Extrav. comm. 5.7De privilegiis.
Abrir no leitor do IusCommune →Extrav. comm. 5.7.1 · Benedictus XI.
Haec extravagans dat Praedicatoribus et Minoribus privilegia plurima circa tria, videlicet circa praedicationes, confessionum auditiones, et sepulturas. De secundo in §. Sed quia multoties. De tertio §. Porro. Et licet sit revocata per Clem. 2. de sepult., multa tamen notatu digna in ea reperiuntur, quae non sunt retractata. Et potuisset non inepte poni sub tit. de sepult. Sed non est inconveniens idem cap. diversis respectibus sub variis collocari titulis, ut patet in cap. Significantibus, Extra de libell. oblat. et de apell.
¶Inter cunctas sollicitudines nostras, quibus nos pastorale quibus nos pastorale premit remit officium, et debitum apostolicae servitutis adstringit, de illa debet esse praecipua, ut gregi dominico nobis superna dispositione commisso animarum cura non desit, ne illum lupus rapax, antiquus serpens humani generis inimicus, invadat, eiusque sanguis de nostris (quod absit) clamant Propheta manibus requiratur. Debemus insuper, quantum ex alto permittitur, pacem inserere, removere scandala, iurgiorum amputare materiam, et intelligere super egenum et pauperem, quia non in finem oblivio erit pauperis, et patientia pauperum non peribit in finem 4. Sane dudum bonae memoriae Bonifacius Papa VIII. praedecessor noster quandam specialem inter praelatos, rectores, seu sacerdotes et clericos parochialium ecclesiarum ex parte una, et Praedicatorum ac Minorum ordinum fratres ex altera, super faciendarum praedicationum, audiendarum confessionum per eosdem fratres, ac de eis relictis, et de funeralibus canonicae portionis articulis constitutionem edidit, certum his modum imponens, prout in eadem constitutione plenius continetur. Sed pro ea, quam intendebat, quiete, turbatio nata est, pro concordia sunt suborta dissidia, et pullulatae inquietudines pro tranquillitate noscunturs, sicque, dum ansam solvisse se credidit, nodum ligasse videtur, et septem, uno Hydrae amputato capite, suscitasse. Nec mirum, quia plerumque pariunt novitates discordiam; praesertim, dum ab eo, quod diu aequum visum est, per novam constitutionem receditur, nec, quare recedatur, utilitas evidens vel alia causa subest. Ideoque cupientes, ut ipsi gregi cura nostra eo plenior impendatur, quo amplior in agro Domini operariorum numerus operetur, super egenum intendentes et pauperem, ac novitatem removentes per eandem constitutionem inductam, statuimus de fratrum nostrorum consilio, ut priorum ordinum fratres, qui ad hoc deputati fuerint, in ecclesiis ac locis ipsorum, quae in praesentiarum habent, et in posterum obtinebunt, ac in plateis communit communibus seu publicis libere absque dioecesanorum et aliorum praelatorum petita licentia valeant clero et populo praedicare, eique proponere verbum Dei. Caveant tamen omnino, ne hora, in qua dioecesani praedicti praedicarent, vel coram se facerent praedicari, praedicent iidem fratres. Putamus etenim dignum, ut maiori minor, et superiori inferior deferat in hac parte, nisi forsan aliud circa hoc facerent de voluntate dioecesanorum ipsorum, aut in'studiis generalibus praedicarent diebus illis duntaxat, quibus sermones ad clerum fieri solent et solenniter praedicari, seu mortuorum funeribus, vel eorundem fratrum festis specialibus seu peculiaraedicaribus; quia in his casibus cum dioecesanis in praedicatione concurrere poterunt. Ubi vero iidem dioecesani vocarent generaliter ad se clerum aliqua ratione, vel urgente causa illum ducerent congregandum: ea hora in studiis memoratis diebus saepe dicti fratres ab huiusmodi praedicatione cessabunt. In ecclesiis autem parochialibus fratres ipsi, invitis eorum rectoribus seu sacerdotibus, (nisi iussi a superioribus eorundem,) non audeant praedicare. § 1. Sed quia multoties propositum verbum Dei audientem a peccato non retrahit: idcirco post praedicationem necessarium est poenitentiae sacramentum, circa quod, nisi articulus necessitatis occurrat, sacerdoti facienda oris confessio, (prout scriptum est 20: „Corde ad iustitiam creditur, ore autem sit confessio ad salutem, " “)) exigitur; alias frustra esset in sacramento eodem sacerdotis, (qui inter lepram et lepram debet discernere,) ministerium institutum. Electi igitur ab eisdem fratribus ad audiendas confessiones et poenitentias iniungendas libere auctoritate apostolica absque licentia dioecesanorum et aliorum praelatorum inferiorum exemptorum et non exemptorum, quibus subsunt, qui ad confitendum accedunt, audiant eis peccata sua confiteri volentes; non religiosos, qui secundum statuta suorum ordinum propriis praelatis confiteri debent, aut ab eis, ne confiteantur aliis, prohibentur, absolvant, ipsisque poenitentias salutares iniungant intra sibi designatos terminos, ad huiusmodi exercendum officium constitutos. Excommunicationis vero vel alias sententias, per praelatos latas contra hoc vel in eius fraudem, denunciamus irritas et inanes, nec confessi ipsis fratribus peccata illa, de quibus confessi sunt eis et absoluti poenitentes, de illis sacerdotibus propriis teneantur, (sicut etiam non tenentur 24,) iterum confiteri, non obstante constitutione generalis concilii, quae sano intellectu, (ne sequatur absurdum, quod per poenitentiam dimissa peccata quis confiteri debeat, et quod liberatus debitor adhuc ad solvendum remaneat obligatus,) intelligenda est, (ut ex ea patet,) de illis, qui peccata sua confiteri aliis neglexerunt. Sed sacerdotes ipsis taliter confessis et absolutis adstricti sint ministrare eucharistiae, et extremae unctionis etiam sacramentum. Super confessione autem facta fratribus memoratis, quum de confitentis solius praeiudicio, (si falsum dicat,) agatur in iudicio animae seu poenitentiae foro, stabitur simplici verbo illius, qui sacramenta petit praedicta, et dicit fratribus se confessum. Duos tamen casus excipimus, scilicet si sacerdos asserat eum excommunicatum, aut notorie peccatorem. Sed videat, ne id dicat mendaciter, aut in dolum vel in fraudem, quia; si hoc egerit, a delicto tali, nisi plene satisfecerit, (praeterquam in morte,) absolvi nequeat, nec de illo ad poenitentiam aliter admittatur. Ut autem dioecesanis honor debitus reservetur, praecipimus, ut provinciales priores Praedicatorum, et ministri Minorum ordinum praefatorum per se vel alios verbo vel scripto eis significent, se fratres ad huiusmodi confessionum audiendarum et poenitentiarum iniungendarum officium elegisse, et non nominando, aut coram ipsis sistendo eos, nec illorum numerum exprimendo, petant humiliter a dioecesanis eisdem, quod iidem electi fratres de ipsorum beneplacito et licentia dictum possint in eorum civitatibus et dioecesibus intra eis determinatos fines officium exercere. Quod si denegent, vel intra triduum non concedant: extunc iidem fratres nihilominus auctoritate eadem huiusmodi officium exsequantur; datam vero licentiam per dioecesanorum mortem nolumus terminari. Per hoc autem non intendimus, quod saepe dicti fratres, qui ad hoc eligentur officium exercendum, plus habeant in audiendis confessionibus et poenitentiis iniungendis, quam parochiales sacerdotes noscuntur habere, sicque de casibus, episcopis et superioribus, quos inferius adnotamus, ac sedi apostolicae reservatis se nullatenus intromittant 34. Observent ergo sollicite dicti fratres, ne ad confessiones recipiant criminosos criminibus, pro quibus solennis est poenitentia indicenda, modo eodem excommunicatos respuant, et clericos, qui propter delictum irregularitatem aliquam incurrerunt. Inconveniens enim existimamus 38, ut a peccato absolvat, qui poenitentiam ei debitam imponere, aut irre irregularitatis poenam peccati sequelam, vel excommunicationem, quae infligitur maxime a iure quandoque pro crimine, quaeve quem ab ecclesia, et per consequens a participatione ecclesiasticorum sacramentorum excludit, removere non potest. Incendiarios, eosque, qui tam enormibus sunt irretiti peccatis, quod ea rationabilis consuetudo praescripta canonice in episcopatibus aliquibus reservavit episcopis, similiter non admittant; quam consuetudinem ex causa, quae iuste ad id animum nostrum movit, solummodo circa voluntarios homicidas, falsarios, ecclesiarum immunitatis et libertatis ecclesiasticae violatores, et sortilegos approbamus. Quodsi forsan, antequam ab eo, qui potestatem habet, absolvi possint, mors talium confiteri volentium verisimiliter timeatur: etiam in praedictis casibus saepe fati fratres eos confiteri volentes audiant, ipsisque beneficium absolutionis impendant; sed subeant iuramentum, quod liberati se suis episcopis et excommunicatoribus praesentabunt, excommunicantium super his, pro quibus ab eis excommunicati erant, et episcoporum pro peccato huiusmodi parituri mandatis. Verum, quia post baptismum inter cetera magis ad salutem necessaria est propositio verbi Dei, quo audientes illud, quod est victoria nostra, instruuntur in fide, docentur fugienda fugere, et sectanda sectari, a quo per peccatum lapsi resurgunt, poenitentiae sacramentum perficiunt 46: grandis nobis sollicitudo incumbit, ut tales ad haec promoveantur fratres, qui oleo dulcedinis verbi eiusdem nostros foveant subditos, a peccatis prohibeant, increpationis vino peccatorum suorum mordeant vulnera, eosque ad illa poenitentiae acrimonia purgandum et tergendum provocent et inducant. Ad id vero exsequendum sententia divinae legis exposcitur, desideratur ordo, et vitae integritas etiam postulatur. Scriptum est enim 49:,, Tu scientiam repulisti, et ego te repellam, ne sacerdotio fungaris mihi, quia labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore eius; " alias prout ad eum pertinet, inter peccatum et peccatum non posset discernere, nec peccator exsistens Dei deberet enarrare iustitias, et testamentum illius assumere per os suum. Nam cuius vita despicitur, consequens est, ut eius praedicatio contemnatur. Quare decernimus, ut priores, et ministri generales, et provinciales Praedicatorum et Minorum ordinum praefatorum, vel eorum vicarii, de discretorum consilio ad tam salubre officium fratres divina scientia doctos, discretione vigentes, vita probatos, et expertos moribus, (alioquin districtam reddent in futuro examine rationem,) eligant et assumant. Sic enim quod praedicabunt facient, quae arguent operari cessabunt, et in eis aedificabitur populus verbo pariter et exemplo. Ceterum licet (sicut praedicitur) de necessitate non sit, iterum eadem confiteri peccata: tamen, quia propter erubescentiam, quae magna est poeni tentiae pars, ut eorundem peccatorum iteretur confessio, reputamus salubre, districte iniungimus, ut fratres ipsi confitentes attente moneant, et in suis praedicationibus us exhortentur, quod suis sacerdotibus saltem semel confiteantur in anno, asserendo, id ad animarum profectum procul dubio pertinere. § 2. Porro; ut circa sepulturam apud loca eorundem fratrum eligentium sepeliri, et portionem canonicam, de relictis eisdem fratribus minime detrahendam, nequeat in posterum dubitari: iubemus, ut corpora defunctorum, qui apud eorundem fratrum loca elegerint, dum viverent, sepulturam, processionaliter cum cruce, thuribulo et aqua benedicta, cantando seu legendo officium mortuorum vel psalmos, et alienas ingredientes parochias, possint assummere, et ad suas deferre ecclesias tumulanda. De quibuscunque vero relictis praefatis fratribus in communi vel singulis ultimis decedentium voluntatibus, sive apud eos sepeliendi sint sive alibi, nulla per parochiales sacerdotes morientium, (a qua fratres ipsos liberos esse volumus,) canonica portio, vel multo minus per episcopos episcopalis quarta omnino, quum eis tanquam exempti non subsint 61, nec etiam debita iura parochiae, si forsan cathedralis defunctorum esset parochialis ecclesia, detrahatur. De funeralibus autem medietatem, si commode divisionem recipiant, alias eiusdem medietatis aestimationem solvant parochiali ecclesiae et sacerdotibus ante dictis. Funeralia vero intelliguntur hoc casu, quae cum funere deferuntur. De candelis vero,, quas fratres portant, portio non petatur. Moneant autem iidem fratres et pro posse inducant confitentes sibi, ut de propriis bonis suis parochialibus ecclesiis eorumque sacerdotibus competenter relinquant, et, quae eis debent, parochialia iura reddant. Ad hoc non murmuret, quaesumus 65, saecularis clerus, non gerant moleste praelati, quod circa praemissa sic duximus providendum. Attendant, quanta ex iis, quae in primis duobus articulis statuta sunt, salus animarum proveniat. Advertant, quanta tollantur iurgia, et patenter considerent, quod eorum onera cum aliis nostro beneficio salubriter et quasi neccessario patiuntur. Circa tertium vero articulum diligenter intelligant, quod fratres ipsi hoc per privilegia Romanorum Pontificum, eis benigne concessa, ante constitutionem eandem hactenus habuerunt, quodque sunt pauperes, nil habentes singuli, nec in communi rustica praedia lia,, immo nec urbana, vel mobilia eorum alteri vel etiam universi, mendicant victum, quaerunt vestitum, et eatenus sustinere possunt, quatenus vel vivorum pietas, aut morientium caritas eis necessaria subministrat. Quis ergo non misereatur eorum, qui omnia, voluntatem habendi etiam, reliquerunt? Quis non compatiatur eisdem operantibus tam utiliter in agro praedicto? Certe nullus, nisi qui triturantis bovis os impie alligare velit, aut eos subtractis alimentis necare. Inopes patrimonii onera ipsa non habendi necessitate non sustinent, et a curialibus res, ecclesiis vel piis locis donatas, a quartae praestatione seu lucrativorum inscriptionibus lex facit immunes. Relicta pauperibus non patiuntur Falcidiam 69, et legata ad fabricam, vel pro ornamentis ecclesiae, aut ad divinum cultum perpetuum, solutioni non subiacent canonicae portionis. Pauperes autem (ut dictum est) sunt fratres, et quod eis relinquitur aut in sua alimenta erogant, aut in fabricam, sive in cultum divinum et ecclesiae ornamenta convertunt. Propter quod nos, qui debemus intelligere super egenum et pauperem, et non oblivisci eorum, quum humanitatis sit etiam saecularis principis prospicere egenis, et dare operam, ut pauperibus alimenta non desint, non tam pie, quam quodammodo iuste in eodem articulo egimus, egenos eosdem (ut praemittitur) reddendo ab onere canonicae portionis exemptos. Haec autem, (dicta constitutione, quae incipit: Super cathedram, " quam penitus revocamus, aliisque qui دو buscunque constitutionibus specialibus et generalibus, statutis, privilegiis, indulgentiis, sub quacunque forma verborum concessis, etiamsi de ipsis de verbo ad verbum, vel aliquorum nominibus in nostris literis oporteret fieri mentionem, conventionibus, pactis, iuramentis, sententiis, consuetudinibus contrariis nequaquam obstantibus,) inviolabiliter observari sancimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum statuti, denunciationis, exemptionis, praeceptorum, approbationis, iussionis, voluntatis, revocationis et sanctionis infringere e.. Si quis autem etc.
Extrav. comm. 5.7.2 · Clemens V.
Rex Franciae et regnicolae, per extravagantem Unam sanctam, supr. de maior. et obed., non amplius subiiciuntur ecclesiae Romanae, quam prius erant.
¶Meruit carissimi filii nostri Philippi regis Francorum illustris sincerae affectionis ad nos et ecclesiam Romanam integritas, et progenitorum suorum praeclara merita meruerunt, meruit insuper regnicolarum puritas ac devotionis sincer ceritas, ut tam regem quam regnum favore benevolo prosequamur. Hinc est, quod nos regi et regno per definitionem et declarationem bonae memoriae Bonifacii Papae VIII. praedecessoris nostri, quae incipit: „Unam sanctam, " nullum volumus vel intendimus praeiudicium generari. Nec quod per illam rex, regnum et regnicolae praelibati amplius ecclesiae sint subiecti Romanae, quam antea exsistebant; sed omnia intelligantur in eodem esse statu, quo erant ante definitionem praefatam tam quantum ad ecclesiam, quam etiam ad regem, regnum et regnicolas superius nominatos. [1306.]
Extrav. comm. 5.7.3 · Eugenius IV.
Ordinarii non possunt ferre censuras in suos subditos pro suis negotiis Romam euntes, ibi manentes, aut ab ea recedentes, nec illos privare beneficiis; quod si fecerint, irritum est. Et si beneficia illorum aliis sint collata, tam dantes quam recipientes ipso facto sunt excommunicati, et a solo Papa absolvendi.
¶Divina in eminenti sedis apostolicae specula disponente clementia constituti, ad ea libenter intendimus, per quae officiales praedictae sedis obsequiis eius, (ad quam veluti fidelium.omnium matrem pro animarum salute quaerenda et iustitia prosequenda de diversis mundi partibus confluit multitudo,) tutius et quietius se promptiores valeant exhibere. Hinc est, quod nos, ex certis rationabilibus causis moti, etiam nonnullorum praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, districtius inhibemus locorum ordinariis, nec non commissariis et delegatis eorum, ceterisque universis et singulis, quacunque potestate et auctoritate praefulgeant, cuiuscunque dignitatis, gradus vel praeeminentiae fuerint, ne contra officiales praefatos, quocunque nomine nuncupentur, in nostris et dictae sedis obsequiis nunc et pro tempore exsistentes, nec non quoscunque alios, pro suis et eorum causis vel negotiis prosequendis ad sedem praedictam venientes, ac in ea durante negotiorum et causarum huiusmodi prosecutione moram trahentes, et recedentes ab eadem, procedere, aut in eos excommunicationis, suspensionis vel interdicti, aut privationis officiorum aut beneficiorum, seu quamvis aliam sententiam promulgare praesumant. Nos enim omnes et singulos processus et sententias contra tenorem et mentem nostrae inhibitionis huiusmodi latas et habitas, et in posterum habendas ac etiam promulgandas, et quaecunque inde secuta, declaramus nulla, irrita et inania, nulliusque exstitisse vel exsistere roboris vel momenti, nec non, quicquid in contrarium a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter attentatum forsan est hactenus, vel in posterum contigerit attentari, etiam decernimus irritum et inane. Et nihilominus in omnes et singulos ordinarios et officiales, commissarios et delegatos eorum, qui se de dignitatibus ac beneficiis ecclesiasticis quibuscunque officialium, aut negotia huiusmodi apud dictam sedem prosequentium praedictorum, eos illis forsan privando atque privatos decernendo seu declarando, vel cuiuscunque privationis praetextu illa personis aliis conferendo, seu de illis in eos quomodolibet se intromittendo, tam in dantes quam in recipientes excommunicationis, suspensionis et interdicti latas sententias promulgamus, quas volumus eos ipso facto incurrere. A qua quidem excommunicationis sententia absolvi nequeant, nisi a nobis vel per nos deputandis, praeterquam in mortis articulo constituti. Praemissa autem a die affixionis praesentium ad valvas basilicae principis apostolorum de Urbe ex certa scientia quoscunque ligare volumus et arctare, non obstantibus apostolicis et quibuscunque generalibus, aut provincialibus aut synodalibus conciliis, edictis, constitutionibus, ordinationibus et apostolicis privilegiis, per quae effectus praesentium impediri posset quomodolibet vel differri, etiamsi de illis eorumque totis tenoribus habenda esset in praesentibus mentio specialis, et quae praesentibus volumus haberi pro sufficienter expressis, ceterisque contrariis quibuscunque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae inhibitionis, declarationis, constitutionis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud sanctum Petrum, anno incarnationis dominicae MCCCCXXXII. VIII. Idus Martii, Pont. nostri Ao. II.
Extrav. comm. 5.7.4 · Ioannes XXII. Magistro et Fratribus hospitalis S. Ioannis Hierosolymitani.
Praemisso tenore duarum constitutionum dicit, quod hospitalarii sancti Ioannis, ex statuto, consuetudine, vel privilegio habentes annalia beneficiorum vacantium, percipere debent portionem, quam haberent beneficia obtinentes, si in illis essent residentes.
¶Exhibita nobis ex parte vestra petitio continebat, quod dudum post constitutionem per nos editam, qua specialiter et expresse cavetur, quod habentes annalia in ecclesiis de consuetudine, privilegio, vel statuto, qui ratione dictorum annalium fructus primi vel secundi, vel alterius cuiuscunque sequentis anni beneficiorum vacantium sibi hactenus in totum vindicaverant, nihil exinde ultra summam, pro qua unumquodque beneficiorum ipsorum consuevit in decimae solutione taxari, praetextu cuiusvis privilegii, consuetudinis vel statuti quovis modo perciperent, sed ipsius summae perceptione duntaxat deberent esse contenti, totali residuo praedicta obtinentibus beneficia remansuro; nisi forsan illi, qui fructus illos soliti essent cum integritate percipere, mallent ipsum habere residuum, et obtinentibus beneficia dimittere summam memoratam, quo casu percipiendi quod mallent erat eis optio derelicta. Quandam aliam declaratoriam constitutionem fecimus, in qua specialiter cavebatur, quod, si huiusmodi beneficium obtinentes in ecclesia, in qua specialiter illud beneficium exsisteret, minime residerent ad debitum servitium impendendum, capitulo eiusdem ecclesiae nihil deberet accrescere, quum cessante causa cessare debeat pariter ter quod vigebat vigebat,, quodque ex verbis declarationis huius satis innui videbatur 5,, quod fructus beneficiorum non residentium accrescere debeant habentibus annalia memorata. Verum ex eo, quod in declaratione dicta non continetur expresse de perceptione annalium beneficiorum vacantium, vobis debitorum de praedictis consuetudine, privilegio vel statuto quoad fructus non residentium in eisdem, qui vobis accrescere debent, nullum adhuc commodum assequi potuistis, licet (ut praemittitur) dicti fructus capitulo non accrescant. Quare nobis humiliter supplicastis, ut, quod in huiusmodi declaratione nostra tacite innuitur, declarare expressius dignaremur. Nos itaque, petitionem vestram iuri consonam aestimantes, ac propterea in hac parte quieti et indemnitati vestrae providere volentes, praesenti oraculo declaramus, quod fructus praedictae ecclesiae vel beneficii vacantis, cuius annalia, in quibus consistunt, debentur vobis ex privilegio, consuetudine vel statuto etiam pro ea parte, quae obtinentibus praebendam vel beneficium huiusmodi, si in ecclesia, ubi illa consistunt, personalem residentiam facerent, deberetur, si non resideant ibidem vere vel interpretative, utpote per speciale privilegium apostolicum, vel alias ex causa rationabili ab huiusmodi residentia legitime excusentur: quum dicta pars (ut praemittitur) capitulo non accrescat, vobis accrescere debet secundum intentionem et mentem declaratoriae memoratae. Nulli ergo omnino hominum etc. ut supra. Si quis quis autem hoc attentare praesumpserit, etc. ut supra. Datum Avin. Kal. Martii, Pont. nostri Ao. V.7 [1321.]