IusCommune
IusCommune › Textos › Extravagantes communes › Liber 5

Extrav. comm. 5.10De sententia excommunicationis.

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

Extrav. comm. 5.10.1 · Bonifacius VIII.

Excommunicati sunt, qui pactis aut promissionibus iustitiam vel gratiam a sede apostolica obtinent, et qui tales non revelant; nec illis absolutio facile conceditur.

Excommunicamus et anathematizamus ex parte Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus sancti, auctoritate quoque beatorum Apostolorum Petri et Pauli et nostra, omnes clericos, religiosos et laicos utriusque sexus, sive sint familiares curiae sive alii undecunque, qui aliquod pactum fecerint, seu aliquid parvum vel magnum promiserint, vel promissionem receperint, aut ex pacto sive promissione occulta vel manifesta, facta sub generalibus et plenarie non expressis, sive sit sub specialibus et expressis aperte verbis, quicquam dederint aut receperint magnum vel parvum, vel promissionem de quacunque re aut utilitate propter hoc consequenda fecerint vel receperint pro aliqua iustitia sive gratia, pro se aut pro alio in causis vel iudiciis seu alias per literas apostolicas et quibuscunque modis apud sedem apostolicam obtinenda. Et hanc sententiam ad promittentes et acceptantes, dantes et recipientes duximus extendendam. Illos quoque, qui aliquem sciverint culpabilem in praedictis, et nobis intra dierum trium spatium non retulerint, vel alicui, per quem ad nos verbum fideliter perferatur, simili decernimus sententiae subiacere. Decernimus etiam, ut nullus, hanc incurrens excommunicationis sententiam, pro praedictis vel aliquo praedictorum absque speciali mandato nostrae absolutionis beneficium valeat obtinere, nisi forsan ad nos habere accessum non posset, in mortis articulo constitutus. Nec etiam ad absolutionis gratiam admittatur, nisi prius quantum dedit vel recepit, integraliter pauperibus largiatur. Iustitiam vero sive gratiam sic obtentam nullius prorsus esse momenti volumus, omnique statuimus carere effectu et robore firmitatis. Sed et scienter utentes ipsis simili sententia excommunicationis adstringimus, et reservantes nobis absolutionem eorum cum praemissis omnibus ad poenas similes obligamus 15. [1295.]

Extrav. comm. 5.10.2 · Idem.

Praemissis damnis ex interdicto provenientibus statuit, quod propter dominum debita non solventem eius terra vel civitas sine speciali Papae licentia non interdicatur.

Provide attendentes, quod, ut frequentius, quamvis non sine causa, sine culpa tamen multorum, interdicti sententiae proferuntur, quodque sunt nonnulli iudices nimis prompti ad proferendas easdem, etiam in negotiis sive causis, quae interdum plus ex cupiditatis, quam caritatis radice perspicuis iudiciis procedere arguuntur, quodque interdicti tempore divina organa suspenduntur et laudes, nec ecclesiastica sacramenta ministrantur, ut solent, tolluntur mortuis seu minuuntur suffragia, praesertim per oblationem frequentem hostiae salutaris, adolescentes et parvuli, participantes rarius sacramenta, minus inflammantur et solidantur in fide, fidelium tepescit devotio, haereses pullulant, et multiplicantur pericula animarum: praesentis constitutionis providemus edicto, ut nulla provincia, civitas, castrum, villa, locus, territorium vel districtus auctoritate ordinaria vel delegata supponatur ecclesiastico interdicto pro pecuniario debito, vel pro cuiusvis monetae vel pecuniae quantitate, quacunque occasione vel causa seu quovis quaesito colore, pro eo maxime, quod ipsorum domini, rectores seu officiales, quocunque nomine censeantur, aut incolae seu habitatores, aut singulares personae ipsorum, statutis vel statuendis, ordinatis vel ordinandis terminis huiusmodi debitum seu quantitatem non solverunt hactenus, aut in antea non persolvent. Nos enim exnunc decernimus irritum et inane, si secus hactenus exstitit attentatum, vel contigerit attentari, illudque revocamus omnino, non obstantibus quibuscunque contractibus, obligationibus, pactis, conventionibus, compositionibus, submissionibus, fideiussionibus, consensibus, processibus et sententiis super hoc habitis vel habendis, iuramentorum, poenarum spiritualium et temporalium, seu mulctarum appositiones, vel quacunque alia firmitate vallatis; nisi talis suppositio interdicti hactenus foret facta, vel in antea fieret de apostolicae sedis speciali licentia, et expressa per ipsius sedis patentes literas apparente. [1302.] 9

Extrav. comm. 5.10.3 · Clemens V.

Andronicum Palaeologum, se imperatorem Graecorum nominantem, et haeresis ipsorum fautorem, excommunicatum denunciat, omnesque cum eo sic manente societatem contrahentes ipso facto dicit excommunicatos, et eorum terras ecclesiastico supponendas interdicto. Suntque privandi bonis, quae ab ecclesia tenent, et talis societas seu confoederatio nulla est. Facit cap. Ad apostolicae de sentent. et re iudi. libr. VI.

Ad certitudinem praesentium et memoriam futurorum Andronicum Palaeologum, qui Graecorum imperatorem se nominat, tanquam eorundem Graecorum antiquorum schismaticorum, et in antiquato schismate constitutorum, et per hoc haereticorum, et haeresis ipsorum ac schismatis antiqui fautorem, de fratrum nostrorum consilio denunciamus excommunicationis sententiam latam a canone incurrisse, ac ipsius fore sententiae vinculo innodatum. Ceterum uni versis et singulis regibus, principibus, ducibus, marchionibus, comitibus, baronibus, et ceteris omnibus, cuiuscunque praeeminentiae, conditionis, status, nec non universitatis civitatum, castrorum, et aliorum locorum districtius inhibemus, ne cum eodem Andronico Palaeologo in huiusmodi excommunicatione manente societatem vel confoederationem aliquam contrahere sub quovis ingenio vel machinatione praesumant, vel ei alias in his, quibus excomunicatus est denunciatus a nobis, praestare consilium, auxilium vel favorem publicum vel occultum. Et si secus praesumptum fuerit: omnes singulares personas, contrarium praesumentes, (non obstante qualibet indulgentia sub quacunque forma verborum vel expressione ipsis ab apostolica sede concessa, vel in posterum concedenda, quam quoad hoc viribus volumus omnino carere,) sententiam excommunicationis, quam exnunc in ipsos ferimus, incurrere volumus ipso facto. Terras ipsorum et universitates praedictas, quae secus attentare praesumpserint, prout expedire videbimus videbimus,, ecclesiastico curabimus subiicere interdicto, ad privationem omnium bonorum, quae a quibuslibet tenent ecclesiis, et ad X. DE SENTENTIA EXCOMM. с. 4. poenas alias spirituales et temporales, prout utile putabimus, processuri. Et nihilominus, societatem et confoederationem ipsas, etiamsi poenarum et iuramenti additione vel quacunque fuerint alia firmitate vallata, decernimus irritas et inanes. Datum Pictavis III. Nonas Iunii Ao. II. [1306.]

Extrav. comm. 5.10.4 · Idem.

Excommunicati sunt qui literas a Papa ante suam coronationem concessas impugnant.

Quia nonnulli, (prout accepimus,) contra doctrinam Apostoli suae prudentiae, quin potius imprudentiae innitentes, ac disceptare super his, de quibus eis non expedit, satagentes, asserere non verentur, quod summus Pontifex ante suae coronationis insignia se non debet intromittere de provisionibus, reservationibus, dispensationibus et aliis gratiis faciendis, nec se in literis episcopum simpliciter, sed electum episcopum scribere, nec etiam uti bulla, in qua nomen exprimatur ipsius: nos, talium temeritates compescere cupientes singulos, qui occasione huiusmodi aliquas literas nostras super negotiis quibuscunque confectas, quae a nobis ante coronationis nostrae insignia emanarunt, ausi fuerint impugnare, excommunicationis sententia innodamus. Datum apud Pesecum Burdegalensis dioecesis, Ao. II. [1306.]