Extrav. comm. 3.5De emptione et venditione.
Abrir no leitor do IusCommune →Extrav. comm. 3.5.1 · Martinus V. venerabilibus fratribus Treverensi et Lubicinensi ac Almicensi Episcopis.
Contractus emptionis et venditionis annui census cum conditione revenditionis declaratur hic non esse usurarius. Et in fine mandatur, quod huiusmodi bulla publicetur.
¶Regimini universalis ecclesiae quanquam immeriti disponente Domino praesidentes, curis angimur assiduis, ut iuxta Tit. IV, Cap. un. 1) in Bullar. Rom. e. Taur. IV, 134. 2) immo: IV. V. DE EMPTIONE ET VEND. C. 1. creditae nobis dispensationis officium subditorum quorumlibet paci et quieti, quantum nobis ex alto conceditur, intendamus, et dubia, quae inter eos oriuntur pro tempore, ne litis anfractum seu scandalorum parturiant fomentum, nostro moderamine declarentur. Sane, petitio dilectorum filiorum universorum cleri, nobilium, incolarum, et habitatorum civitatis et dioecesis Vratislaviensis nobis exhibita continebat, quod a centum annis citra et supra, et a tanto tempore et per tantum tempus, cuius contrarii memoria hominum non exsistit, in eisdem civitate et dioecesi ac partibus aliis vicinis quaedam consuetudo rationabilis observata, praescripta ac moribus utentium approbata ad communem hominum utilitatem introducta fuisset, pro quibus princeps, baro, miles, civis sive oppidanus partium earundem, quum hoc expedire videbatur, melius pro tunc non valentes sibi consulere, personae ecclesiasticae, aut saeculari collegio, aut universitati, oppido vel civitati, super bonis suis, dominiis, oppidis, terris, agris, praediis, domibus et hereditatibus vendere consuevit, et vendidit annuos census unius vel plurium marcarum, aut grossorum Pragensium nummi polomaei et pagamenti consueti, ad rationem et pro qualibet marca annui census X. XI. XIII. XIV. marcae, aut plus vel minus, secundum temporis qualitatem, prout ipsi contrahentes tunc inter se convenerant, ipsi venditori tunc integraliter in pecunia numerata solvi consueverant, bonis in ipso contractu tunc expressis, pro ipsius census annui exsolutione in perpetuum obligatis. Et semper in ipsis contractibus expresse ipsis venditoribus data fuit facultas atque gratia, quod ipsum annuum censum in toto vel in parte pro eadem summa denariorum, quam ab ipsis emptoribus receperunt, quandocunque vellent, libere absque alicuius requisitione, contradictione vel assensu possent exstinguere et redimere, ac se ab ipsius census solutione extunc penitus liberare. Sed ad hoc huiusmodi census venditores inviti nequaquam per emptores arctari vel adstringi valerent, etiam ipsis possessionibus et bonis obligatis penitus interemptis seu destructis. Fuitque et est talis contractus emptionis et venditionis per episcopos Vratislavienses pro tempore exsistentes et eorum officiales, nec non per diversos dominos temporales locorum et terrarum, in quibus census huiusmodi constituti exsistunt, tanquam licitus et communi utilitati deserviens, saepius confirmatus pariter et approbatus. Quodque etiam super huiusmodi censibus plurima beneficia ecclesiastica, collegia, canonicatus et praebendae, dignitates, personatus et officia, vicariae, altaria numero plus quam duo millia, de expresso consensu et voluntate dominorum temporalium, sub quorum territoriis dicta bona obligata consistunt, erecta, dotata et fundata authenticis eorundem dominorum temporalium literis sigillis sigillatis et roboratis fore noscuntur. Quodque etiam venditores eorundem censuum se nonnunquam ad ipsorum censuum solutionem poenis et censuris ecclesiasticis ordinariorum locorum sponte et libere submiserunt, sicuti etiam aliqui eorum tractu temporis compulsi fuerunt, et compelli consueverunt. Tamen nonnulli ex venditoribus ipsis, in arcum pravum conversi, cupientes cum alterius pecunia locupletari, huiusmodi census, hucusque per eos antea libere et absque ulla contradictione solutos, eisdem emptoribus tam ecclesiasticis quam saecularibus solvere contradicunt et recusant, confingentes, huiusmodi emptionis et venditionis contractus fore et esse usurarios et illicitos, ipsos emptores ecclesiasticos et saeculares, nec non collegia, canonicatus, et praebendas, et dignitates, personatus et officia, vicarias et altaria, ac beneficia huiusmodi ipsorum rum annuorum censuum spoliant perceptione, et detinent spoliatos in animarum suarum periculum, eorumque emptorum praeiudicium, damnum et gravamen. Et propterea, an contractus emptionis et venditionis huiusmodi liciti exsistant, a nonnullis haesitatur. Quare pro parte eorundem cleri, nobilium, incolarum et habitatorum civitatis et dioecesis Vratislaviensis nobis fuit humiliter supplicatum, ut, an contractus huiusmodi liciti vel illiciti censeri debeant, declarare, et alias eis in praemissis opportune providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati, quia etiam ex relatione dilecti filii nostri Gulielmi tituli sancti Marci presbyteri cardinalis, cui negotium huiusmodi cum peritorum consilio commisimus examinandum, comperimus, contractus huiusmodi iuridicos, et iuxta determinationem doctorum licitos fore, ad huiusmodi ergo ambiguitatis tollendum dubium in praemissis, ao. M.CCCCLXVII... Pontif. A. III. praefatos contractus licitos et iuri communi conformes, ac ipsorum censuum venditores ad illorum solutiones (remoto contradictionis obstaculo) obligari, auctoritate apostolica tenore praesentium ex certa scientia declaramus, non obstantibus praemissis, ceterisque contrariis quibuscunque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae declarationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit: indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Volentes, quod praedictae literae nostrae debitum sortiantur effectum, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus vos, vel duo aut unus vestrum, per vos vel alium seu alios praefatis emptoribus in praemissis opportuni favoris praesidium efficaciter impendentes, dictasque literas, ubi, quando et quoties expedire videritis, auctoritate nostra solenniter publicantes, faciatis eadem auctoritate eisdem emptoribus, vel ipsorum procuratoribus eorum nominibus, per venditores seu debitores censuum huiusmodi de praefatis censibus iuxta contractuum et conventionum, inter ipsos habitorum formam et tenorem plenam et debitam satisfactionem impendi, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, non obstante, si aliquibus communiter vel divisim a sede apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint, per literas aposto - licas, non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Datum Romae, apud sanctos Apost. VI. Nonas Iul. Pont. nostri Ao. VIII. [1425.]
Extrav. comm. 3.5.2 · Calixtus III. Episcopus Magdeburgensis, Nurem-
Contractum quendam emptionis et venditionis, praccedenti similem, declarat esse iuri consonum et ab usuris alienum. Et tandem iubet praesentem bullam cunctis manifestari.
¶burgensis et Halberstadensis ecclesiarum Decanis. Regimini universalis ecclesiae quanquam immeriti disponente Domino praesidentes, curis angimur assiduis, ut iuxta nobis crediti dispensationem officii subditorum quorumlibet paci et quieti, quantum nobis ex alto conceditur, intendamus, et dubia, quae inter eos oriuntur pro tempore, ne litium anfractus exinde seu scandala proveniant, debito, prout iustitia persuaserit, declarationis nostrae ministerio sopiantur. Sane pro parte venerabilis fratris nostri Ioannis episcopi Mersburgensis et dilectorum filiorum universi cleri civitatis et dioecesis Mersburgensis nobis nuper exhibita petitio continebat, quod, licet a tanto tempore, cuius contrarii memoria non exsistit, in diversis Alemaniae partibus pro communi hominum utilitate inter habitatores et incolas partium earundem talis inoleverit, hactenusque observata fuerit legitime praescripta, ac moribus utentium et ordinariorum permissione et plerumque expressa ratificatione approbata consuetudo, quod ipsi habitatores et incolae, sive illi ex eis, quibus id pro suis statu et indemnitatibus expedire visum fuerit, super eorum bonis, domibus, agris, praediis, possessionibus et hereditatibus annuos marcarum, florenorum seu grossorum monetae in partibus illis currentis, reditus seu census vendentes, pro singulis ex marcis, florenis sive grossis huiusmodi ab eis, qui illas vel illos, sive reditus sive census ipsos emerint, certum competens pretium in numerata pecunia secundum temporis qualitatem, prout ipsi vendentes et ementes in contractibus super his inter se firmaverunt, et recipere soliti fuere, illa ex domibus, terris, agris, praediis, possessionibus et hereditatibus praedictis, qui in huiusmodi contractibus expressi fuerunt, praedictorum solutione redituum et censuum efficaciter obligantes in illorum vendentium favorem, hoc adiecto, quod ipsi pro rata, qua huiusmodi per eos receptam dictis ementibus restituerent in toto vel in parte pecuniam, a solutione redituum seu censuum, huiusmodi restitutam pecuniam contingentium, liberi forent penitus et immunes, sed iidem ementes, etiamsi bona, domus, terrae, agri, possessiones et hereditates huiusmodi processu temporis ad omnimoda destructionis sive desolationis reducerentur opprobrium, pecuniam ipsam etiam agendo repetere non valerent. Apud aliquos tamen haesitationis versatur scrupulus, an huiusmodi contractus liciti sint censendi. Unde nonnulli, illos usurarios fore praetendentes, occasionem quaerunt reditus et census huiusmodi ab eis debitos non solvendi. Quare pro parte episcopi et cleri praedictorum, asserentium, quod in talibus hic emptis censibus et reditibus fructus, reditus et proventus plurium ecclesiarum, monasteriorum, hospitalium et ecclesiasticorum beneficiorum civitatis et dioecesis ac partium praedictarum, nec non fere omnes quotidiana distributiones, quae in plerisque ex ecclesiis ipsis divinis interessentibus ministrari solent, consistere noscuntur, nobis fuit humiliter supplicatum, ut super his apostolicae sedis declarationis oraculum impertiri et adiicere paterna dilectione curaremus. Nos igitur, huiusmodi in hac parte supplicationibus inclinati, et factas ex commissione felicis recordationis Martini Papae V. praedecessoris nostri desuper examinationem, et eiusdem praedecessoris nostri declarationem attentius perstringentes, suisque vestigiis inhaerentes, ad omne super his ambiguitatis tollendum dubium praefatos contractus licitos iurique conformes, et vendentes eosdem ad ipsorum solutionem censuum et redituum iuxta dictorum contractuum tenores, remoto contradictionis obstaculo, efficaciter teneri, auctoritate apostolica praesentium serie declaramus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae declarationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit: indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud sanctum Petrum anno incarnationis dominicae MCCCCLV. pridie nonas Maii, Pontificatus nostri anno primo. Volentes itaque, quod praedictae literae debitum sortiantur effectum, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus vos, vel duo aut unus vestrum, per vos vel alium seu alios dictis praeposito, decano, capitulo ac aliis beneficiatis opportunae defensionis praesidio assistentes, dictasque literas, ubi et quando ac quoties expedire videritis, auctoritate nostra solenniter publicantes, faciatis et eadem auctoritate per venditores seu debitores redituum et censuum huiusmodi dictis emptoribus seu illis, quibus ipsorum redituum et censuum solutio praestanda fuerit, de eisdem censibus et reditibus iuxta contractuum et conventionum super his habitorum formam et tenorem plenam et debitam satisfactionem impendi, contradictores vero per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, non obstante, si aliquibus communiter vel divisim a sede apostolica indultum exsistat, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per literas apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Datum ut supra.