IusCommune
IusCommune › Textos › Extravagantes communes › Liber 3

Extrav. comm. 3.9De religiosis domibus.

Abrir no leitor do IusCommune →

Extrav. comm. 3.9.1 · Ioannes XXII.

Licet Beguinarum status sit propter multas rationes per Clementem V. reprobatus; permittitur tamen mulieribus fide dignis, quae nec sunt culpabiles, nec suspectae, sub habitu Beguinarum vivere; nec sunt tales per ordinarios molestandae. Vide cap. 1. eod. tit. in Clement.

Ratio recta non patitur, ut innocentes ad paria cum nocentibus iudicentur. Sane felicis recordationis Clemens Papa V. praedecessor noster, quum de mulieribus, quae Beguinae vulgariter nuncupantur, nonnulla ei fuissent praecipue de Alemaniae partibus insinuata sinistra, et praesertim quod earum quaedam de summa Trinitate et divina essentia disputarent et praedicarent, ac circa articulos fidei et ecclesiastica sacramenta opiniones catholicae fidei contrarias introducerent, et multorum simplicium animas in diversos errores inducerent: ex his et aliis frequenter de illis auditis habens eas non indigna ratione suspectas, in illas, quae statum huiusmodi noviter assumptum, sectarentur ulterius, aut quae illum de novo assumerent, excommunicationis sententiam promulgavit. Verum quia in multis mundi partibus plurimae sunt mulieres, quae similiter vulgo Beguinae vocata, segregata quandoque in parentum aut suis, interdum vero in aliis aut conductis sibi communibus domibus insimul habitantes, vitas deducunt honestas, ecclesias de nocte frequentant, dioecesanis locorum et parochialium ecclesiarum rectoribus reverenter obediunt, curiositatem disputandi, aut auctoritatem, seu temeritatem potius praedicandi nullo modo sibi usurpant, nec se vel alias seu alios quoslibet praemissis opinionibus erroribusque involvunt, nec ulla super his est aut fuit hactenus nota seu suspicio contra eas, quae ipsas dissimiles a luce sua constringeret, ut nullis earum, quae perpetuam forte Domino continentiam devoverunt, occasio praebeatur ad lapsum, et ne periculis, damnis et scandalis plurimis, quae proinde verisimiliter sequerentur, pro provisione ecclesiae moderna occupentur: Beguinas huiusmodi inculpabiles, ut praemittitur, nec suspectas sub prohibitione et abolitione praemisis, (quia de ipsis praedecessor noster praefatus nullatenus sensisse dignoscitur,) de fratrum nostrorum consilio declaramus et volumus non includi, locorum ordinariis nihilominus iniungentes, ut eas sub praetextu huiusmodi nullatenus molestari permittant. Et si quid forsan ex hoc in bonis aut iuribus a quibuscunque contra eas attentatum est hactenus, vel attentari contigerit in futurum: per illos praedictos ordinarios auctoritate nostra in statum reduci debitum volumus, invocato, si opus fuerit, auxilio brachii IX. X. DE CENSIBUS EXACT. etc. c. un. saecularis. Ceterum statum Beguinarum huiusmodi, quas esse permittimus, (nisi de his per sedem apostolicam aliter ordinatum exstiterit,) nullatenus ex praemissis intendimus approbare. Locorum autem ordinarios et alios, ad quos praedicta spectabunt, curam pervigilem et sollicitudinem debitam praecipimus adhibere, ne praemissarum sequentes invia, et ipsarum actus temerarios imitando, praemissis erroribus et disputationum et praedicationum temeritatibus se involvant, eas, quae contra praedicta praesumpserint, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Porro mulieres, quodcunque nomen habentes, quae de illis, ex quibus prohibitio praecesserit, culpabiles se reddiderint, aut merito notabiles vel suspectas esse, si statum vel habitum quoquo modo mutaverint, vere sub praedicta decernimus remanere censura, et taliter contra eas per illos, ad quos pertinuerit, procedi volumus et mandamus, quod ab errore de more revocatae non ultra inficiant sanas oves.