Extrav. comm. 2.1De iudiciis.
Abrir no leitor do IusCommune →Extrav. comm. 2.1.1 · Ioannes XXII.
Decretalem Super cathedram, quae est in Clem. in cap. Dudum innovata. iubet observari, neque propter illam debent religiosi Mendicantes esse molesti et graves praelatis, neque praelati ipsis religiosis. Et si sint aliquae iniuriae vel molestationes hinc inde factae, Papa vult iustitiae complementum breviter exhiberi, summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, vel aliter, prout qualitas excessuum exigit, non obstantibus quibuscunque obstaculis, quae possent his obviare.
¶Frequentes, immo innumerosa quodammodo de diversis mundi partibus venerabilium fratrum nostrorum episcoporum, aliorumque superiorum praelatorum, nec non dilectorum, filiorum rectorum, curatorum et parochialium sacerdotum querelae, contra dilectos filios fratres praedicatorum et Minorum ordinum nostrum et sedis apostolicae excitarunt auditum, et clamorosis insinuationibus excitare et fatigare non cessant, quod iidem fratres decretalem dudum editam a felicis recordationis Bonifacio Papa VIII. praedecessore nostro, quae incipit, Super cathedram, " 1 ac per piae memoriae Clementem Papam V. Praedecessorem nostrum in Viennensi concilio innovatam, temere observare non curant: sed ipsam transgredi non timent in eiusdem sedis contemptum, animarum suarum periculum, et eorundem et ecclesiarum parochialium praeiudicium et gravamen. Intelleximus quoque, quod plerumque praefatis dictorum Praedicatorum et Minorum, nec non Eremitarum sancti Augustini et Carmelitarum ordinum fratribus, in cuius ordinis dictorum Eremitarum personis idem praedecessor Bonifacius constitutionem praedictam, in qua tantum de ipsis Praedicatorum et Minorum cavebatur ordinibus, per omnia voluit postmodum integraliter et inLib. II. Tit. I. Cap. I. 1) cf. Clem. 2. de sepult. (3, 7.) concusse servari, et ad quem praedictorum Carmelitarum fratrum ordinem nos subsequenter constitutionem eandem quoad omnia in ea contenta duximus extendendam, a praedictis episcopis, praelatis, rectoribus, curatis et sacerdotibus contra tenorem constitutionis praedictae graves iniuriae atque molestiae in diversis partibus inferuntur. Nuper pro parte venerabilis fratris nostri archiepiscopi Burdegalensis, et dilectorum filiorum capitulorum maioris Burdegalensis et aliarum ecclesiarum, prioratuum, conventuum, rectorum, curatorum, sacerdotum et vicariorum parochialium, ac clericorum tam regularium quam saecularium civitatis et dioecesis praedictarum, nobis exstitit intimatum, quod praedicti eorundem Praedictorum, Minorum, Eremitarum et Carmelitarum ordinum fratres contra tenorem decretalis eiusdem multa eisdem et eorum singulis gravamina et iniurias inferunt et iacturas. Quia igitur parum esset iura condere, nisi, qui ea tueatur exsistat: nos, volentes de fratrum nostrorum consilio decretalem praedictam „Super cathedram “ irrefragabiliter observari, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus vos, vel duo aut unus vestrum, per vos, seu alium vel alios, etiamsi sint extra loca, in quibus estis conservatores seu iudices deputati, tam eisdem archiepiscopo episcopo,, capitul capitulis, prioribus, conventibus, rectoribus, curatis, sacerdotibus, vicariis ac clero civitatis et dioecesis praedictarum, et eorum cuilibet adversus praedictos, quam e converso eisdem fratribus adversus archiepiscopum, capitula, praelatos, priores, conventus, rectores, sacerdotes, vicarios ac clerum praefatos et singulos eorundem efficacibus defensionibus praesidio assistentes, ac facientes decretalem praedictam quoad omnia eius capitula, prout iacent, firmiter observari, non permittatis contra tenorem ipsius per memoratos fratres dictorum ordinum eisdem archiepiscopis, capitulis, praelatis, prioribus, conventibus, rectoribus, curatis, sacerdotibus, vicariis ac clero, vel alicui seu aliquibus eorundem, nec etiam praedictos archiepiscopum, capitula, praelatos, conventus, rectores, curatos, sacerdotes, vicarios ac clerum, seu aliquem vel aliquos ipsorum eisdem fratribus gravamina ac iniurias irrogari, facturi ipsis hinc inde de quibuscunque iniuriis, molestationibus, gravaminibus et damnis, vicissim illatis hactenus, et etiam in posterum inferendis eisdem contra tenorem constitutionis eiusdem, in illis videlicet, quae iudicialem requirunt requirunt i indaginem, summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu iudicii et figura, in aliis vero prout qualitas ipsorum exigit, iustitiae complementum, molestatores minores et maiores huiusmodi, nec non contradictores quoslibet et rebelles, quandocunque expedierit, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, non obstantibus quibuscunque exemptionibus, specialibus vel generalibus, tam fratribus et ordinibus praedictis, vel alicui seu aliquibus fratrum et ordinum eorundem, quam praefatis archiepiscopo, capitulis, praelatis, prioribus, conventibus, rectoribus, curatis, sacerdotibus, vicariis ac clero, seu ipsorum alicui vel aliquibus, communiter vel divisim sub quacunque forma vel expressione verborum ab eadem sede concessis, ac eiusdem Bonifacii, quo cavetur, ne aliquis extra suam civitatem vel dioecesim, nisi in certis exceptis casibus, et in illis ultra diaetam unam a fine suae dioecesis ad iudicium evocetur, seu, ne iudices et conservatores a sede deputati praedicta, extra civitatem et dioecesim, in quibus deputati fuerint, contra quoscunque procedere, sive alii vel aliis vices suas committere, aut aliquos ultra unam diaetam a fine dioecesis eiusdem trahere praesumant: dummodo ultra duas diaetas aliquis extra suam civitatem auctoritate praesentium non trahatur, seu, quod de manifestis iniuriis, molestiis et aliis, quae iudicialem indaginem exigunt, (poenis in eos, si secus egerint, et etiam id procurantes, adiectis adiectis,) conservatores se nullatenus intromittant, quam aliis quibuscunque constitutionibus a Romano Pontifice tam de iudicibus delegatis et conservatoribus, quam personis ultra certum numerum per literas apostolicas ad iudicem non vocandis, aut aliis edictis, quae nostrae possent iurisdictioni aut potestati eiusque exercitio libere quomodolibet obviare, seu, si tam eisdem fratribus vel eorum ordinibus, aut alicui, seu aliquibus fratrum et ordinum praedictorum, quam archiepiscopo, capitulis, praelatis, prioribus, conventibus, rectoribus, curatis, sacerdotibus, vicariis ac clero praedictis, vel aliquibus ipsorum, seu quibusvis aliis communiter vel divisim a praefata sede sit indultum, quod excommunicari, suspendi, vel interdici, seu extra vel ultra, circa vel alio quocunque modo ad iudicium evocari non possint, per literas apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi et de eorum personis, locis, hominibus, ordinibus, et nominibus propriis mentionem, et quibuslibet aliis indulgentiis, seu privilegiis dictae sedis generalibus vel specialibus, quorumcunque tenorum exsistant, per quae praesentibus non expressa, vel totaliter non inserta, nostrae iurisdictionis explicatio in hac parte valeat quomodolibet impediri, et de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad verbum specialem oporteat in nostris literis fieri mentionem. Ceterum iudicibus seu conservatoribus quibuscunque per literas apostolicas, sub quacunque alia, quam praesenti, verborum forma vel expressione confectas, eisdem praedictorum Praedicatorum, Minorum, Eremitarum ac Carmelitarum ordinum fratribus, seu ipsis ordinibus communiter vel divisim super damnis et iniuriis, et aliis quibuscunque rebus seu negotiis alias deputatis, et subdelegatis eorum praesentibus et futuris, auctoritate praesentium districtius inhibemus, ne aliquem seu aliquos auctoritate literarum papalium, praetextu seu occasione quorumcunque damnorum vel iniuriarum seu gravaminum, contra tenorem praedictae constitutionis „Super cathedram " ipsis fratribus seu eorum ordinibus ante dictis communiter vel divisim a quibuscunque personis illatorum hactenus, et etiam inferendorum in posterum, coram se alicubi deinceps ad iudicium vel alias quoquo modo vocare, seu in causam aliquatenus trahere praesumant, inhibitionem huiusmodi non solum ad futura, sed etiam ad quovis modo adhuc pendentia et incepta negotia volentes extendi, ac decernentes praefatas literas et processus, eorum auctoritate quacunque habitos et habendos ad damna, gravamina et iniurias huiusmodi, contra tenorem dictae constitutionis illata et inferenda, (ut dictum est,) deinceps aliquatenus non extendi, ac etiam irritum et inane, si secus super praemissis per quoscunque scienter vel ignoranter contigerit attentari,, I, II, DE DILATIONIBUS. c. un. vobis nihilominus iniungentes, ut inhibitionem nostram huiusmodi ad dictorum iudicum seu conservatorum et subdelegatorum notitiam, de quibus vobis expedire videbitur, deducere procuretis. Insuper volumus et auctoritate apostolica decernimus, quod quilibet vestrum prosequi valeat articulum etiam per alium inchoatum, quamvis idem inchoans nullo fuerit impedimento praepeditus canonico; quodque a data praesentium sit vobis et unicuique vestrum in praemissis omnibus et eorum singulis singulis coeptis et non coeptis, praesentibus et futuris et praeteritis, licitum procedere, ac si praedicta omnia et singula coram vobis coepta fuissent, et iurisdictio vestra et cuiuslibet vestrum in praedictis omnibus et singulis per citationem vel modum alium legitimum perpetuata exstitisset, constitutione praedicta super conservatoribus et aliis quomodolibet in contrarium edita non obstante. Datum Avinion. X. Kal. Febr. Pont. nostri. Ao. XI. [1327.]