IusCommune
IusCommune › Textos › Extravagantes communes › Liber 3

Extrav. comm. 3.10De censibus, exactionibus et procurationibus.

Abrir no leitor do IusCommune →

Extrav. comm. 3.10.1 · Benedictus XII. Episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam.

Taxat procurationes, pabula caritatis, et subsidium caritativum. Salvat privilegia, conventiones, consuetudines, et praescriptiones, et indemnitatem pauperum, inhibet contraveniri, punit transgressores, et eorum familiares etc. Et locari debet sub rubrica de censibus et procurationibus.

Vas electionis Paulus Apostolus, egregius praedicator, se et eos, qui secum erant, propriis manibus exhibebat, ut pseudoet subdolis operariis, sub praedicationis specie lucra sectantibus, locum praecluderet, et his, quos ipse pascebat, pasceba pabulo verbi Dei, non exsisteret onerosus. Sane, licet circa modestiam in exigendis procurationibus observandam a praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus salubria emanaverint instituta, quia tamen, (sicut experientia docet,) nonnulli praelatorum, nec non dioecesis nunciorum, vel legatorum apostolicae sedis, de quibus nullam faciunt mentionem expresse, sic se reddiderunt et reddunt in dictarum procurationum exactionibus onerosos, ut oppressi subditi huiusmodi onera nequeant supportare, et victum longi temporis brevis hora consumat: nos, attendentes, quod parentes debent thesaurizare filiis, non delitiis fastidiosis eorum substantiam absorbere, ac cupientes pro diversitate conditionum visitantium praelatorum et provinciarum, ac ecclesiasticarum etiam facultatum, certum modum sufficientem visitantibus et supportabilem visitatis in praemissis is fore de cetero observandum, de fratrum nostrorum consilio praesentis constitutionis edicto statuimus, quod, quum in Franciae, Navarrae, Maioricarum regnis ac terris, provinciis et partibus adiacentibus, et in vicinis eisdem, nec non in Delphinatu, Burgundiae, Sabaudiae, Provinciae, et Forcalquerii comitatibus archiepiscopi et episcopi, ac alii praelati et personae ecclesiasticae, quibus id de iure vel consuetudine competit, suos subditos personaliter visitabunt, iidem archiepiscopi a suis vel suffraganeorum suorum cathedralibus ecclesiis pro procuratione unius diei sive in victualibus, sive a volentibus in pecunia, ultra trecentorum, a monasteriis vero et aliis ecclesiis, vel prioratibus saecularibus vel regularibus, habentibus collegium vel conventum duodecim vel plurium personarum, ultra ducentorum ac quinquaginta, ab habentibus vero paucarum personarum collegium seu conventum, et quibusvis aliis ecclesiis, prioratibus et locis ultra ducentorum; episcopi vero ab ecclesiis cathedralibus ultra ducentorum, a monasteriis vero et ecclesiis aliis, ac prioratibus saecularibus vel regularibus, collegium habentibus duodecim vel plurium personarum, ultra centum et quadraginta, ab habentibus vero personarum collegium pauciorum, et quibuslibet aliis ecclesiis, prioratibus et locis, ultra centum et quadraginta; abbates quoque a monasteriis vel prioratibus, habentibus collegium duodecim vel plurium personarum, ultra centum, ab aliis quoque, habentibus minus collegium, ab ecclesiis, prioratibus et locis quibuscunque ultra LXXX.; archidiaconi quoque ultra XXXV., archipresbyteri quoque ultra VIII. Turonensium argenti valorem recipere non praesumant. Si vero praefati archiepiscopi, praelati et personae ecclesiasticae ex privilegio apostolico per alios visitare, et procurationes recipere valeant in pecunia numerata: iidem archiepiscopi a suis et aliis cathedralibus ecclesiis ultra centum et XX., a monasteriis vero et ecclesiis aliis, ac prioratibus saecularibus et regularibus, habentibus collegium duodecim vel plurium personarum, ultra centum, ab habentibus vero minus collegium, et quibuslibet aliis ecclesiis, prioratibus et locis ultra LXXX.; episcopi etiam ab eisdem ecclesiis, monasteriis, prioratibus atque locis ultra LXXX.; abbates ultra LX.; archidiaconi ultra XXX. Turonensium argenti valorem non recipiant quoquo modo. In Alemaniae quoque, Angliae, Hungariae, Bohemiae, Poloniae, Norvegiae, Daciae, Scotiae et Sueciae regnis, terris ac provinciis, et partibus eisdem adiacentibus, archiepiscopi et episcopi, alii quoque praelati et personae ecclesiasticae, quum (ut praemittitur) personaliter visitabunt, iidem archiepiscopi et episcopi, etiamsi primates exsistant, a suis vel suffraganeorum suorum ecclesiis cathedralibus, et personis earum pro procuratione unius diei sive victualibus, sive a volentibus in pecunia, ultra trecentum et viginti, a monasteriis vero et aliis ecclesiis, prioratibus saecularibus vel regularibus, habentibus collegium duodecim vel plurium personarum, ultra CC. et LX., ab aliis vero monasteriis, ecclesiis, seu prioratibus, minus collegium habentibus, aliis quoque ecclesiis, prioratibus et locis ultra ducentorum et viginti; episcopi etiam a cathedralibus ecclesiis ultra ducentorum et viginti, a monasteriis vero et aliis ecclesiis et prioratibus saecularibus vel regularibus, habentibus collegium duodecim vel plurium personarum, ultra C. et LXXX., ab habentibus vero collegium minus, et quibuslibet aliis ecclesiis et prioratibus atque locis ultra centum et quinquaginta; abbates insuper a monasteriis, prioratibus seu ecclesiis, habentibus collegium XII. vel plurium personarum, ultra centum, ab habentibus vero minus collegium, ac ecclesiis, prioratibus et aliis locis quibuslibet ultra LXXX.; archidiaconi vero ultra quinquaginta, archipresbyteri etiam ultra decem Turonensium argenti valorem recipere non praesumant. Si vero iidem archiepiscopi, episcopi, et praelati ac personae ecclesiasticae ex privilegio apostolico per alios visitare, et procurationes recipere valeant in pecunia numerata: dicti archiepiscopi etiamsi primates exsistant, ab huiusmodi ecclesiis, monasteriis, prioratibus atque locis ultra centum, episcopi ultra octoginta, abbates ultra LX., archidiaconi ultra XXX. Turonensium argenti valorem pro procuratione qualibet unius diei recipere non praesumant. In Castellae quoque, Legionis, Arragoniae et Portugalliae regnis et dominiis, terris et provinciis regum Castellae, Arragoniae et Portugalliae, et partibus adiacentibus etiam vicinis eisdem, excepto Sardiniae et Corsicae regno, archiepiscopi, episcopi et praelati, ac personae ecclesiasticae, quum (ut praemittitur) personaliter visitabunt, iidem archiepiscopi a suis et suffraganeorum suorum ecclesiis cathedralibus pro procuratione unius diei sive in victualibus, sive a volentibus in pecunia, ultra centum et quadraginta, a monasteriis vero et ecclesiis aliis, ac prioratibus saecularibus vel regularibus, habentibus collegium duodecim vel plurium personarum, ultra centum et viginti, ab habentibus vero minus collegium, aliisque ecclesiis, prioratibus atque locis ultra centum; episcopi etiam a cathedralibus ecclesiis ultra centum, a monasteriis vero et prioratibus saecularibus vel regularibus, habentibus collegium duodecim vel plurium personarum, ultra LXXX., ab habentibus vero minus collegium, aliisque ecclesiis, prioratibus et locis ultra LX.; abbates etiam a monasteriis vel prioratibus, habentibus collegium XII. vel plurium personarum, ultra quinquaginta, ab habentibus minus collegium, et quibuslibet aliis ecclesiis, prioratibus et locis ultra XL.; archidiaconi vero ultra XXV., archipresbyteri vero ultra V. Turonensium argenti valorem recipere non attentent. Si vero proxime nominati archiepiscopi, episcopi et praelati, et aliae personae ecclesiasticae ex privilegio apostolico per alios visitare, et procurationes recipere possint in pecunia numerata: iidem archiepiscopi ab eisdem suis et suffraganeorum suorum ecclesiis ultra LXXX., a monasteriis vero et ecclesiis aliis ac prioratibus saecularibus vel regularibus, habentibus collegium duodecim vel plurium personarum, ultra LX., ab habentibus vero minus collegium, et quibuslibet aliis ecclesiis, prioraCorpus iur. can. E. Friedberg. T. II. X. DE CENSIBUS EXACT. etc. c. un. tibus sive locis ultra L.; episcopi etiam ab eisdem ecclesiis, monasteriis, prioratibus sive locis ultra XL.; abbates vero ab eorum monasteriis, prioratibus, ecclesiis sive locis ultra XXX.; archidiaconi vero ultra XX. Turonensium argenti valorem recipere non attentent. In Apuliae vero, Calabriae, Terrae laboris, Siciliae, Lombardiae, Tusciae, Sardiniae, Corsicae, et ceteris aliis Italiae partibus nec non Sclavoniae, Achaiae, Cypri, et ceteris regnis insulisque, et aliis provinciis et partibus omnibus ultramarinis et etiam transmarinis, patriarchae, archiepiscopi, episcopi, ac praelati alii et personae ecclesiasticae consistentes, quum (ut praemittitur) personaliter visitabunt, iidem patriarchae et archiepiscopi a suis vel suffraganeorum suorum ecclesiis cathedralibus pro procuratione unius diei sive in victualibus, sive a volentibus in pecunia, ultra LX., a monasteriis vero et ecclesiis aliis, ac prioratibus saecularibus vel regularibus, habentibus collegium XII. vel plurium personarum, ultra quinquaginta, ab habentibus vero minus collegium, et quibuslibet aliis ecclesiis, prioratibus atque locis ultra quadraginta: episcopi etiam a cathedralibus ecclesiis ultra quinquaginta, a monasteriis vero aliisque ecclesiis, et prioratibus saecularibus vel regularibus, habentibus collegium duodecim vel plurium personarum, ultra quadraginta, ab habentibus vero minus collegium, et ecclesiis aliis, seu prioratibus vel locis quibuslibet ultra triginta; abbates vero a suis monasteriis vel prioratibus, simile collegium vel maius habentibus, ultra viginti, ab habentibus vero minus collegium, et quibuslibet aliis ecclesiis, prioratibus atque locis ultra sedecim, archidiaconi ultra decem Turonensium argenti valorem non audeant recipere quoquo modo. Si vero praelati, patriarchae, archiepiscopi, episcopi et personae ecclesiasticae proxime nominati ex privilegio apostolico per alios visitare, et procurationes recipere valeant in pecunia numerata: dicti patriarchae seu archiepiscopi ab eisdem suis vel suffraganeorum suorum ecclesiis cathedralibus ultra quadraginta, a monasteriis quoque et ecclesiis aliis ac prioratibus saecularibus vel regularibus, habentibus collegium duodecim vel plurium personarum, ultra triginta, ab habentibus vero minus collegium, et ecclesiis aliis, prioratibus, sive locis et subditis quibuscunque ultra viginti octo; episcopi quoque a suis cathedralibus, et quibuslibet aliis ecclesiis, monasteriis, prioratibus atque locis ultra viginti; abbates etiam ultra decem, nec non archidiaconi ultra quinque Turonensium argenti valorem recipere non praesumant, ita, quod expensae seu sumptus universi, seu taxatio pecuniaria huiusmodi procurationis totius diei, videlicet in pecunia, vel victualibus et necessariis aliis, praedictam summam vel valorem aliquatenus non excedat. Nec ultra dictas summas vel taxationes seu valores earum praetextu cuiusvis consuetudinis, vel alias, vel ab ipsis praelatis vel familiaribus earundem quicquam exigere vel recipere liceat etiam a volentibus, quando ex conventione vel consuetudine minus solvere consueverint, quod propter praedicta non plus solvant. Illud quoque, quod de archidiaconis superius diximus ordinandum, locum habere volumus etiam in decanis, praepositis aliisque personis ecclesiasticis superius non expressis, quibus visitationis officium et procurationis receptio ex privilegio sedis apostolicae, vel de iure seu consuetudine competere dignoscuntur, decanis ruralibus duntaxat exceptis, qui in aliquibus regionibus archipresbyteri nominantur, circa quos in receptione huiusmodi procurationis id, quod supra statutum est de aliis archipresbyteris, volumus observari. Nostrae tamen intentionis exsistit, quod, si ex conventione vel consuetudine tam ecclesiae cathedrales, quam collegiata, et aliae quaelibet saeculares, ac etiam monasteria, prioratus conventuales, et loca alia quaevis ecclesiastica, earumque capitula, collegia seu conventus, rectores etiam et personae, praelatis quibusvis visitantibus (ut praefertur) minus debeant vel consueverint, quam per nos superius est statutum, ad solvendum ultra conventionem vel consuetudinem huiusmodi nullatenus adstringantur, sed super his circa eos consuetudo et conventio huiusmodi observentur. Huiusmodi etiam moderationes et taxationes ad praelatos quoslibet, qui praetextu cuiusvis consuetudinis in monasteriis sive locis aliis ecclesiasticis gratis recipiantur ad pabulum caritatis, extendimus et etiam prorogamus, proviso nihilominus, quod in locis quibuslibet, secundum quod maior vel minor rerum copia fuerit in eisdem, nec non iuxta maiorem vel minorem personarum et evectionum numerum huiusmodi visitantium, expensarum maiorum vel minorum debita moderatio teneatur, ita tamen, quod maiores expensae non excedant summam superius limitatam. Insuper praedictis omnibus archiepiscopis, primatibus, episcopis, et aliis superius nominatis visitantibus, ne ultra conventionem vel consuetudinem huiusmodi circa personas et loca, ubi fuerint, nec ultra moderationes et taxationes praedictas quicquam praesumant recipere, districtius nihilominus inhibemus. Volentes etiam constitutionem praesentem poenae adiectione iuvari, statuimus, quod, si dicti visitantes per se, vel, (si ex privilegio eis competat,) per alios visitationis officium exercuerint, et procurationes receperint, ut praefertur, ipsi vel familiares eorum ultra taxationes praedictas aliquid scienter exegerint, vel receperint etiam a volente, duplum eius, quod ipsi iidem praelati, vel, eis scientibus aut ratum habentibus, eorum familia taliter exegerint vel receperint, intra duos menses post receptionem seu scientiam huiusmodi ecclesiis, monasteriis et aliis locis, a quibus illa receperint, restituere teneantur. Si vero, dictis praelatis per alios visitantibus, hi, qui pro eis visitationis officium exercebunt, per se vel per alios ultra moderationes seu taxationes praedictas quicquam exegerint, seu recepеrint etiam a volentibus: duplum eius, quod ultra receperint, ecclesiis et monasteriis vel locis aliis, a quibus id receptum fuerit, intra praefatum terminum restituere teneantur. Alioquin extunc dicti praelati, qui ultra moderationes et taxationes praedictas, seu conventionem vel consuetudinem huiusmodi receperint in pecunia numerata, duplum ipsum eisdem ecclesiis, monasteriis sive locis ultra dictum tempus restituere differentes, ingressum ecclesiae sibi noverint interdictum. Hi vero, pro dictis praelatis visitationem huiusmodi (ut praemittitur) exercentes, ab officio et beneficio noverint se suspensos, quousque gravatis ecclesiis, monasteriis sive locis de huiusmodi duplo plenariam satisfactionem impendant. Adiicientes constitutioni praesenti, quod, si quis de familia praelati personaliter visitantis aliquid ultra moderationes et taxationes praefatas per se vel alios praelato ignorante nec ratum habente receperit ab ecclesiis, monasteriis et locis aliis visitatis, duplum eius, quod ultra receperit, de proprio intra duos menses post receptionem huiusmodi suo lesiis, monasteriis et locis aliis, a quibus illa receperit, ceperit, reddere teneatur. Alioquin extunc recipiens, si clericus fuerit, tamdiu ab officio et beneficio sit eo ipso suspensus, si vero laicus, tamdiu ingressum ecclesiae sibi noverit interdictum, et a communione eucharistiae ipso facto noverit se suspensum, donec de duplo huiusmodi gravatis ecclesiis, monasteriis sive locis satisfecerit cum effectu, nulla eisdem ultra moderationes et taxationes praedictas recipientibus in his donantium remissione, liberalitate vel gratia valitura. Ceterum moderationes et taxationes huiusmodi in illis locis volumus observari, in quibus id fieri poterit secundum ecclesiae, monasterii vel loci alterius facultates. In aliis autem tantam praecipimus modestiam adhiberi, quod per haec, quae ad exonerationem locorum ecclesiarum statuendam providimus, non doleant se gravari, nec per hoc dicti praelati exigendi amplius, quam ipsi subditi pati possint, indultam sibi existiment potestatem. Praemissis quoque adiiciendo statuimus, quod, si dicti praelati vel aliquis eorundem ex apostolica indulgentia, vel consuetudine, seu de iure petant sibi ab ecclesiis, monasteriis et locis aliis, eorumque capitulis, collegiis vel conventibus, rectoribus seu personis moderativum caritativum subsidium exhiberi, sint a singulis ecclesiis, monasteriis sive locis pro subsidio huiusmodi ultra petere vel recipere etiam a volentibus, nisi quantum adscenderent singulae procurationes in pactum per nos superius moderatum, quas iidem praelati possent recipere, quando ex privilegio per alium visitarent. Porro Turonenses praedictos tales fore intelligimus, quod XII. ipsorum valeant unum florenum auri boni, puri et legalis ponderis, ac cunii Florentini. Per constitutionem autem huiusmodi nolumus, quod praedicti praelati vel alii, quibus visitationis officium et procurationum receptio ex privilegio sedis apostolicae vel alias de consuetudine vel de iure competere dignoscuntur, ius visitandi seu procurationes recipiendi sibi valeant vindicare. Nec per constitutionem eandem aliis constitutionibus super praemissis per praedecessores nostros dudum editis, quoad alia contenta in eis, aliquatenus derogetur. Insuper abbates Cisterciensis ordinis sua monasteria visitantes sub praefata constitutione nostra nolumus comprehendi, quum super his per aliam constitutionem nostram duxerimus specialiter providendum. Nulli ergo omnino XI. DE CELEBRATIONE MISSAR. c. un. hominum liceat hanc paginam nostrarum constitutionis, intentionis, inhibitionis, adiectionis, et praecepti ac voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit: indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Avinion. XV. Kal. Ianuar. Pont. vero nostri Ao. II. [1336.]