Extrav. comm. 5.8De poenis.
Abrir no leitor do IusCommune →Extrav. comm. 5.8.1 · Ioannes XXII.
Episcopus Caturcensis propter varios excessus per ipsum perpetratos, praesertim quia sedi apostolicae, suis subditis et sibi ipsi iniuriosus fuerat, varias poenas incurrit, quoniam perpetuae depositionis sententiam meruit, privatusque fuit pontificali, sacerdotali et alio quolibet officio, et ad perpetuum carcerem condemnatus. Doctrina utilis hic nobis tribuitur, ut scilicet cognoscamus crimina et excessus, pro quibus praelatus deponi possit. Facit ad hoc c. Veritatis, Extra, de dolo et cont., c. Ex literis. et c. Tanta est clavis Petri, de excess. praelat. Et, nisi antiqui libri hoc c. sub titulo de poenis adnotavissent, sub titulo de excess. praelat. positum fuisset.
¶Divinis exemplis, quae nostrorum debent esse actuum regula, patentur instruimur, aures nostras subditorum a suis praepositis oppressorum indebite et aggravatorum iniuste non obturare clamoribus, sed ipsis ipsas potius compassivis affectibus inclinare, ut, si per sollertis inquisitionis indaginem clamores huiusmodi opere completos esse viderimus, liberationis opportunae remedium sollicitis studiis apponamus, poena nihilominus debita punituri in hanc patratorum qualitatem excessuum illicitos oppressores. Omnipotens etenim Dominus, audito clamore populi sui, propter duritiam eorum, qui operibus praeerant, dolentis, ad liberandum eum descendit, et summi templi praeposito, qui iuxta nominis interpretationem in vias pravas inique diverterat, comminando sic ait: „Expellam te de statione tua, et de tuo ministerio te deponam. " Dudum siquidem fama gravi, clamore frequenti, et querela flebili subditorum deferentibus nobis, Hugonem Geraldi, olim Caturcensem episcopum, de multiplicatis excessibus, oppressionibus gravibus enormibusque criminibus esse reum, nos, mala huiusmodi nolentes ante credere, quam probare, super illis inquisitionem per nos et per alios fieri fecimus diligentem. Et demum inquisitionis ipsius viso et examinato processum luculenter invenimus, quod eius fuerat vitiosus ingressus, quum per ambitionem nimiam et per abrupta simoniacae pravitatis ad pontificalem adscendisset honorem. Progressus autem eius, ut exsecrando conveniret initio, iniuriosus exstiterat quoad tria. Primo videlicet quoad apostolicam sedem, cui, licet ipsum honorasset in multis, et tandem ad episcopalis dignitatis apicem promovisset, terga vertens, non faciem, contemptum pro gratia, maleficium pro beneficio, et vituperium retulit pro honore. Appellationibus interdum, ad sedem ipsam ab eo vel officialibus eius per subditos oppressos emissis, nedum deferre contemptibiliter renuens, sed eas verbo vilipendens et facto, suis praecipiendo ministris, quod de appellationibus huiusmodi non curarent, ac nihilominus appellantes, quibus contra oppressiones debuerat esse appellatio ipsa remedium, nunc per captionis iniuriam, nunc per spoliationem beneficiorum, et alias indebite affligendo multipliciter, non absque vitio ingratitudinis violans iuramentum fidelitatis ab ipso praestitum dictae sedi; nec veritus matris ecclesiae transgressionem apertam, nonnullis quandoque per suas patentes literas de vacaturis mandavit beneficiis provideri, vias ad vacationem eorum aperiens nimis illicitas et suspectas; perniciosus etiam fuit et frequens literarum apostolicarum abusor. Secundo vero, quantum ad subditos, erga quos non pii praelati vel pastoris peregit officium, quin immo tanquam fur improbus crudelisque tyrannus sub pallio caritativi subsidii incussis terroribus, violentiis et iniuriis illatis, dolosis inductionibus et fraudibus exquisitis, veluti recursor iniquus, extorsionibus eos intolerabilibus praegravando, nunc binas in anno, nunc plures in die, nunc alias nimium excessivas et ecclesiis importabiles, utpote multiplicato evectionum numero canonibus definito, interdum per se, interdum per alios procurationes exigendo, pro libito visitationis officio, quandoque nullatenus, et regulariter non ad fructum correctionis, sed ad saturandae cupiditatis affectum impenso, ad alios quaestus illicitos et damnatos suum exacuit frequenter ingenium, nec de modo, nec de causa curavit. Et quum invenit subditos suis in hoc reprobandis affectibus non parentes, nec alias ab eis exigere potuit concupita: calumniosas delationes fieri, contra eos lites moveri, et diversa eis gravamina subdole procuravit pluries inferri. Praeterea non citatos legitime, nec con victos etiam aut confessos, suis privavit beneficiis, occasioprivavit benencius, nem pro causa confingens, non rationem in his, sed tyrannidem potius prosequens personalem. Multa falsa scienter instrumenta dictavit, per suos illa faciens notarios publicari, et, ut illis, qualem ipse habuerat, ad ecclesias praeberet ingressum, instituere ei praesentatos, seu institutionis suae eis concedere literas saepius renuit, nisi primitus certa sibi et magna pecunia propter hoc exsoluta. Multa ecclesiastica beneficia, nunc permutationis praetextu, nunc vero simpliciter in suis manibus resignata, modo iure (ut praetendebat) ordinario, modo super hoc (ut dicebat) apostolico munimine indulto, de facto scienter contulit, intervenientibus fraude, pacto et simoniaca pravitate, subiectas sibi ecclesias occupans, earum reditus usurpavit. Et sic in suis fuit corruptus iudiciis, processum eorum et finem in pecuniarium commodum ordinando, quandoque iustificans impium, innoxium iniuste condemnans: sic et alios corrumpere iudices pro obtinenda super oppressionibus inchoatis iniusta victoria nisus fuit. Tertio, quantum ad se, ut, qui sibi nequam exsisteret, nulli alii bonus esset, suae namque famae prodigus se periuriis patenter involvit, irregularitatisque laqueis irretivit, et, (quod referre pudet,) in corpus suum fornicando peccans per continuatum incontinentiae vitium, quo se dudum foedaverat, pontificali postea decoratus honore, in sua ponere gloria maculam, et femora sua non erubuit mulieribus inclinare. In his quidem eius sit reprehendendi ingressus sic scandalosus, perniciosus exemplo progressus, ut huiusmodi sive culpis nescius finem in imponere, et periculosus egressus, quum adeo foret in ipso habituata malitia, quod, (remanente sibi ad solita facultate,) in iniquitatis opere voluntatis sibi deficere minime speraretur. Propter quod, ne prioribus peius committeret, illud solum aestimamus salubre remedium, ut, quod velle non poteramus auferre, eriperemus vel posse. Nos itaque, super praemissis et pluribus aliis eius nefandis excessibus cum fratribus nostris ex sano consilio deliberatione cohabita diligenti, in praefatum Hugonem Geraldi, qui se omni honore ac dignitate reddidit tam indignum, quique ob suas iniquitates, ne praesit, est abiectus a Deo, suis ligatum peccatis, omnique honore ac dignitate pontificali iam privatum a Domino, de consilio omnium et singulorum fratrum ipsorum perpetuae depositionis sententiam duximus promulgandam, pontificali eum, et sacerdotali, et alio quolibet officio privantes, et ad perpetuum carcerem condemnantes, ut ibi, committendis cessantibus, agat poenitentiam de commissis. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae promulgationis et condemnationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit: indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Avin. XV. Kal. Iunii Pont. nostri Ao. II. [1318.]