IusCommune
IusCommune › Textos › Extravagantes communes › Liber 1

Extrav. comm. 1.9De treuga et pace.

Abrir no leitor do IusCommune →

Extrav. comm. 1.9.1

Sixtus Papa, volens discordiam, ex pragmatica sanctione subortam, sedare ordinariis regni Franciae ad conferenda beneficia sex menses concedit. Facultatem concedendi sex gratias sibi retinet. Beneficia cardinalium et eorum, qui cardinalibus sunt familiares, in regno Franciae exsistentia, suae dispositioni usque ad certum tempus reservat. De beneficiis promovendorum quid fieri debeat, ostendit. Causas beneficiales in prima instantia vult in partibus terminari, in quibus ante definitivam sententiam, (nisi in uno casu,) vetat appellari. Quid de causis, in curia pendentibus, faciendum Si autem eadem causa in diversis curiis, diversis respectibus sit, narrat. tractatur, quonam pacto terminanda sit, hic recitatur. Taxas beneficiorum, editas a Ioanne XXII. servandas censet. Tandem tempus ponit, intra quod vult ista acceptari et servari. Sixtus IV.

Ad universalis ecclesiae regimen divina disponente clementia vocatis, inter alia pro commissorum populorum votiva dilectione nil occurrit praestantius, quam exorta inter personas ecclesiasticas principis tenebrarum astutia discordiarum fomenta per nostrae sollicitudinis occursum protinus exstinguere, ut, cuiusvis altercationis salubriter evulsis seminibus, pacis et tranquillitatis dulcedinem inter creditos nobis populos divina assistente gratia imponere et conservare valeamus. Cupientes itaque, ut, suscitata retroactis temporibus discordia, pro dolor! in regno Franciae, Delphinatu, aliisque terris et dominiis carissimi in Christo filii nostri Ludovici, Francorum regis illustris, inter nonnullas ex eisdem personas occasione cuiusdam constitutionis, quae in eodem regno diutius inolevit, quam personae praedictae pragmaticam sanctionem vocant, ne, si, quod absit, maiora fomenta sumeret, damna pariter et graviora scandala periculaque subsequerentur, fine debito claudatur, et totaliter secludatur, auctoritate apostolica ex certa scientia de fratrum nostrorum concilio omnibus et singulis praelatis et aliis personis ecclesiasticis regni, Delphinatus, terrarum et dominiorum eorundem, ad quos dignitatum, aliorumque beneficiorum ecclesiasticorum, terrarum et dominiorum eorundem collatio, provisio, praesentatio, electio, seu quaevis alia dispositio pertinet, de quibusvis dignitatibus, personatibus, administrationibus, officiis, canonicatibus et praebendis, VIII. IX. DE TREUGA ET PACE. c. I. nec non aliis beneficiis, ecclesiasticis, cum cura et sine cura, saecularibus et t regularibus, ad eorum collationem, provisionem, praesentationem, electionem seu quamvis aliam dispositionem pertinentibus, quae deinceps in Februarii, Aprilis, Iunii, Augusti, Octobris et Decembris mensibus futuris perpetuis temporibus vacare contigerit, (dummodo dispositioni apostolicae ex aliqua generali reservatione in corpore iuris clausa, aut per alteram ex constitutionibus felicium recordationum Benedicti XIII., quae incipit: „Ad regimen, " aut Ioannis XXII. Romanorum Pontificum praedecessorum nostrorum, quae incipit: „Exsecrabilis, “ seu constitutiones et regulas cancellariae apostolicae per nos super hoc editas reservata generaliter non exsistant,) perinde ac si aliquae a sede apostolica vel eius legatis exspectativae literae non emanassent, libere disponendi facultatem concedimus per praesentes. Et quia isti summi Pontifices praedecessores nostri consueverunt se in concessionibus gratiarum exspectativarum personis bene meritis exhibere liberales: nostrae intentionis exsistit concedere in regno, Delphinatu, terris et dominiis regni huiusmodi, ultra gratias exspectativas, per nos in eisdem regno, Delphinatu, terris et dominiis concessas, (quibus in aliquo praeiudicare non intendimus per praesentes, quasque in suo robore permanere volumus,) sex personis idoneis regnicolis sex alias gratias exspectativas ad quamlibet collationem, provisionem, praesentationem, seu quamvis aliam dispositionem singulorum ex praelatis et aliis personis praedictis. Ex quibus quidem sex gratiis duae gratiae exspectativae concedentur duobus clericis regnicolis idoneis, pro quibus rex ipse, et carissima in Christo filia nostra regina, ac dilectus filius nobilis vir Delphinus Viennensis, nec non magistri et praesidentes ac alii officiarii in aliquo ex parlamentis regis eiusdem regni nobis super hoc unanimiter supplicabunt, qui duo nominati per regem et reginam, Delphinum, magistros, praesidentes et officiarios praefatos, gaudeant praerogativis ad instar familiarium nostrorum continuorum commensalium. Ipsisque sex gratiis consumptis alias sex gratias similes aliis sex gratis personis idoneis modo et forma praemissis concedere intendimus. Volumus autem ac eisdem auctoritate et tenore praesentium decernimus et declaramus, beneficia, quae venerabilium fratrum nostrorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium familiares continui commensales, eorum familiaritate durante, in regno, Delphinatu, terris et dominiis praefatis obtinent, et in posterum obtinebunt, dispositioni apostolicae in posterum censeri reservata, quamdiu duntaxat cardinales praefati vitam duxerint in humanis, ac post obitum eorundem cardinalium per sex annos continue sequentes. Quibus quidem sex annis elapsis alii, ad quos eorundem beneficiorum collatio, provisio, praesentatio, electio, seu quaevis alia dispositio alias pertinet, de beneficiis familiarium huiusmodi in regno, Delphinatu, terris et dominiis praefatis consistentibus, in praedictis mensibus disponere valeant, huiusmodi reservatione non obstante. Concedimus etiam, quod beneficiorum, quae promovendi per nos ad dignitates, seu beneficia consistorialia ipsarum provisionum, per nos de eorum personis faciendarum, obtinebunt, ac in quibus et ad quae ius eis quomodolibet competit ac competere poterit, per promotiones ad dignitates et alia beneficia consistorialia praedicta, ac munus consecrationis eisdem promovendis impendendum, seu lapsum temporis de consecrandis episcopis a sacris canonibus definiti vacaturorum, si promotiones ipsae in aliquo ex supra dictis mensibus fiant, nisi beneficia ipsa essent alias dispositioni apostolicae (ut praefertur) reservata, ad praelatos et personas supra dictas, si vero in aliis mensibus promotiones eisdem fieri contingat, ad nos et Romanos Pontifices successores nostros collatio, provisio, et omnimoda dispositio pertineat. Et, quoniam sedis apostolicae notariorum magnus reperitur numerus, eorundem notariorum, qui habitum per eiusdem sedis notarios gestari solitum publice et continue gestant, et in posterum gestabunt, beneficia in eisdem regno, Delphinatu, et terris consistentia, duntaxat censeantur reservata, quodque omnes et singulae causae beneficiales in partibus coram iudicibus competentibus usque ad diffinitam inclusive, in prima duntaxat instantia, in qua nulli ante diffinitivam liceat appellare nec appellatio, si fuerit emissa, debet admitti, nisi ab interlocutoria, vel interlocutoria, vel a gravamine negotium principale minime concernent, quod non possit per appellationem a diffinitiva sententia reparari, in aliis vero instantiis in Romana curia tractentur, cognoscantur et fine debito terminentur. Causae vero beneficiales, pendentes in dicta curia inter nostros, aut dictorum cardinalium familiares continuos commensales, ipsis cardinalibus in eadem curia praesentibus, seu in aliqua legatione aut recreationis causae secedentibus, nec non praefatae sedis officiales, officia actu exercentes, aut alios a praemissis, qui per sex menses curiam praedictam secuti sunt, et sequuntur de praesenti, curiales et quoscunque alios eorum adversarios, super quibusvis beneficiis, eisdem adversariis auctoritate ordinaria collatis, per illos, quibus commissae reperiuntur, seu alios per nos ad id deputatos seu etiam deputandos iudices audiantur, cognocantur, decidantur fineque ' debito terminentur, ac exsecutioni debitae demandentur. Ceterae vero similes causae beneficiales, inter quoscunque alios pendentes, et quae quibusvis iudicibus seu auditoribus commissae reperiantur, aliquibus iudicibus competentibus in regno Franciae auctoritate apostolica committantur audiendae, et cognoscendae, decidendae et fine debito terminandae, cum necessaria earundem causarum avocatione 1. Praeterea, quia aliquae ex supra dictis causis in eadem Romana curia super petitorio, et diversis curiis ipsius regni super possessorio tractantur: volumus, quod in eisdem causis, in diversis curiis super petitorio et possessorio unico et eodem contextu pendentibus, (suspenso petitorio et censuris super hoc latis,) in possessorio in curiis eorundem iudicum, coram quibus causae possessorii pendeant de praesenti, procedant, causaeque ipsae super huiusmodi possessorio intra biennium terminentur et hitominenture finiantur. Alioquin biennio cedere super petitorio, et ulterius dictis causis expeditis super possessorio, aut, huiusmodi biennio elapso, altera partium litigantium coram iudice competenti auctoritate apostolica deputato poterit ius suum prosequi ipseque apostolicus iudex intra aliud biennium causam in petitorio terminare teneatur. Quod si non fecerit, causa ipsa ab eo avocata, et lis penitus exstincta censeatur. Et si forsan aliquis eorundem iudicum cuiusvis sibi commissae causae expeditionem malitiose prorogare aut differe praesumpserit: excommunicationis et omnium beneficiorum suorum privationis poenas ipso facto incurrat, a qua quidem excommunicationis poena absolvi nequeat, nisi a nobis et successoribus nostris Romanis Pontificibus, praeterquam in mortis articulo. Quodque de cetero in literis expediendis in regno Franciae, Delphinatu, et terris aliisque dominiis praedictis serventur taxae, super hoc editae per Ioannem XXII. Papam praefatum, et excessus, si qui fuerint, corrigantur. Et quia propter assiduas guerras et novitates, quae continue vigent in dicto regno, praetenditur ecclesias, dum vacant, gravatas in taxa etiam reformata in concilio Constantiensi, quae reducta est ad medietatem antiquae taxae, quod gravatus in eadem taxa praelatus promovendus solvat communia, et minuta servitia, quae plures ex Gallis annatam vocant: tantum pro vera aestimatione fructuum ecclesiae et monasterii, ad quae sit promotus, eaque in dicta cancellaria et camera apostolica inviolabiliter observari mandamus. Et quia in supra dictis concessionibus regnum ac regem maxima sumus caritate complexi: credendum est non immerito, ut se devotos et obedientes erga sanctam Romanam ecclesiam exhibeant. Quare volumus et eisdem auctoritate et tenore statuimus, quod praefatus rex intra quatuor menses praemissa acceptare et observare, ac in regno, Delphinatu et dominiis huiusmodi observari facere, nec non intra alios duos praefatos quatuor immediate sequentes menses super acceptatione et observatione, aliisque praemissis omnibus et singulis per suas patentes literas nos et sedem praefatam certificare teneatur; alioquin praesentes literae et inde secuta quaecunque sint cassa et irrita, nulliusque roboris vel momenti. Nos enim extunc irritum decernimus et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrarum concessionis, intentionis, voluntatis, constitutionis, declarationis, indulti, mandati et statuti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit: indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum, anno incarnationis dominicae MCCCCLXXII. VII. Id. Augusti Pont. nostr. Ao. I.

Extrav. comm. 1.9.2 · Sixtus IV.

Discordia inter religiosos mendicantes et ecclesiarum parochialium rectores in partibus Germaniae quatuor delegatis commissa, per eos sub certis formis et modis in pacem et concordiam conversa fuit, quam Romanus Pontifex confirmat, praecipiens sub poena excommunicationis illam a praelatis observari.

Vices illius, qui supra petram aedificavit ecclesiam suam, meritis licet insufficientibus gerentes in terris, et per eius immaculata vestigia, quantum nobis ex alto conceditur, incedere satagentes, inter Christi fideles quoslibet, et praesertim sub uno atque eodem sacerdotii vexillo nobiscum Deo militantes, pacem et caritatem inducere, et inductam confovere, vigilanti sollicitudine meditamur assidue, et, quae iis contraria sunt, falce vigilantiae pastoralis ad radicem posita submovere, prout rerum et temporum circumstantiae id non immerito exposcere dignoscuntur. Nuper siquidem pro parte tam venerabilium fratrum nostrorum Maguntinensis et Treverensis archiepiscoporum, ac Herbipolensis et Wormatiensis et Spirensis episcoporum, quam dilecti filii nobilis viri Philippi, comitis Palatini Rheni, et ducis Bavariae, qui unus ex electoribus Romani imperii exsistit, ad nostrum pervenit auditum, quod inter dilectos filios Praedicatorum, Minorum et Carmelitarum ordinum professores, et nonnullos parochialium rectores, et alios etiam ecclesiarum praelatos, instigantelle instigante instigante ill illo,, qui quanquam tanquam leo rugiens circuit, quaerens pido Eslingensi Constantiensis dioecesis suscitata sunt nonnulla dissensionum et scandalorum fomenta, ex certis causis, tunc nobis expressis, quae, nisi per vigilantiam pastoralis officii celeriter succidantur, possent ad scandalum non modicum Christi fidelium illarum partium faciliter pervenire. Nos igitur, attendentes, quod sacrosancta Romana ecclesia, ab eius fundatione primaeva in ordine sacerdotali, quem Petrus Apostolus et eius successores observarunt, instituta, et per viros providos et sacerdotes virtuosos adaucta, et longissimis temporibus feliciter conservata exstitit, rursusque animadvertentes, quod, hodiernis temporibus hominum crescente malitia, nisi ager dominicus cultoribus idoneis, buccinatoribus Spiritus sancti, et praeconibus verbi Dei, (qui praeter ceteros in ordinibus fratrum Mendicantium gratia assistente divina in copioso numero reperiuntur,) assidue coleretur, vepribus malorum et sentibus vitiorum omnium celeriter obrueretur, non potuimus non nisi ab intimis cordis nostri dolere, quod inter tales viros, qui se mutua caritate diligere, et alter alterius iuxta Apostolum onera portare deberent, discordiae seminarium excitaretur. Unde quum vellemus super his ea, qua decet, maturitate consulere, venerabilibus fratribus nostris Gulielmo Hostiensi et Angelo Praenestinensi episcopis, et dilectis filiis nostris Iuliano tituli S. Petri ad Vincula ac Petro tituli S. Sixti presbyteris cardinalibus viva vocis oraculo commisimus et mandavimus, ut a singulis partibus praedictis vel eorum procuratoribus legitimis auditis hinc inde propositis, inter eas concordiam tractarent. Qui quidem episcopi et cardinales statutis loco et tempore convocatis, auditis et intellectis partibus praedictis, ut praefertur, et in praemissis graviter et consulte procedentes, partes ipsas de communi earundem consensu ad concordiam infra scriptam perduxerunt, videlicet, quod ipsi parochiani sacerdotes de cetero non dicant, a Mendicantibus haereses processisse, quum in veritate fides nostra sit illuminata, et ecclesia exaltat per eosdem, et praesertim per ordines Praedicatorum et Minorum, ut iura testantur. Quodque fratres Mendicantes non praedicent, populos parochianos non teneri audire missam in eorum parochiis diebus festivis et dominicis, quum iure sit cautum, illis diebus parochianos teneri audire missam in eorum parochiali ecclesia, nisi forsan ex honesta causa ab ipsa ecclesia se absentarent. Quodque etiam nec fratres, nec curati inducant aliquo modo laicos ad eligendum sepulturam apud eos, et bene caveant propter poenas, quas imponunt canones, quum sit libera. Quod etiam ipsi Mendicantes desistant praedicare, quod parochiani non sint obligati, saltem in Paschate proprio confiteri sacerdoti, quia de iure tenetur parochianus saltem in Paschate proprio confiteri sacerdoti. Per hoc tamen ipsi fratres Mendicantes non censeantur exclusi, quo minus secundum iuris communis et privilegiorum eisdem concessorum dispositionem confessiones audire, et poenitentias iniungere valeant. Quod etiam de cetero inter ipsos fratres Mendicantes et curatores quoad effectum praedicandi, horas cantandi, et campanas pulsandi, servetur consuetudo antiqua, quae temporibus antiquis servata fuit in ipso oppido Eslingensi. Et casu, quo veniat aliqua occasio sive necessitas, non fiat commutatio temporis vel horae, in ipsis praedicationibus fiendis, nisi de consensu partium. Quodque etiam ipsi fratres in sermonibus eorum non detrahant praelatis et rectoribus parochialium ecclesiarum, nec etiam populos a suarum ecclesiarum parochialium frequentia et accessu abstrahant, sive retrahant quoquo modo. Et vice versa ipsi rectores et praelati aliquo modo non detrahant Mendicantibus, sed illum favorem, quem possunt, eis impendant, et in omnibus et per omnia praestent, ita, ut vera unitas et perfecta caritas inter eos ostendatur. Nos itaque, illius vices gerentes in terris, qui Apostolis suis dixit: „Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis, " cupientes super his opportune provideri, motu proprio, non ad alicuius super hoc nobis oblatae petitionis instantiam, sed de nostra certa scientia et mera voluntate, concordiam praedictam, ac omnia et singula per praefatos episcopos et cardinales ordinata, ad hoc, ut perpetuo inconcussa persistant, auctoritate apostolica et ex certa nostra scientia approbamus et confirmamus, ac viribus perpetuo subsistere debere decernimus, supplentes omnes et singulos defectus tam iuris quam facti, si qui forsan intervenerunt in eisdem, iniungentes nihilominus archiepiscopis, episcopis, plebanis, rectoribus, curatis, nec non prioribus, guardianis, et singulis fratribus ordinum Mendicantium sub poena excommunicationis latae sententiae, quam contra facientes et quemlibet eorum contra facientem incurrere volumus eo ipso, a qua absolvi nequeant, nisi de expresso consensu partis laesae, et debita satisfactione praevia, inviolabiliter observent, et quantum in eis est ab aliis observari faciant. Et insuper quascunque lites et causas, coram quibuscunque causarum palatii apostolici auditoribus, seu alibi, occasione praemissorum inter dilectos filios decanum et capitulum ecclesiae Spirensis et curatum dicti oppidi ac fratres praedictos indecisas pendentes, illarum status, tenores et formas, et in eis gesta et actitata, praesentibus pro expressis habentes, ad nos harum serie, motu, scientia et auctoritate praedictis advocamus, et litem seu lites ipsas penitus exstinguimus, et ambabus partibus praedictis, litis huiusmodi consortibus, seu illis adhaerentibus, perpetuum silentium imponimus, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ac privilegiis eisdem fratribus in genere vel in specie concessis, ceterisque contrariis quibuscunque. Nulli ergo etc. Datum Romae apud S. Petrum anno incarnationis dominicae MCCCCLXXIIX. XV. Kal. Iulii Pont. nostri anno VII. FINIS LIBRI PRIMI.