Extrav. comm. 3.11De celebratione missarum.
Abrir no leitor do IusCommune →Extrav. comm. 3.11.1 · Ioannes XXII.
Narratis perturbationibus plurimis, quae ecclesiae praesertim per haereticos inferuntur, ordinat Romanus Pontifex, quod, dum missae celebrantur, in quibus devotius oratur, certae preces hic expresse ad Deum effundantur. Et, ut Christiani ad id sint promptiores, viginti dies indulgentiarum cunctis facientibus elargitur. quod hoc tit. apte potuisset locari extravagans Docta, quae est supra de vita et honest. cler., ut ibi tractatum est.
¶Discipulorum Christi gesta nos instruunt, ut, in pelago huius mundi procella surgente, ad divinum confugium recurrere debeamus. Illi quidem, commotione maris adeo grandi facta, ut fluctus naviculam, in quam lesum seqentes intraverant, operirent, Christum dormientem vocibus excitarunt supplicibus, et adversus ingruentes tempestatis impetus ab eo salutis praesidium postularunt. Quum itaque catholicam ecclesiam, quae congregationem fidelium comprehendit, videamus, (quod dolentes referimus,) pacis aemuli, zizaniorumque satoris malitia procurante, discordiarum flatibus concitatam, earumque fluctus adeo elevatos, quod quasi operiant ipsam totam, haereticos insuper ecclesiam ipsam cernamus et schismaticos impugnare ferociter, ac, inconsuimpugnare tilem Domini tunicam scindant, multipliciter laborare: cum fratribus nostris deliberatione praehabita diligenti, expediens, immo necessarium potius aestimamus, ut ad illum, qui ad dexteram patris residet in excelsis, qui caput est congregationis eiusdem, cuique potestas omnis tam in coelo quam in terra noscitur tradita, eique venti et maria obsecundant, levemus cum manibus corda nostra, ipsumque devotis pulsantes precibus, apud eum sedulis orationibus insistamus, ut insurgentes praemissae fremitus tempestatis, quae quasi universorum Christicolarum regna concutit, subditos contra dominos violato foedere erigit, haereticis et schismaticis ac rebellibus ecclesiae Dei insurgendi contra ipsam eiusque iura usurpandi insania damnabili ausum pandit, flatus cessare, fluctusque praedictos quiescere sua faciat omnipotenti virtute, cordaque haereticorum, schismaticorum aliorumque rebellium ad Dei ecclesiae unitatem ac devotionem inclinet et habilitet, vel forsan, quum praemissis pertinaciter intendant persistere, ipsorum elidat superbiam, eorumque obstinatam malitiam suae virtute dexterae conterat et prosternat, corda quoque subditorum ad eorum superiores, et eorum superiorum convertat ad subditos, ipsosque dissidentes in concordiae unitate conciliet et confirmet, sicque det ipsis superioribus praesidere, quod sic regnent, ut dirigantur, eorumque regimen cedat subditis ad salutem perpetuam, quietem et pacem, nobisque ipse, cuius providentia in sui dispositione non fallitur, modos et vias aperiat, per quos hoc, quod in votis gerimus, efficaciter promovere possimus. Et quia in missarum solenniis ad Deum consueverunt preces effundi devotius: de eorundem fratrum consilio ordinamus, quod in singulis missarum celebrationibus post dictum a celebrant: „Pater noster, " responsioneque secuta, antequam in missa ulterius procedatur, illud canticum: „Laetatus sum in iis, quae dicta sunt mihi, " totum cum „Gloria Patri, " a religiosis, clericis et aliis literatis praesentibus cum devotione dicatur. Et primo dicantur,, Kyrie eleison, “ „Christe eleison, " Kyrie eleison! Pater noster. " Et post isti versiculi subsequantur:,, Domine, salvos fac reges. Et exaudi nos in die, qua invocaverimus te. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae. Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum. Fiat pax in virtute tua, et abundanti in turribus tuis. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Dominus vobiscum, et cum spiritu tuo. " Collecta. „Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, preces placatus admitte, ut, destructis adversitatibus et erroribus universis, secura tibi serviat libertate. Per Dominum nostrum. " „Hostium nostrorum quaesumus, Domine, elide superbiam; eorum contumaciam dexterae tuae virtute prosterne. Per Christum Dominum nostrum. Amen. “ Benedicat celebrans consequenter. Nos autem, Christifideles ad exsequendum supra dicta promptius donis volentes spiritualibus animare, omnibus vere poenitentibus et confessis, tam his celebrantibus, quam ipsis assistentibus observantibus supra dicta, quam aliis preces tunc devotas Deo fundentibus, pro praemissis diebus et missis singulis, quibus haec fecerint, XX. dies, de omni potentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, de iniunctis sibi poenitentiis relaxamus. Nulli ergo etc. Datum XII. Kal. Iulii, Pont. nostri Ao. XII. [1328.]