huiusmodi faciendis, volumus et mandamus praesentium auctoritate arceri sub censuris et poenis ecclesiasticis, de quibus visum fuerit opportunum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum suspensionis, inhibitionis, mandati et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Tibur anno incarnationis dominicae MCCCCLXXIII. IV. Kalend. Septembr. Pont. nostri Ao. III.

Extrav. comm. 5.9.5 · Sixtus tempore suo multis multas concesserat indulgentias, quas certis ex causis hic revocat. Idem.

Etsi dominici gregis saluti semper intenti singulis cum humilitate poscentibus ea benigne concedere studeamus, per quae (peccatorum mole deposita) salus ipsa succedat, et hostis humani generis servitute ereptas animas lucrifaciamus Altissimo, qui nobis eas sua bonitate commisit: id tamen propensiori studio praecavendum esse censemus, ne cuiusvis indulgentiae, remissionis vel facultatis obtentu Christi fideles procliviores ad illicita in posterum committenda reddantur aut facilitas veniae eis peccandi tribuat incentivum. Quum itaque, (sicut multorum fide dignorum testimonio accepimus,) ob multitudinem facultatum per nos vel auctoritate nostra concessarum, tam verbo quam in scriptis, confectis exinde literis vel non, praelatis et personis ecclesiasticis, etiam religiosis et saecularibus utriusque sexus, capitulis, collegiis, conventibus, hospitalibus, confratriis, et universitatibus, tam in genere quam in specie, sub electione vel deputatione confessorum, qui eligentes eosdem, vel pro indulgentiis per nos concessis consequendis ad ecclesias et alia pia loca confluentes, seu ad aliqua pia opera manus porrigentes adiutrices, earundemque confratriarum confratres et sorores, ac in hospitalibus praedictis decedentes seu deservientes, aut eis pie aliquid relinquentes, vel aliqua alia meritorum ministeria exhibentes, et in ordinibus profitentes, eorum confessione diligenter audita, in singulis etiam sedi apostolicae reservatis casibus semel in vita, et in aliis toties quoties, ac in morte plenarie, vel alias etiam ad effectum consequendi quascunque indulgentias plenarias vel non plenarias absolvere, et poenitentiam salutarem eis iniungere, emissa quoque vota per illos quaecunque in alia pietatis opera commutare libere et licite valeant, fideles praefati ad peccandum, et ad alia illicita committendum nonnunquam procliviores exsistant in non parvum periculum salutis animarum suarum: nos, qui Deo propitio eiusdem gregis dominici (meritis licet insufficientibus) causam gerimus, et illum spiritualis thesauri elargitione cupimus ipsi Deo reddere acceptabilem, ne exinde clavium auctoritas deducatur in contemptum, ipsique ad peccandum procliviores (ut diximus) liberius prolabantur, ex praemissis et aliis rationabilibus causis animum nostrum moventibus, motu proprio, non ad alicuius nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed de nostra mera voluntate et deliberatione, auctoritate apostolica tenore praesentium statuimus et ordinamus, quod de cetero praetextu facultatum huiusmodi, concessarum a nobis vel auctoritate nostra, et quas concedi quomodolibet continget in posterum, verbo, literis aut quavis vis alia scriptura, etiam cum clausula, quod sola signatur sufficiat, etiam in favorem fidei et cruciatae, nullus confessorum eorundem quempiam, cuiusvis status, gradus, ordinis vel conditionis exsistat, et quacunque ecclesiastica, etiam episcopali vel maiori, aut mundana, etiam regali et maiori dignitate praefulgeat, qui offensae ecclesiasticae libertatis, violationis interdicti ab eadem sede impositi, seu haeresis, postquam fuerint de ea sententialiter condemnati, delati seu publice diffamati, conspirationis in personam aut statum Romani Pontificis, seu cuiusvis offensae ffensae,, inobedientiae aut rebellionis eiusdem Pontificis dictae sedis, mutilationis membrorum vel occisionis cuiuscunque in sacris ordinibus constituti, offensae personalis in episcopum seu alium praelatum, invasionis, depraedationis, occupationis aut devastationis terrarum Romanae ecclesiae mediate vel immediate subiectarum, ac etiam invasionis Romipetarum, seu quorumcunque aliorum ad Romanam curiam venientium, prohibitionis devolutionum causarum ad dictam curiam, delationis armorum et aliorum prohibitorum ad partes infidelium, impositionis novorum onerum realium vel personalium ecclesiis vel ecclesiasticis personis, simoniae super ordinibus vel beneficiis consequendis in dicta curia vel extra eam contractae criminum quomodolibet reus foret, et generaliter in casibus, contentis in literis, quae consueverunt in die coenae Domini publicari, praetextu huiusmodi facultatum absolvere, et per eos emissa peregrinationis ultramarinae, et visitationis liminum Apostolorum Petri et Pauli, in Compostella, et castitatis ac religionis vota, nisi ex speciali licentia et certa scientia nostra, de qua demum constare censeatur, quum in signatur nostra desuper manu nostra scriptum aut in literis nostris expressum fuerit, nos ex certa scientia et de speciali gratia id concedere cum derogatione praesentis constitutionis, illius de verbo ad verbum inserto tenore, non autem per clausulas id importantes antes,, vel in articulo mortis constitutum, et tunc in casibus, in quibus satisfactio fuerit impendenda, facta satisfactione vel idonea praestita cautione, commutare praesumant. Et si aliqui confessorum praedictorum contra praesentem constitutionem quemquam absolvere, aut excepta vota praedicta commutare attentaverint: absolutio et commutatio huiusmodi nullius sit roboris vel momenti. Et contra facientes eo ipso excommunicationis sententiam incurrant, a qua, (nisi in mortis articulo constituti,) ab alio quam a Romano Pontifice absolvi non possint, non obstantibus litteris et constitutionibus huiusmodi, ac constitutionibus et ordinationibus etc. Et ne aliquis de praesentibus ignorantiam valeat allegare, mandamus, eas in cancellaria apostolica et audientia litterarum contradictarum legi et publicari, ac inter extravagantes alias apostolicas constitutiones in quaterno dictae cancellariae describi etc. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrarum suspensionis, inhibitionis, mandati et voluntatis etc. Datum Spirae anno Domini MCCCCLXXVIII.