IusCommune
IusCommune › Textos › Extravagantes communes › Liber 3

Extrav. comm. 3.2De praebendis et dignitatibus.

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

Extrav. comm. 3.2.1 · Bonifacius VIII.

Quum beneficia in curia vacanti idoneis debeant conferri personis, illorum collationem Papa sibi reservat. Vide cap. 2. et 3. et cap. Praesenti. eod. libr. VI.

Piae sollicitudinis studio ducimur, ut dignitates, personatus, praebendae, aliaque beneficia ecclesiastica cum cura vel sine cura, quae apud sedem apostolicam vacare noscuntur, personis conferantur idoneis, per quas in eis debita impendantur obsequia, et divinorum cultus exerceatur sollicite in eisdem. Inde fit, quod nos huiusmodi dignitates, personatus, praebendas, ecclesias et alia ecclesiastica beneficia, quae apud sedem eandem intra unum mensem a data praesentium hactenus in curia vacaverint computandum, et quae exnunc apud eam vacaverint in futurum, provisioni sedis eiusdem auctoritate apostolica reservamus, decernentes exnunc irritum et inane, si secus in hac parte scienter vel ignoranter per quemcunque seu quoscunque apostolica vel alia quavis auctoritate contigerit attentari. Nulli ergo etc. Datum Later. III. Nonas Maii Ao. I. [1295.]

Extrav. comm. 3.2.3 · Clemens V.

Provisiones, sub titulo commenda factas de ecclesiis patriarchalibus, archiepiscopalibus, episcopalibus, et monasteriis ad petitionem regum vel quorumcunque magnatum, revocat.

Ex supernae providentia maiestatis, cuius universa dispositione reguntur, ad apostolicae praeeminentiam dignitatis licet insufficientibus meritis evocati, gregem dominicum nostrae vigilantiae creditum undique contemplamur, illumque salubri studemus pastoris more vigili (quantum nobis ex alto permittitur) observantia custodire, ut de illo possimus ad ipsius laudem, cuius exercemus vices in terris, dignam in extremo iudicio reddere rationem. Ideoque nos diligens cura sollicitat, continua pulsat instantia, et curiosa sollicitudo perurget, ut circa fidelium statum salubriter dirigendum sic efficacibus studiis et promptis operibus intendamus, quod per nostrae cooperationis ministerium erga sanctam matrem ecclesiam devotio filiorum concrescat, ipsorum cessent gravamina, et tranquillitatis ei proveniat incrementum, quod tunc recte agere credimus, quum molestis eventibus viam praecludimus, indirecta dirigimus, subtrahimus noxia, et salubria procuramus. Sane pridem nos, licet insufficientibus meritis, ad summum apostolatus apicem, (sicut Domino placuit,) evocati, ab ipso nostrae promotionis exordio, antiquae notitiae regum, praelatorum, magnatum et aliorum nobilium personarum ecclesiasticarum et saecularium memores exsistentes, ac ipsorum aliquibus, tum quia DE PRAEBENDIS_ET DIGNITAT. с. 1-3. in terris morantes eorum gradum huiusmodi promotionis habuimus, tum quia solitae ad eos amicitiae specialibus affectibus ducebamur, aliquibus vero ex assueta Romanorum Pontificum liberalitate, quam in suis exercere sunt soliti novitatibus, volentes honoris et liberalitatis affluentia complacere, ad eorum importunas tamen et multiplicatas precum instantias nonnullis clericis et personis ecclesiasticis, regularibus et saecularibus, diversorum ordinum, dignitatis, conditionum et statuum, patriarchales, archiepiscopales et episcopales ecclesias, ac monasteria distincta pastoribus, sub commenda vel custodiae, seu curae vel guardiae, aut administrationis titulo nomineve notabili duximus perpetuo ad vitam seu ad certi temporis spatium committenda, super his, an tales videlicet tantasque gratias per nos fieri decuisset, variorum arduorum negotiorum multiplicitate distracti, usque ad tempus, quo infirmitate satis periculosa nos his diebus visitavit omnipotens, nequivimus cogitare plenarie. Verum in debilitate ipsius aegritudinis constituti, a ne negotiorum utcunque discussione semoti, ad hoc sub diligenti examine direximus aciem nostrae mentis, demumque prospeximus evidenter, quod ecclesiarum et monasteriorum eorundem cura negligitur, bona et iura dissipantur ipsorum, ac subiectis eis personis et populis spiritualiter plurimum et temporaliter derogatur, eisque redundant ad noxam quae dicebantur cedere ad profectum, ac nedum ipsis, sed etiam Romanae matri ecclesiae, quae disponente Domino ipsorum caput fore dignoscitur et magistra, graviora inde futura timentur pericula. Nolentes igitur his tot et tantis dispendiis ulterius causam relinquere, sed volentes potius opportunum et debitum in hac parte remedium adhibere, omnes et singulas promissiones huiusmodi huiusmodi,, per nos (ut praemittitur) factas, quibuscunque cuiuscunque ordinis, dignitatis aut status, sed etiam sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus quocunque modo vel tempore factae noscantur, auctoritate apostolica exnunc ex certa scientia revocamus, cassamus et annullamus, et decernimus de cetero non habere aliquam roboris firmitatem. Nulli ergo etc. Datum apud Pisatum Burdegalensis dioecesis X. Kal. Mart. Ao. II. [1307.]

Extrav. comm. 3.2.4 · Clemens V.

Beneficia maiora et minora, vacanti et vacatura, praesertim in provincia Burdegalensi Clemens V. certis ex causis suae dispositioni reservavit, cum appositione decreti.

Etsi in temporalium dispositione bonorum habenda sit discretionis cautela, praecipue ut ea digne et laudabiliter disponantur: in ecclesiasticis tamen rebus multo fortius invigilare nostra debet intentio, ut iuxta personarum conditiones et status, ad divini nominis laudem, et ipsarum utilitatem provideatur ex merito ecclesiasticis personis, quum iuxta canonicas sanctiones nihil sit, quod ecclesiae Dei magis officiat, quam quod indigni assumantur ad regimen animarum. Hac igitur consideratione moti specialiter Burdegalensem ecclesiam, de qua, (licet immeriti meriti)) sumus noviter ad hunc statum summi apostolatus assumpti, et moPapostolatus nasterium sanctae crucis Burdegalensis ordinis sancti Benedicti, etiam vacantis per obitum quondam fratris Gulielmi de Bonbio abbatis eiusdem, et generaliter patriarchales, archiepiscopales, episcopales ecclesias, monasteria, prioratus, et quoslibet personatus, dignitates vel officia, cuiuscunque ordinis et conditionis exsistant, nec non canonicatus, praebendas, ecclesias cum cura vel sine cura, et alia quaelibet beneficia ecclesiastica, quocunque nomine appellentur quae apud sedem apostolicam vacare noscuntur ad praesens, et quae toto nostri pontificatus tempore vacare contigerit in futurum, provisioni, collationi et dispositioni nostrae et sedis eiusdem hac vice auctoritate apostolica reservamus, decernentes exnunc irritum et inane, si quid contra hoc per quoscunque quavis auctoritate scienter vel ignoranter attentatum est hactenus, vel in posterum contigerit attentari, constitutione Clementis IV. et Bonifacii VIII. Romanorum Pontificum praedecessorum nostrorum et alia qualibet, in contrarium edita non obstante. Et quia plus timeri solet quod specialiter iniungitur, quam quod generaliter imperatur: hac reservatione nostra et decreto ligari volumus ignorantes. Et quia bullam nostram non habemus ad praesens; ad cautelam praesentium et memoriam futurorum huiusmodi reservationem cum praemissi interpositione decreti scribi et in publicam formam redigi iussimus per Bernardum Caprarii publicum notarium infra scriptum, quam etiam sigilli, quo utebamur olim Burdegalensi ecclesiae praesidentes, fecimus appensione muniri. Datum Burdegalae II. 8 Kal. Aug. Pont. nostri Ao. I. [1300.]

Extrav. comm. 3.2.5 · Ioannes XXII. Episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam.

Papa hic primo ambitionem et importunitatem quorundam religiosorum et saecularium super obtinendis pluribus beneficiis dispensative, qui insufficientes quandoque erant pro uno, in diversis locis, regnis et aliis locis distantibus recitans, apponit plures ex hoc contingentes inconvenientias et, tandem statuit, quod omnes, exceptis cardinalibus ac regum filiis, qui super pluralitate beneficiorum, quae alias de iure non poterant obtineri, dispensationem obtinent, unum cum cura, aliud sine cura possint a tempore notitiae eligere intra mensem, et alia cum effectu dimittere teneantur; alias omnibus sic dispensatis sint ipso iure privati. Et idem de beneficiis, in quibus ius est ad rem, dum vacabunt; de pluribus etiam talibus, iniuste tamen et sine dispensatione detentis, ordinat, quod ultimum retineant, et omnia alia dimittant intra mensem; alioquin omnibus sint privati. Item vult, quod, qui amodo talia receperint, dimissionem de primo faciant coram ordinario cum effectu; alioquin sint omnibus ipso iure privati. Quae omnia sic vacanti dispositioni apostolicae sedis reservat, interpretans ordinarios in hoc casu solos dioecesanos beneficiorum sic dimissorum. Item hoc vult de solis beneficiis intelligi, in quibus quis per se vel vicarium suum temporalem curam animarum vel spiritualem iurisdictionem exercet de consuetudine vel de iure. H. d. de Laud.

Exsecrabilis quorundam tam religiosorum etc. (cf. Extrav. Ioann. XXII. tit. III. c. un.)

Extrav. comm. 3.2.6 · Ioannes XXII.

Episcopatus Tholosanus, in reditibus plurimum abundans, in novam metropolim propter multiplices causas his expressas erigitur, cui pro suffraganeis ecclesiis sunt deputatae quatuor villae in novas civitates erecta, adiecta cum illis ecclesia Apamiarum. Et quibus episcopis et archiepiscopis prius suberant, quidque earum cuilibet pro reditibus sit assignatum, hic exprimitur: et tandem censurae ecclesiasticae in rebelles proferuntur. Adverte, quod ecclesia de Vavro et ecclesia de Mirapice sunt sub ecclesia Tholosana tanquam suffraganea, licet de illis hic mentio nulla fiat. Utilitas ex hoc capitulo habetur, quoniam cognoscimus causas erigendi et dividendi ecclesias, alias aliis subiiciendi, et alias ab aliis eximendi, et ad solum Papam haec omnia spectare, cui in singulari privilegio maiores causae maioraque negotia reservantur, patet in cap. 1. de translat. episc. cum suis concordantiis

Salvator noster, cuius nutui cuncta serviunt, in agro mundi huius messem multam adspiciens, et operariorum raritatem attendens, Dominum messis rogandum esse, ut in illam operarios mitteret, censuit, et ipse idem etiam exiens mane, veluti pater familias diligens, horis diei variis operarios in vineam suam misit. Romanus itaque Pontifex, sicut eodem Domino disponente vicarius eius in terris esse dignoscitur, sic et ipsius actibus, in quantum sinit humana fragilitas, se conformare tenetur. Ubi ergo superexcrescere messem, populi videlicet multitudinem, viderit: operarios debet opportunos adiicere, et iuxta propheticum verbum augere custodiam, custodes et cultores idoneos in dominicam vineam destinare. Sane considerantes attentius, et intra pectoris claustra meditatione sollicita revolventes, quod in tanta multitudine populi, quanta foecundavit Altissimus civitatem et dioecesim Tholosanam, singulorum vultus nequibat, ut condecet, unicus pastor inspicere, aut alias partes boni pastoris implere, quodque durum erat atque difficile, per talem latam et diffusam dioecesim ad unum tantum a personis ecclesiasticis et mundanis recursum haberi; attendentes etiam, quod, licet Tholosanus episcopatus reditibus abundaret immensis, non tamen supererat hucusque memoria, quod ex suorum opulentia copiosa redituum aliquid in ecclesia vel dioecesi Tholosana provenisset in divini cultus augmentum, immo sic ex adipe prodierat et prodibat iniquitas, ut multo iam tempore luxus circa carnis desideria, evectionum pompa, immensitas clientelae, immoderata diffluxio in parentes, sumptus enormes aut usus extraordinarii sibi vindicassent ibidem quasi totum patrimonium crucifixi, et verendum erat, ne praesul unicus Tholosanus incrassatus et dilatatus, et excessivis huiusmodi opibus alias superbus, periculose recalcitrans Deum factorem derelinqueret, et a suo salutari recedens pernitiosum exemplum in subditos derivaret; pensantes quoque, quod sanctae memoriae Clemens Papa V. praedecessor noster eodem etiam tempore, quo civitas et dioecesis ante fata longe minus in populo ac reditibus affluebant, tamen ex tunc benedicente Domino incredibiliter creverint in utroque, et iugiter crescere digno scantur, spiritu beatae considerationis inductus ad divisionem episcopatus eiusdem firmiter, dum viveret, intendebat, licet morte praeventus suum in hac parte nequiverit implere conceptum: nos, pium pium praedecessoris oris nostri propositum in effectum volentes adducere, et tam dissipare malum, quod praedictorum redituum copia excessiva produxit, quam etiam cultum augere divinum et spiritualem animarum profectum, quos, (si iuxta facultatis exigentiam et diffusam latitudinem dictae dioecesis sufficiens numerus in eadem utilitate praesulum deputetur,) in dubio provenire speramus, promovere salubriter intendentes, praemissis et aliis suadentibus iustis causis, ex certa nostra scientia, de fratrum nostrorum consilio concordi, et apostolicae plenitudine potestatis, ad laudem Dei, exaltationem ecclesiae, fideliumque salutem, episcopatum ipsum dictamque dioecesim Tholosanam apostolica auctoritate dividimus in quinque dioeceses, quas per certos distingui limites faciemus, volentes ac decernentes, quod praeter civitatem Tholosanam, quae suam propriam et distinctam habebit dioecesim certis finibus limitandam, subscripta quatuor villae, quarum quamlibet eisdem consilio et auctoritate in civitatem erigimus et civitatis vocabulo insignimus, scilicet de monte Albano, pridem de Caturcensi dioecesi, cui adiicietur certa pars dictae quondam dioecesis Tholosanae, ac sancti Papuli de Rivis, et de Lumberiis, et de ipsa quondam Tholosana dioecesi exsistentes, quatuor separatas dioeceses habeant certis limitibus distinguendas; quodque beati Martini de monte Albano, ubi corpus sancti Theodori confessoris dicitur esse reconditum, praedictae civitatis montis Albani, et beati Papuli dictae civitatis sancti Papuli, Mariae de Lumberiaco civitatis praefatae Lumberiaci, nec non beatae Mariae de Rivis ecclesiae ipsius civitatis Rivensis, sint de cetero et habeantur perpetuo ecclesiae cathedrales. Et quia ecclesia Tholosana sicut solenniori statu et conditione potiori refulget, sic et grandioris honoris titulis efferenda est, ipsam hucusque suffraganeam ecclesiae Narbonensis, ac totam quondam dioecesim Tholosanam de fratrum nostrorum consilio, et ex certa nostra scientia et apostolicae plenitudine potestatis, ab omni iurisdictione, potestate ac subiectione archiepiscopi, capituli et eiusdem ecclesiae Narbonensis penitus eximentes, eam ad laudem divini nominis et honorem ecclesiae sanctae suae in archiepiscopalem seu metropolitanam erigimus, eamque honoribus et insigniis sedis metropolitae decoramus, auctoritate apostolica decernendo, ut exnunc pro metropolitana ecclesia in perpetuum habeatur. Et quia etiam dignum est, ut, ex quo de filia facta mater metropoliticae dignitatis suscepit insignia, et suffraganearum congruum numerum filiarum ac decentem provinciam habeat, ut ad iudicium archiepiscopi Tholosani, qui pro tempore fuerit, omnes causae suffraganeorum episcoporum et personarum ecclesiasticarum, ac civitatum eiusdem provinciae iuxta sacrorum statuta canonum referantur: nos praefatas quatuor civitates et ecclesias cathedrales cum earum dioecesibus (ut praemittitur) distinguendas, nec non civitatem et ecclesiam Apamiarum cum sua dioecesi exnunc ipsius ecclesiae Tholosanae suffraganeas ac de provincia Tholosana in perpetuum fore decernimus, et iure metropolitico subiicimus, et subiectas esse volumus eas illi, praenominatas montis Albani, quae de dioecesi Caturcensi et Bituricensi provincia, et Apamiarum civitates et ecclesias, quae de provincia Narbonensi hactenus fuisse noscuntur, nec non reliquas tres civitates et ecclesias sancti Papuli, Rivensis et Lumberiacensis, quae ab olim de dioecesi Tholosana fuerunt, cum earum dioecesibus conventibus, collegiis sive capitulis a iurisdictione, potestate ac subiectione quacunque Bituricensis et Narbonensis archiepiscoporum, ac Caturcensis et quondam Tholosani episcoporum, capitulorum et abbatum atque conventuum, et ordinariorum quorumlibet aliorum ecclesiasticorum, quibus bus quomodo quomo quomodolibet fuerant hucusque subiectae, auctoritate praesentium perpetuo eximentes de praedictorum consilio et plenitudine potestatis. De bonis autem, reditibus, proventibus et iuribus dicti quondam episcopatus Tholosani ipsi Tholosani decem millia, et singulis aliis praedictis ecclesiis, (Apamiarum excepta, cui de ipsis bonis, reditibus et proventibus, iuribus, ultra illa, quae habere dignoscitur, certam assignabimus portionem, nostris aliis literis distinguendam,) singula quinque millia librarum Turonensium annui reditus et perpetui proventus, quae quidem unicuique illarum suisque pontificibus (dignitate ac onere, et circumstantiis aliis attente pensatis,) debere sufficere vidimus, praeter reditus, proventus et iura, quae ad praedictas ecclesias et conventus earum antea pertinebant, de quibus ad honorem Dei et ipsarum ecclesiarum commodum intendimus ordinare, exnunc auctoritate praedicta de consilio ac plenitudine memoratis concedimus, donamus, ac etiam deputamus percipienda integraliter per ipsarum ecclesiarum praesules, qui pro tempore fuerint, in rebus et locis, cuilibet magis adiacentibus et vicinis, iuxta distinctionem, seu limitationem dioecesium singularum, per alias nostras literas faciendam. Interim tamen, distinctione seu limitatione praedicta pendente, volumus, quod eorum quilibet summam eum contingentem pro rata accipiat annuatim de bonis, reditibus, proventibus et iuribus ante dictis per manus eorum, quos ad hoc providerimus deputandos. Residuum vero redituum, proventuum et iurium ipsorum, quod facta de illis (ut praemissum est) assignatione supererit, nec non iurisdictionem spiritualem et temporalem, quae ad dictum quondam episcopatum Tholosanum usque ad tempus divisionis huiusmodi pertinebat, et quae distinctione seu limitatione post facta pendente, faciemus per idoneas exerceri personas. Ac beneficia, etiamsi dignitates, personatus ac officia exsistant, (exceptis his, ad quae quis per electionem assumitur, et in quibus vel ad quae auctoritate literarum apostolicarum alicui seu aliquibus ius est aliquod acquisitum, quibus per id nullum volumus praeiudicium generari,) nunc et in antea usque ad distinctionem dioecesium vacatura dispositioni nostrae ac sedis apostolicae de fratrum ipsorum consilio reservamus. Haec igitur per dictae sedis prudentiam circumspectam sic statuta salubriter et utiliter ordinata perpetuis esse valitura temporibus, et robur incommutabilis firmitatis obtinere volentes, auctoritate praedicta districtius inhibemus, ne aliquis cuiuscunque praeeminentiae, ordinis, conditionis aut status, etiamsi archiepiscopali vel episcopali, seu regia praefulgeat dignitate, huiusmodi ordinationem, apostolicam reservationem, et alia supra dicta quovis modo turbare seu quomodolibet impedire praesumat. Nos enim exnunc irritum decernimus et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate contigerit attentari. Et nihilominus in eos, qui ex certa scientia contrarium praesumpserint, nisi intra octo dierum spatium post publicationem praesentium resipuerint cum effectu, excommunicationis in personas, et interdicti in universitates, ac suspensionis in conventus, capitula sive collegia, de consilio et auctoritate praedictis sententias promulgamus, a quibus non nisi per Romanum Pontificem absolutionis beneficium, (praeterquam in mortis articulo,) valeant obtinere. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrarum divisionis, voluntatis, constitutionum, erectionum, insignitionum, exemptionum, decorationis, subiectionis, concessionis, donationis, deputationis, reservationis, inhibitionis, promulgationis infringere, vel ei ausu, etc. Datum Avin. VII. Kal. Iulii Pont. nostri Ao. I. [1317.]

Extrav. comm. 3.2.7 · Idem.

Impedientes episcopatus Tholosani erectionem in ecclesiam cathedralem, et eius divisionem in V. dioeceses, ultra poenas in constitutione superiori declaratas perdunt feuda et quaecunque beneficia spiritualia et temporalia. Et si sint personae ecclesiasticae, efficiuntur inhabiles ad quaecunque beneficia ecclesiastica.

Nuper certis ex causis, quae nostrum et fratrum nostrorum animos ad id rationabiliter induxerunt, quondam episcopatum Tholosanum in archiepiscopalem seu metropolitanam ereximus ecclesiam, quatuor villas, quarum quamlibet insignivimus vocabulo civitatis, quatuor cathedrales ecclesias creavimus, unam videlicet in villa montis Albani quondam Caturcensis dioecesis, adiicienda sibi certa parte quondam dioecesis Tholosanae, alteram in villa Lumberiaci, aliam in villa sancti Papuli, et aliam in villa de Rivis et de Robestria quondam Tholosanae dioecesis. Quas quidem ecclesias una cum Apamiarum ecclesia tanquam suffraganeas subiecimus ipsi metropolitanae Tholosanae ecclesiae. De bonis quoque et reditibus dicti quondam episcopatus Tholosani tam ipsi Tholosanae quam praedictis ecclesiis suffraganeis certam portionem, quam unicuique illarum debere sufficere vidimus, providimus assignandam, totali bonorum et redituum ipsoDE PRAEBENDIS ET DIGNITAT. с. 6-8. rum residuo dispositioni nostrae et sedis apostolicae reservato. Alia etiam circa praemissa fecimus, decrevimus et ordinavimus ex certa nostra scientia, de ipsorum fratrum concordi consilio, et apostolicae plenitudine potestatis, districtius inhibentes, ne quis cuiuscunque praeeminentiae, ordinis, conditionis aut status, etiamsi archiepiscopali dignitate fulgeret, ipsam ordinationem nostram impedire praesumeret vel turbare, ac decernentes exnunc irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate contigerit attentari. Et nihilominus in eos, qui ex certa scientia contrarium facerent, nisi resipuerint cum effectu, intra octo dierum spatium post publicationem ordinationis ipsius excommunicationis in personas, interdicti in universitates, ac suspensionis sententias in capitula, conventus sive collegia duximus promulgandas, prout haec et alia in apostolicis literis inde confectis plenius continentur. Verum quia ipsa nostra ordinatio eo efficacius et inviolabilius speratur servari, quo plurium et graviorum vallata fuerit adiectione poenarum: nos, ad observationem inconcussam ipsius eo amplius anhelantes, quo evidentius in divini cultus augmentum et salutem fidelium animarum noscitur redundare, praefatis adiiciendo sententiis omnes et singulos, scienter turbantes aut impedientes ordinationem eandem aut aliqua in illa contenta, seu turbantibus vel impedientibus dantes consilium, auxilium vel favorem, directe vel indirecte, publice vel occulte, cuiuscunque sint conditionis, dignitatis, ordinis aut status, ecclesiastici vel mundani, etiamsi archiepiscopali vel episcopali, aut maiori vel superiori praefulgeant dignitate, nisi intra octo dierum spatium post publicationem praesentium ab huiusmodi impedimento seu turbatione, ac impensione consilii, auxilii vel favoris resipuerint cum effectu, feudis, locationibus, officiis et beneficiis quibuscunque spiritualibus et temporalibus, etiamsi dignitates vel praelaturae quaevis fuerint, quae ab ecclesiis seu in ecclesiis quibuscunque obtinebunt seu obtinent, ex certa nostra scientia, et de ipsorum fratrum m consilio, et apostolicae plenitudine potestatis privatos esse decernimus ipso facto. Et sic libere ipsa feuda, locationes vel officia aut beneficia spiritualia et temporalia, dignitates et praelaturae ad ipsas, ad quas spectant, revertantur ecclesias, et devolvantur ad rectores, capitula seu collegia eorundem, quod de illis pro sua voluntate disponant, et ad dignitates et praelaturas per electionem aut alium modum licitum idoneas personas assumant, personasque ecclesiasticas, quae culpabiles fuerint in praemissis, inhabilitamus ad quaecunque ecclesiastica beneficia obtinenda. Nulli ergo omnino hominum etc. Datum Avinion. IV. Non. Aug. Pont. nostri Ao. I. [1317.]

Extrav. comm. 3.2.8

Exsecutores quatuor dantur ad poenas superiores solenniter publicandas. Idem Bartholomaeo Electo Narbonensis dioecesis, Aguelmo de Blavia Engolimensi, Eduensi Archidiacono, et magistro Berengario de Lagiis Lemovicensis et Narbonensis ecclesiarum Canonicol.

Nuper ex certis causis, quae nostrum et fratrum nostrorum animos ad id rationabiliter, induxerunt, etc. (ut supra proxime usque ad: „beneficia ecclesiastica obtinenda. ") Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus privationem et inhabilitationem nostram huiusmodi vos omnes, seu tres, vel duo, sive unus ex vobis, per vos vel alium seu alios, in ecclesiis et solennibus locis et aliis, de quibus et quoties expedire videritis, solenniter publicetis, ne quisquam valeat circa id ignorantiam allegare. Datum Avinion. II. Idus Novembr. Pont. nostri Ao. VIII. [1323.]

Extrav. comm. 3.2.9 · Idem Arnoldo Electo Lumbanensi.

Dispensat cum quodam abbate, ut episcopus possit esse, licet defectum patiatur in ordinibus et aetate. Ex hac et sequenti cognoscimus causas et formas dispensandi. Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. ad Rom. XV.

Nuper ex certis rationabilibus et manifestis causis, quae ad hoc nostrum animum induxerunt, civitatem Lambanensem olim villam de Lumbanis, tunc intra Tholosanae dioecesis limites constitutam, qui locus insignis ac multiplici commoditate dotatus exsistit, de fratrum nostrorum consilio et apostolicae plenitudine potestatis, per literas nostras sub certa forma in civitatem ereximus, civitatisque vocabulo duximus decorandam, statuentes ac etiam decernentes, ut ecclesia abbatiae illius loci de Lumbanis ordinis sancti Augustini extunc haberetur et exsisteret cathedralis. Ac deinde volentes eidem ecclesiae de pastore idoneo salubriter providere, in te abbatem eiusdem ecclesiae, virum utique literatum et literarum scientia praeditum, vitae ac morum honestate decorum, discretionis et consilii maturitate conspicuum, direximus oculos nostrae mentis, teque, non obstante defectu aetatis et ordinum, quem pateris, quum tonsuratus modo in clericum, et in XXVII. aetatis tuae anno vel circa constitutus esse dicaris, (super quo tecum gratiose duximus dispensandum) de fratrum nostrorum consilio ipsi ecclesiae praefecimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius ecclesiae tibi in spiritualibus et temporalibus committendo. Unde licet nondum sit tibi munus consecrationis impensum, nec apostolicas literas, promotionem tuam huiusmodi continentes, quum illas non habeas, possis ostendere: nos tibi, ut, constitutione felicis recordationis Gregorii Papae VIII. praedecessoris nostri, et qualibet alia super hoc in contrarium edita nequaquam obstante, possis eiusdem ecclesiae Lumbanensis et quorumcunque bonorum ipsius administrationem accipere, ipsamque administrationem libere exercere, auctoritate praesentium indulgemus. Contradictis etc. Datum Ao. IV. ut supra. [1319/20.]

Extrav. comm. 3.2.10 · Idem venerabili fratri Bertrando Episcopo Montis Albani, ad universalis ecclesiae regimen

Hortatur quendam in multis commendatum, ut curam pastoralem administret in ecclesia, quae de novo fuerat in cathedralem erecta. Hic autem invenies multa notatu dignissima, quae debeant lectores ad devotionem accendere.

exercendum divina dispensatione vocato. Ad cuiuslibet status ecclesiae aciem sollicita considerationis extendimus, pastorales partes officio vigilanti adhibentes, ut earum singulae pastoribus gubernentur idoneis, et providis rectoribus disponantur, quorum dispensatione provida et providentia circumspecta, (illius cooperante clementia, qui vere pastor et rector agnoscitur,) spiritualium et temporalium proficiant incrementis. Nuper siquidem ex certis et rationabilibus causis, quae ad hoc nostrum animum induxerunt, civitatem, olim villam Montis Albani, tunc intra limites Caturcensis dioecesis constitutam, qui locus insignis exsistit, ac ubertate multiplici hominum et rerum exuberat, de fratrum nostrorum consilio et apostolicae plenitudine potestatis civitatis vocabulo duximus decorandam, statuentes ac etiam decernentes, ut ecclesia monasterii illius loci Montis Albani Monasterii Casa Dei ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, ordinis sancti Benedicti Claremontensis dioecesis, tunc immediate subiecta, extunc haberetur et exsisteret ecclesia cathedralis: postmodum vero de celebri ac salubri provisione ipsius ecclesiae Montis Albani, ut sponsi solatio laetaretur, sollicite cogitantes, ac volentes illum eidem praeficere in pastorem, de quo certam haberemus notitiam, quod eum clara morum insignia redimerent, nec esset dubia eius caritas circa plebem suo regimi committendam, et in cuius fiducia consisteret salubriter securitas subditorum: ad te, nunc monasterii praedicti abbatem, quem literarum scientia praeditum, vitae et morum honestate decorum, discretionis et consilii maturitate conspicuum, in temporalibus providum, in spiritualibus circumspectum, nobis et fratribus nostris placida tua conversatio continuata diu apud sedem apostolicam approbavit, direximus oculos mentis nostrae. Quibus omnibus debita meditatione pensatis, de persona tua, nobis et eisdem fratribus ob tuorum exigentiam meritorum accepta, de ipsorum fratrum consilio et apostolicae plenitudine potestatis eidem ecclesiae Montis Albani providimus, praeficientes eidem sanctae ecclesiae te ipsum in pastor pastorem, tibique curam et administrationem illius in spiritualibus us et et temporalibus temporalibus committendo, ac tibi postmodum faciendo per venerabilem fratrem nostrum Berengarium episcopum Tusculanum munus consecrationis impendi, firma spe fiduciaque tenentes, quod eadem ecclesia monasterii Albani, dominica assistente clementia, per tuae circumspectionis et industriae studium fructuosum servabitur a noxiis et adversis, et spiritualibus et temporalibus proficiet incrementis. Tolle igitur Dei iugum, tam leve collis humilium, quam suave, ac dilectione pascendum suscipe gregem eius, super quem noctis vigilias dilectus sollicitusque custodit, ut liber non pateat aditus invasori, et Dominus, insuspicabili hora venturus, si te invenerit sic agentem, cursu consummato, qui tuo labori proponitur, et horum fide servata, quae tuae sollicitudini committuntur, te, repertum fidelem in modico, supra multa constituat, ac in dilecta gaudiorum suorum tabernacula introducat. Datum etc. Ao. IV. [1319/20.]

Extrav. comm. 3.2.11 · Idem Hugoni de Mirabello Canonico Ebredunensi, Collectori fructuum primi anni etc.

Declaratur, an collector fructuum primi anni omnium beneficiorum ecclesiasticorum, vacantium et vacaturorum, usque ad certi temporis spatium deputatorum pro camera apostolicae oneribus facilius supportandis, possit cum obtinentibus beneficia convenire, et an altaria dotata cadant sub tali reservatione, etc.

Postulasti per apostolicae declarationis evidentiam edoceri, quid tibi super dubiis infra scriptis circa commissam tuae industriae recollectionem fructuum praedictorum, (alias „praebendarum, " aut „beneficiorum, ") imminentibus sit agendum. Tuae itaque consultationi breviter respondentes, te scire volumus beneplaciti nostri esse, super fructibus beneficiorum, quae ita reperies in solutione decimae iuxta verum taxata valorem, quod illum nequaquam excedunt, cum obtinentibus huiusmodi beneficia, prout melius et utilius dioecesanis locorum, in quibus huiusmodi beneficia fuerint, (quorum consilia in hac parte requiras,) et tibi videbitur, valeas convenire. Nos enim ipsorum dioecesanorum et tuam conscientiam super his oneramus. Licet autem quotidiana distributiones per nos fuerint a perceptione fructuum praedictorum exclusa: hoc tamen volumus de distributionibus ipsis intelligi, quae dantur eis, qui horis intersunt, sic, quod illae, quae solvuntur iis, qui sunt in civitate vel loco praesentes, quamvis horis non intersint eisdem, non sint ab onere dictae recollectionis immunes. Porro declarationem illam, factam per nos in deputatione seu reservatione fructuum praedictorum, ut videlicet non extendatur ad vicarias seu capellanias, ut plurimum a decedentibus institutas ad missas pro ipsis decedentibus celebrandas, certis constitutis reditibus presbytero inibi celebranti, locum habere volumus in altaribus dotatis certis feudis usuaticis seu censibus, ut capellanus inibi celebrare debeat pro dantium animabus certis vicibus, singulis septimanis, et in ecclesia cathedrali horis interesse divinis; dummodo valor annuus ipsorum altarium summam XX. librarum Turonensium non excedat. Alioquin includantur in deputatione seu reservatione praedictis. Ubi vero praebenda fuerit in decima pro tanto taxata, quod parum posset canonico hebdomadario, (cui certum pro illa servitium imminet in ecclesia faciendum,) post perceptionem taxationis huiusmodi remanere: volumus, quod de taxatione ipsa pro huiusmodi servitii onere portionem aliquam congruam praedicto hebdomadario dimittas, pro iam dicta camera nostra residuum percepturus. Ceterum praebendas illorum, qui, taxationem decimae solvere recusantes, abesse velle se simulant, ut taxationem ipsam diminuere compellantur, ne per illorum absentiam huius perceptione taxationis frauderis, quasi nil de praebenda percipere valeas, de qua non percipiunt aliquid, nisi saltem in loco vel in civitate praesentes, quum tamen ecclesiae fabrica tales praebendas ex integro percipere dignoscatur, declaramus sub deputatione seu reservatione comprehendi praefata, ut videlicet eas iuxta deputationis nostrae modum percipere valeas, canonicorum ipsorum absentia non obstante. Ridiculum enim esset, ut eadem frabrica potiori quam nos privilegio in talibus uteretur. De illis denique, qui, licet per multos menses tenuerint ecclesias vel praebendas, nihil tamen se percepisse asserunt ex eisdem, quum iuxta consuetudinem patriae praedecessores eorum testati fuerunt de bonis illarum, propter quod ipsi, obtinentes tales ecclesias, tibi satisfacere nequeunt de fructibus ante dictis, nihilominus offerentes, quod tamdiu fructus ecclesiarum ipsarum percipias, donec tibi fuerit inde plenarie satisfactum, placet nobis et volumus, ut, si est ita, oblationi huiusmodi condescendas. Per hoc tamen non intendimus consuetudinem approbare praedictam. Datum Avinion. V.3 Idus Octobr. Pont. nostri Ao. II.

Extrav. comm. 3.2.12 · Idem.

Quum Romanus Pontifex pro ecclesiae Romanae necessitatibus fructus beneficiorum vacantium usque ad certum tempus reservasset: circa illam reservationem plurimae ambiguitates ortae sunt, quas hic solvit.

Quum nonnullae ecclesiasticae personae, in cathedralibus ecclesiis canonicatus, praebendas, dignitates, personatus, et officia ac alia beneficia ecclesiastica obtinentes, revocare conentur in dubium, an fructus, reditus et proventus primi anni beneficiorum ecclesiasticorum etiam vacantium, et quae in diversis orbis partibus usque ad triennium vacare contingeret, quos pro ecclesiae Romanae necessitatibus per nostras sub certa forma literas duximus reservandos, iuxta tenorem literarum ipsarum camera nostrae solvere teneantur, praesertim quum archiepiscopales et episcopales ecclesiae, ac regulares abbatiae ab huiusmodi solutione fructuum, ut dicunt, in dictis literis eximantur: nos, dubitationem huiusmodi amputare volentes, auctoritate apostolica declaramus, quod, quum sub appellatione archiepiscopalis vel episcopalis ecclesiae, aut regularis abbatiae, huiusmodi praebendae, dignitates, personatus et officia nequaquam intelligantur, nec etiam includantur, praedictos, nec non et praebendarum, et officiorum monachorum, monasteriorum regularium, ac reditus abbatiarum seu abbatum earundem, quae in beneficiis ecclesiasticis assignantur, distinctos fructus, reditus et proventus includi in deputatione praedicta, et dictae camera iuxta praedictarum literarum tenorem debere persolvi. Ac id idem super solutione omnium fructuum, redituum et proventuum commendatariarum, curtuum seu grangiarum, monasteriorum, domorum et locorum conventualium, quae pro beneficiis ecclesiasticis, ut praedicitur, conceduntur, (nisi duntaxat in fructibus illorum, quae sunt forsan excepta,) declaramus et praecipimus observari. Praeterea quum in aliquibus ecclesiis tam cathedralibus quam aliis panis et potus pro quotidianis distributionibus ipsarum ecclesiarum canonicis et personis de praebendarum ipsarum corporibus pro die quolibet deputetur, et etiam interdum certa quantitas bladi, et quandoque certa pecuniae summa, et aliquando alterum pro altero pro singulis mensibus vel hebdomadis etiam canonicis studiorum causa aut alias pro eorum negotiis de licentia capitulorum ecclesiarum ipsarum ab ecclesiis eisdem absentibus exhibeantur et etiam persolvantur: declaramus auctoritate praedicta, illam bladi quantitatem et pecuniae summam, quae pro quolibet quolibet mense vel hebdomada dictis canonicis, ut praedicitur, ministrantur, non debere pro quotidianis distributionibus computari, sed illa tantum, quae praefatis canonicis quotidie pro diurnis et nocturnis horis distribuuntur sine fraude. Adiicimus insuper declarationi praedictae, quod, si obtinenti curatum beneficium aliud sibi consimile collatum fuerit, vel etiam in posterum conferatur, post secundi pacificam possessionem adeptam et fructuum perceptionem ipsius, nihil de fructibus eiusdem primi beneficii, nisi forsan super hoc dispensatione canonica sit munitus, percipere possit; sed pro dicta camera nostra iuxta formam dictarum literarum recipiantur et etiam exigantur. Ubi vero fructuum, redituum et proventuum beneficiorum ecclesiasticorum non reperiretur certa taxatio: declaramus auctoritate praedicta, quod fructus, reditus et proventus beneficiorum huiusmodi, quum vacare contigerit, per medium dividantur, quorum medietas recipiatur pro camera praedicta, reliquam vero medietatem ille pro sua sustentatione percipiat, qui beneficium huiusmodi dignoscitur obtinere. Grangias autem et alia loca Cisterciensis ordinis et aliorum locorum regularium, in quibus gubernatores seu custodes vel administratores ponuntur ad tempus et removentur ad voluntatem superiorum suorum, eorumque fructus, reditus et proventus auctoritate declaramus eadem in deputatione praedicta ac literis nostris super illa confectis aliquatenus non includi. Nulli ergo omnino etc. Datum Avinion. Nonis Ianuar. Pont. nostri Ao. IV.8 [1319/20.] DE PRAEBENDIS ET DIGNITAT. C. 11-13.

Extrav. comm. 3.2.13 · Idem.

Fructus amborum beneficiorum, quibus quandoque beneficiatus privatur, camera apostolicae deputantur.

Quum nonnullae ecclesiasticae personae revocare conentur in dubium, an, si obtinenti dignitatem vel aliud beneficium ecclesiasticum, cui cura imminet animarum, aliud beneficium conferatur, eo casu, quo ambo beneficia ipsa successive vacare contingit, eorundem amborum fructus primo anno, quo vacant, ratione deputationis fructuum, redituum et proventuum ecclesiasticorum tunc vacantium, et quae usque ad certum tempus vacare contingeret, quos pro ecclesiae Romanae necessitatibus relevandis per nostras literas duximus deputandos, nostrae camera debeantur: nos, ambiguitatem huiusmodi removere volentes, auctoritate apostolica declaramus, amborum eorundem beneficiorum fructus, reditus et proventus, quum utrumque ipsorum vacet, pro eadem camera debere percipi et haberi. Nulli ergo etc.

Extrav. comm. 3.2.14 · Benedictus XII.

Dispositioni apostolicae reservantur beneficia curialium, et aliorum, ad curiam accedentium vel ab ea recedentium, si moriantur in locis ultra duas dietas legales ab ipsa curia non distantibus.

Ad regimen ecclesiae generalis quanquam immeriti superna dispositione vocati, gerimus in nostris desideriis, ut debemus, quod per nostrae diligentiae studium ad quarumlibet ecclesiarum et monasteriorum regimina et alia beneficia ecclesiastica iuxta divinum beneplacitum, et nostrae intentionis affectum viri assumantur idonei, qui praesint et prosint committendis eis ecclesiis, monasteriis et beneficiis praelibatis. Praemissorum itaque consideratione inducti, et suadentibus nobis aliis rationabilibus causis, nonnullorum praedecessorum nostrorum Romanorum Pontificum vestigiis inhaerentes, omnes patriarchales, archiepiscopales et episcopales ecclesias, et étiam monasteria, prioratus, dignitates, personatus et officia, nec non canonicatus, et praebendas, et ecclesias ceteraque beneficia ecclesiastica cum cura vel sine cura, saecularia et regularia, quaecunque et qualiacunque fuerint, etiamsi ad illa personae consueverint seu debuerint per electionem seu quemvis alium modum assumi, nunc apud sedem apostolicam quocunque modo vacanti, et in posterum vacatura; nec non per dispositionem, vel privationem, seu translationem, aut muneris consecrationis suspensionem, per felicis recordationis Ioannem Papam XXII. praedecessorem nostrum seu eius auctoritate factas, et per nos seu auctoritate nostra in antea faciendas ubilibet; nec non si forsan tempore iam dicti praedecessoris aliqui in concordia vel discordia electi vel postulati fuerint, quorum electio cassata seu postulatio repulsa, vel per eos facta renunciatio et admissa per ipsum praedecessorem vel auctoritate ipsius exstiterint, seu quorum electorum vel postulatorum, et in antea eligendorum seu postulandorum ac renunciantium electionem cassari, vel postulationem repelli, aut renunciationem admitti per nos vel auctoritate nostra contingeret apud sedem praedictam, vel alibi ubicunque; ac etiam per obitum cardinalium eiusdem ecclesiae Romanae ac officialium dictae sedis, videlicet camerarii, vicecancellarii, notariorum, auditorum literarum contradictarum, et apostolici palatii causarum auditorum, correctorum et scriptorum literarum apostolicarum, ac poenitentiarii praefatae sedis, ac abbreviatorum, nec non commensalium et aliorum quorumlibet capellanorum sedis eiusdem, et etiam quorumcunque legatorum sive nunciorum, ac in terris ecclesiae Romanae rectorum et thesaurariorum per dictum Ioannem praedecessorem vel nos specialiter deputatorum seu missorum hactenus, vel a nobis deputandorum aut mittendorum in posterum, nunc vacanti et in antea vacatura, ubicunque dictos legatos, vel nuncios, seu rectores aut thesaurarios, antequam ad Romanam curiam redierint seu venerint, rebus eximi contigerit ab humanis; nec non quorumlibet pro quibuscunque negotiis ad Romanam curiam venientium, seu etiam recedentium ab eadem, si in locis a dicta curia ultra duas dietas legales non distantibus iam forsan obierint, vel eos in antea transire contigerit de hac luce, ac etiam simili modo quorumcunque curialium peregrinationis, infirmitatis, aut recreationis seu alia quacunque causa ad quaevis loca secedentium, si eos, antequam ad dictam curiam redierint, in locis ultra duas dietas ab eadem curia (ut praemittitur) non remotis, dummodo eorum proprium domicilium non exsistat ibidem, iam forsitan decesserint, vel in posterum eos contigerit de medio submoveri, nunc per obitum huiusmodi vacanti, et in posterum vacatura; rursus monasteria, prioratus, decanatus, dignitates, personatus, administrationes, officia, canonicatus, praebendas et ecclesias, ceteraque beneficia ecclesiastica, saecularia et regularia, cum cura vel sine cura, quaecunque et qualiacunque fuerint, etiamsi ad illa personae consueverint et debuerint per electionem aut quemvis alium modum assumi, quae promoti per dictum praedecessorem vel eius auctoritate ad patriarchalium, archiepiscopalium et episcopalium ecclesiarum, nec non monasteriorum regimina obtinebant tempore promotionum de ipsis factarum, nunc vacanti, et qui per nos seu auctoritate nostra in posterum ad eadem regimi regimina promovendi tempore promotionis huiusmodi obtinebunt; nec non etiam, quae per assecutionem pacificam quorumcunque prioratuum, dignitatum, personatuum, officiorum, canonicatuum et praebendarum ecclesiarum, et beneficiorum aliorum per nos vel eundem Ioannem praedecessorem, seu auctoritate literarum nostrarum vel ipsius Ioannis praedecessoris collatorum et conferendorum in posterum, nunc vacanti, et in antea vacatura, plena super praemissis omnibus et singulis cum fratribus nostris collatione praehabita, et matura deliberatione secuta 4, ordinationi, dispositioni et provisioni nostrae, (donec miserationis divinae clementia nos universalis ecclesiae regimini praesidere concesserit,) de ipsorum fratrum consilio auctoritate apostolica reservamus, decernentes exnunc irritum et inane, si secus super praemissis et quolibet eorum per quoscunque quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, non obstantibus quibuscunque constitutionibus a praedecessoribus nostris Rom. Pontificibus editis, quatenus obsistere possent super enarratis articulis vel alicui sive aliquibus eorundem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae reservationis et constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit: indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Avinion. III. Idus Ianuarii Pont. nostri Ao. I. MCCCXXXV.

Extrav. comm. 3.2.15 · Paulus Venetus Papa II.

Beneficia, quaecunque sint dispositioni apostolicae reservata, per talem reservationem sunt affecta ita, quod illorum collatio non tenet, si per alium a Romano Pontifice fuerit facta.

Ad Romani Pontificis providentiam et circumspectionem providam spectare dignoscitur, dubia iuris, (ex quibus lites graves oriuntur in dies,) suae declarationis oraculo terminare, prout negotiorum qualitate et temporum conditione inspectis conspexerit in Domino salubriter expedire. Quum itaque nonnulli Romani Pontifices praedecessores nostri per diversas eorum constitutiones, quas suo tempore duntaxat durare voluerunt, quaecunque beneficia ecclesiastica, quae sui et sanctae Romanae ecclesiae viventium et tunc exsistentium cardinalium familiares continui commensales obtinebant, et in posterum obtinerent eorum familiaritate durante, etiamsi ab ipsa familiaritate per obitum cardinalium eorundem vel alias recessissent; nec non illa, quae etiam fructuum et proventuum camera apostolicae debitorum collectores, et qui ipsorum praedecessorum temporibus sua officia exercerent uniti subcollectores, durantibus eorum officiis obtinebant, ac in quibuscunque locis vacaverint, cum irritantis appositione decreti, et deinde praedecessoribus ipsis sublatis de medio, ac eorum beneficiorum occurentibus vacationibus, inter utriusque iuris interpretes, etiam officiales Romanae curiae, saepenumero haesitatum exstiterit, an beneficia huiusmodi propter reservationem et decretum praedicta reservata vel affecta remanserint ita, quod nullus praeter Romanum Pontificum de illis disponere potuerit sive possit, reservatione et decreto obsistentibus supra dictis, ac quum propter ambiguitatem huiusmodi, varias quoque iurisperitorum opiniones et discrepationes ipsas adverteremus plerumque pro reservatione et affectione praemissis, interdum vero econtra pronunciatum et definitum fore: nos, qui vigilis more pastoris super his maturo providendum esse II. III. NE SEDE VACANTE etc. c. un. consilio non indigne censuimus, et propterea in singulis causis super quibusvis beneficiis ecclesiasticis eandem ambiguitatem quomodolibet concernentibus usque ad nostrum beneplacitum supersedere mandavimus, cupientes, (quemadmodum nostro incumbit officio,) dubiis huiusmodi finem imponere, subditorum obviare dispendiis, et, (ne lites fiant penitus immortales,) de opportuno remedio providere, felicis recordationis Urbani V., Gregorii IX., Bonifacii VIII. Romanorum Pontificum, etiam praedecessorum nostrorum, qui ad submovenda altercationum fomenta et ambiguitates huiusmodi lucidandas declarationes similes per suas literas ediderunt, vestigiis inhaerendo, ac provide considerantes effectum, per reservationem manusque appositionem eorundem praedecessorum in dictis beneficiis inesse productum, per obitum ipsorum nequaquam censeri debere revocatum, Romani quoque Pontificis manus appositionem praedictam tantae efficaciae tantaeque virtutis exsistere, ut, etsi literae apostolicae super per provisionibus bus beneficiorum, aut de providendo mandatis, in quibus decretum et reservatio huiusmodi apponuntur, ex aliqua causa suum debitum non sortiantur effectum, facultatem tamen providendi de beneficiis taliter reservatis quibuscunque aliis fuisse ademptam huius perpetuae et irrefragabilis constitutionis edicto de venerabilium fratrum nostrorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium consilio omnia et singula beneficia ecclesiastica, saecularia et cuiusvis ordinis regularia, etiamsi praepositatus, canonicatus, praepositurae et praebendae, dignitates, personatus, administrationes vel officia fuerint, etiamsi ad illa consueverint qui illis praeficiuntur per electionem assumi, eisque cura immineat animarum, ut praemittitur, reservata, et per Romanos Pontifices successores nostros canonice intrantes in posterum reservanda, ac etiam quovis modo vacanti et in antea vacatura, per huiusmodi reservationem et decretum remansisse et remanere semper affecta, nullumque de illis, quum primum vacare contigerit, praeter eundem Romanum Pontificem ea vice quovis modo disponere potuisse sive posse, harum serie decernimus et pariter declaramus. Quod tam in pendentibus etiam per appellationem, quam in futurum super eisdem beneficiis (ut praemittitur) reservatis committendis causis per dilectos filios magistros capellanos nostros, causarum palatii apostolici auditores, atque alios quoscunque delegatos et iudices ubilibet inviolabiliter observari, et secundum praemissa, nec aliter sententiari et definiri volumus atque mandamus eis et eorum cuilibet, quavis alia super praemissis interpretandi facultate sublata, decernentes exnunc irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis, declarationis, voluntatis, mandati et decreti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit: indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum se noverit incursurum. Datum Romae apud sanctum Marcum, anno incarnationis dominicae MCCCCLXVII. Kal. Septembr. Pont. nostri Ao. III.