Extrav. comm. 3.3Ne sede vacante aliquid innovetur.
Abrir no leitor do IusCommune →Extrav. comm. 3.3.1 · Ioannes XXII. Episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam.
Papa, volens providere divino cultui et ministris eiusdem, et occurrere dispendiis, quae ipsis quotidie imminent propter occupationes vacantium ecclesiarum primi anni, quae competunt ex diversis titulis aliquibus ecclesiis seu personis, statuit, quod, quando talis occupatio imminebit in beneficiis, quae consueverunt in decimae solutione taxari, collectores ipsorum annalium sint contenti ipsa summa, pro qua consuevit dari decima, si ipsam eligendam duxerint, totali residuo penes eum, cui collatum est beneficium, remanente, vel dimissa eidem summa praedicta, possint dictum residuum sibi assumere, dum tamen alterum intra X. dies dicti eligant collectores; alias post X. dies ipsorum optio in beneficiatum transeat ipso iure. In non taxatis autem fructus decimabiles illius anni dividantur per medium, et utrique eorum medietas tribuatur, ita, quod, si alter dimidia noluerit contentari, ipsa in volentem transeat ipso iure, et, si quisquam aliquis contra dictam ordinationem receperit, poenas hic contentas incurrat.
¶Suscepti regiminis nos cura sollicitat, etc. cf. Extr. Ioan. XXII. tit. I. c. 2.