IusCommune
IusCommune › Textos › Extravagantes communes › Liber 3

Extrav. comm. 3.12De reliquiis et veneratione sanctorum.

Abrir no leitor do IusCommune →

Extrav. comm. 3.12.1 · Sixtus IV.

Qui conceptionem immaculata virginis devote celebrabunt, in eodem festo et eius octavis officio intererunt, tales tribuuntur indulgentiae, quales consequuntur Christi fideles in corporis Christi solennitate.

Quum praeexcelsa meritorum insignia, quibus regina coelorum, virgo Dei genitrix gloriosa, sedibus praelata aethereis, sideribus quasi stella matutina praerutilat, devotae considerationis indagine perscrutamur, et intra pectoris arcana revolvimus, quod ipsa, utpote via misericordiae, mater gratiae et pietatis, amica humani generis consolatrix, pro salute fidelium, qui delictorum onere gravantur, sedula oratrix, et pervigil ad regem, quem genuit, intercedit: dignum, quin potius debitum reputamus, universos Christi fideles, ut omnipotenti Deo, (cuius providentia eiusdem virginis humilitatem ab aeterno respiciens, pro reconcilianda suo auctori humana natura lapsu primi hominis aeternae morti obnoxia, eam sui unigeniti habitaculum sancti Spiritus praeparatione constituit, ex qua carnem nostrae mortalitatis pro redemptione populi sui assumeret, et immaculata virgo nihilominus post partum remaneret,) de ipsius immaculata virginis mira conceptione gratias et laudes referant, et instituta propterea in Dei ecclesia missas et alia divina officia dicant, et illis intersint, indulgentiis et peccatorum remissionibus invitare, ut exinde fiant eiusdem virginis meritis et intercessione divinae gratiae aptiores. Hac igitur consideratione inducti, eiusdem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, auctoritate apostolica hac in perpetuum valitura constitutione statuimus et ordinamus, quod omnes et singuli Christifideles utriusque sexus, qui missam et officium conceptionis eiusdem Virginis gloriosae iuxta piam, devotam et laudabilem ordinationem dilecti filii magistri Leonardi de Nogarolis clerici Veronensis, notarii nostri, et, quae desuper a nobis emanavit, missae et officii huiusmodi institutionem in die festivitatis conceptionis eiusdem Virginis Mariae et per octavas eius devote celebraverint et dixerint, aut illis horis canonicis interfuerint, quoties id fecerint, eandem prorsus indulgentiam et peccatorum remissionem consequantur, quam iuxta felicis recordationis Urbani IV. in concilio Viennensi approbatae, ac Martini V. et aliorum Romanorum Pontificum praedecessorum nostrorum constitutiones consequuntur illi, qui missam et horas canonicas in festo corporis et sanguinis Domini nostri lesu Christi a primis vesperis et per illius octavas iuxta Romanae ecclesiae constitutionem celebrant, dicunt, aut missae officio et horis huiusmodi intersunt, praesentibus perpetuis temporibus valituris. Datum Romae apud sanctum Petrum, anno incarnat. domin. MCCCCLXXVI. III. Kal. Martii, Pont. nostri Ao. VI.

Extrav. comm. 3.12.2 · Idem in eadem materia.

Excommunicationem ipso facto incurrunt praedicatores, asserentes, divam Virginem in peccato mortali fuisse conceptam, qui etiam dicunt, quod festum conceptionis eius celebrantes graviter peccant. Et vult, praesentem constitutionem in locis populosis publicari.

Grave nimis gerimus et molestum, quum sinistra nobis de quibusdam ecclesiasticis personis referuntur; sed in eoTit. XII, Cap. I, 1) praerutilans; E. Rom. oper. mend. 2) leg.: rum, qui ad evangelizandum verbum Dei sunt deputati, excessibus praedicando commissis eo gravius provocamur, quo illi periculosius remanent incorrecti, quum facile deleri nequeant, qui multorum cordibus sic publice praedicando diffusius et damnabilius imprimuntur errores. Sane quum S. Romana ecclesia de intemerata semperque virginis Mariae conceptione publice festum solenniter celebret, et speciale ac proprium super hoc officium ordinaverit: nonnulli, ut accepimus, diversorum ordinum praedicatores in suis sermonibus ad populum publice per diversas civitates et terras affirmare hactenus non erubuerunt erul, et quotidie praedicare non cessant, omnes illos, qui tenent aut asserunt, eandem gloriosam et immaculatam Dei genitricem absque originalis peccati macula fuisse conceptam, mortaliter peccare, vel esse haereticos, eiusdem immaculata conceptionis officium celebrantes, audientesque sermones illorum, qui eam sine huiusmodi macula conceptam esse affirmant, pесcare graviter. Sed et praefatis praedicationibus non contenti, confectos super his suis assertionibus libros in publicum ediderunt, ex quorum assertionibus et praedicationibus non levi scandala in mentibus fidelium exorta sunt, et maiora merito exoriri formidantur indies. Nos igitur huiusmodi temerariis ausibus, ac perversis assertionibus ac scandalosis, quae exinde in Dei ecclesia exoriri possunt, (quantum nobis ex alto conceditur,) obviare volentes, motu proprio, non ad alicuius nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed de nostra mera deliberatione et certa scientia huiusmodi assertiones praedicatorum eorundem, et aliorum quorumlibet, qui affirmare praesumerent, eos, qui crederent aut tenerent, eandem Dei genitricem ab originalis peccati macula in sua conceptione praeservatam fuisse, propterea alicuius haeresis labe pollutos fore, vel mortaliter peccare, aut huiusmodi officium conceptionis celebrantes, seu huiusmodi sermones audientes alicuius peccati reatum incurrere, utpote falsas et erroneas, et a veritate penitus alienas, editosque desuper libros praedictos, id continentes, quoad hoc auctoritate apostolica tenore praesentium reprobamus et damnamus, ac motu, scientia et auctoritate praedictis statuimus et ordinamus, quod praedicatores verbi Dei et quicunque alii, cuiuscunque status, gradus, aut ordinis ac conditionis fuerint, qui de cetero ausu temerario praesumpserint in eorum sermonibus ad populum seu alias quomodolibet affirmare, huiusmodi sic per nos improbatas et damnatas assertiones veras esse, aut dictos libros pro veris legere, tenere vel habere, postquam de praesentibus scientiam habuerint, excommunicationis sententiam eo ipso incurrant, a qua ab alio, quam a Romano Pontifice, (nisi in mortis articulo,) nequeant absolutionis beneficium obtinere; item motu, scientia et auctoritate similibus simili poenae ac censurae subiicientes eos, qui ausi fuerint asserere, contrariam opinionem tenentes, videlicet gloriosam Virginem Mariam cum originali peccato fuisse conceptam, haeresis crimen vel peccatum incurrere mortale, quum nondum sit a Romana ecclesia et apostolica sede decisum, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis contrariis quibuscunque, quibus communiter vel divisim a sede apostolica indultum exsistat, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per literas apostolicas, non facientes plenam ac expressam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Et ne de praemissis aliquando valeant ignorantiam allegare: volumus, quod locorum ordinarii requisiti praesentes literas in ecclesiis, consistentibus in eorum civitatibus, et suarum dioecesum, et locis insignibus, dum maior ibi multitudo populi ad divina convenerit, sermonibus ad populum mandent et faciant publicari. Praeterea, quia difficile foret praesentes literas ad singula loca, in quibus expediens fuerit, deferre: etiam volumus et dicta auctoritate decernimus, quod earundem literarum transsumpto manu publici notarii confecto et authentico alicuius praelati ecclesiastici sigillo munito ubique stetur, prout staretur eisdem originalibus literis, si forent exhibitae vel ostensae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae reprobationis, damnationis, statuti, ordinationis, voluntatis et decreti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum, anno incarnationis dominicae MCCCCLXXXIII. prid. Non. Sept., Pont. nostri Ao. XIII. approbatam: of. Clem. un. de reliqu, et ven. sanct. (3, 16.)