IusCommune
IusCommune › Textos › Extravagantes communes › Liber 3

Extrav. comm. 3.4De rebus ecclesiae non alienandis.

Abrir no leitor do IusCommune →

Extrav. comm. 3.4.1 · Paulus Venetus Papa II.

Bonorum ecclesiasticorum alienatio non tenet, et alienantes et recipientes sunt excommunicati, praelatisque diversis diversae poena imponuntur.

Ambitiosae cupiditati, illorum praecipue, qui divinis et humanis affectati, damnatione postposita, immobilia et pretiosa mobilia Deo dicata, ex quibus ecclesiae, monasteria et pia loca reguntur illustranturque, et eorum ministri sibi alimoniam vindicant, profanis usibus applicare, aut cum maximo illorum ac divini cultus detrimento exquisitis mediis usurpare praesumunt, occurrere cupientes, omnium rerum et bonorum ecclesiasticorum alienationem, omneque pactum, per quod ipsorum dominium transfertur, concessionem, hypothecam, locationem et conductionem ultra triennium, nec non infeudationem vel contractum emphyteuticum, praeterquam in casibus a iure permissis, ac de rebus et bonis in emphyteusim ab antiquo concedi solitis, et tunc ecclesiarum evidenti utilitate, ac de fructibus et bonis, quae servando servari non possunt, pro instantis temporis exigentia, hac perpetuo valitura constitutione praesenti fieri prohibemus, praedecessorum nostrorum constitutionibus, prohibitionibus et decretis aliis super hoc editis, quae tenore praesentium innovamus, in suo nihilominus robore permansuris. Si quis autem contra huius nostrae prohibitionis seriem de bonis et rebus eisdem quicquam alienare praesumpserit: alienatio, hypotheca, concessio, locatio, conductio et infeudatio huiusmodi, nullius omnino sint roboris vel momenti, et tam qui alienat, quam is, qui alienatas res et bona praedicta receperit, sententiam excommunicationis incurrat. Alienanti vero bona ecclesiarum, monasteriorum locorumque piorum quorumlibet, inconsulto Romano Pontifice aut contra praesentis constitutionis tenorem, si pontificali vel abbatiali praefulgeat dignitate, ingressus ecclesiae sit penitus interdictus. Et si per sex menses immediate sequentes sub interdicto huiusmodi animo (quod absit) perseveraverit indurato: lapsis mensibus eisdem a regimine et administratione suae ecclesiae vel monasterii, cui praesidet, in spiritualibus et temporalibus sit eo ipso suspensus. Inferiores vero praelati, commendatarii, et aliarum ecclesiarum rectores, beneficia vel administrationem quomodolibet obtinentes, prioratibus, praeposituris, praepositatibus, dignitatibus, personatibus, administrationibus ationibus,, off officiis, canonicatibus, praebendis, aliisque ecclesiasticis cum cura et sine cura saecularibus et regularibus beneficiis, quorum res et bona alienarunt duntaxat, ipso facto privati exsistant, illaque absque declaratione aliqua vacare censeantur, possintque per locorum ordinarios, vel alios, ad quos eorum collatio pertinet, personis idoneis, (illis exceptis, quae propterea privatae fuerint,) libere de iure conferri, nisi alias dispositioni apostolicae sedis sint specialiter aut generaliter reservata; nihilominus alienatae res et bona huiusmodi ad ecclesias, monasteria et loca pia, ad quae ante alienationem huiusmodi pertinebant, libere revertantur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae prohibitionis et innovationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis hoc attentare praesumpserit: indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud sanctum Marcum, anno Dom. incarn. MCCCCLXVIII. Kal. Mart. Pont. nostri Ao. IV.