IusCommune
IusCommune › Textos › Extravagantes communes › Liber 1

Extrav. comm. 1.8De maioritate et obedientia.

Abrir no leitor do IusCommune →

Extrav. comm. 1.8.1 · Bonifacius VIII.

Omnes Christi fideles de necessitate salutis subsunt Romano Pontifici, qui utrumque gladium habet, et omnes iudicat, a nemine autem iudicatur. Haec tamen extravagans regem Franciae e regnicolas non amplius subiicit ecclesiae Romanae, quam prius erant, ut patet infr. de privil. c. Meruit.

Unam sanctam ecclesiam catholicam et ipsam apostolicam urgente fide credere cogimur et tenere, nosque hanc firmiter credimus et simpliciter confitemur, extra quam nec salus est, nec remissio peccatorum, sponso in Canticis proclamante: „Una est columba mea, perfecta mea. Una est matri suae, electa genetrici suae; " quae unum corpus mysticum repraesentat, cuius caput Christus Christi vero Deus. In qua unus Dominus, una fides, unum baptisma. Una nempe fuit diluvii tempore arca Noe, unam ecclesiam praefigurans, quae in uno cubito consummata unum, Noe videlicet, gubernatorem habuit et rectorem, extra quam omnia subsistentia super terram legimus fuisse deleta. Hanc autem veneramur et unicam, dicente Domino in Propheta: „Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. " Pro anima enim, id est pro se ipso, capite simul oravit et corpore, quod corpus unicam scilicet ecclesiam nominavit, propter sponsi, fidei, sacramentorum et caritatis ecclesiae unitatem. Haec est tunica illa Domini inconsutilis, quae scissa non fuit, sed sorte provenit. Igitur ecclesiae unius et unicae unum corpus, unum caput, non duo capita, quasi monstrum, Christus videlicet et Christi vicarius Petrus, Petrique successor, dicente Domino ipsi Petro: „Pasce oves meas. " Meas 11, inquit, et generaliter, non singulariter has vel illas: per quod commisisse sibi intelligitur universas. Sive ergo Graeci sive alii se dicant Petro eiusque successoribus non esse commissos: fateantur necesse se de ovibus Christi non esse, dicente Domino in Ioanne, unum ovile et unicum esse pastorem. In hac eiusque potestate duos esse gladios, spiritualem videlicet et temporalem, evangelicis dictis instruimur. Nam dicentibus Apostolis: „Ecce gladii duo hic, " in ecclesia scilicet, quum apostoli loquerentur, non respondit Dominus, nimis esse, sed satis. Certe qui in potestate Petri temporalem gladium esse negat, male verbum attendit Domini proferentis 17.,, Converte gladium tuum in vaginam. " Uterque ergo est in potestate ecclesiae, spiritualis scilicet gladius et materialis. Sed is quidem pro ecclesia, ille vero ab ecclesia exercendus. Ille sacerdotis, is manu regum et militum, sed ad nutum et patientiam sacerdotis. Oportet autem glagladium esse sub gladio, et temporalem auctoritatem spirituali subiici potestati. Nam quum dicat Apostolus: „Non est potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinata sunt, " non autem ordinata essent, nisi gladius esset sub gladio, et tanquam inferior reduceretur per alium in suprema. Nam secundum B. Dionysium lex divinitatis est infima per media in suprema reduci. Non ergo secundum ordinem universi omnia aeque ac immediate, sed infima per media et inferiora per superiora ad ordinem reducuntur. Spiritualem autem et dignitate et nobilitate terrenam quamlibet praecellere potestatem, oportet tanto clarius nos fateri, quanto spiritualia a tempo temporalia antecellunt. Quod etiam ex decimarum datione, et benedictione, et sanctificatione, ex ipsius potestatis acceptione, ex ipsarum rerum gubernatione claris oculis intuemur. Nam, veritate testante, spiritualis potestas terrenam potestatem instituere habet, et iudicare, si bona non fuerit. Sic de ecclesia et ecclesiastica potestate verificatur vaticinium Hieremia 20. „Ecce constitui te hodie super gentes et regna " et cetera, quae sequuntur. Ergo, si deviat terrena potestas, iudicabitur a potestate spirituali; sed, si deviat spiritualis minor, a suo superiori; si vero suprema, a solo Deo, non ab homine poterit iudicari, testante Apostolo 21: „Spiritualis homo iudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur. " Est autem haec auctoritas, et si data sit homini, et exerceatur per hominem, non humana, sed potius divina 22, ore divino Petro data, sibique suisque successoribus in ipso, quem confessus fuit petra, firmata, dicente Domino ipsi Petro: „Quodcunque ligaveris etc. " Quicunque igitur huic potestati a Deo sic ordinata resistit, Dei ordinationi resistit, nisi duo, sicut Manichaeus, fingat esse principia, quod falsum et haereticum iudicamus, quia, testante Moyse 26, non in principiis, sed in principio coelum Deus creavit et terram. Porro subesse Romano Pontifici omni humanae creaturae declaramus, dicimus, diffinimus et pronunciamus omnino esse de necessitate salutis. Dat. Laterani Pont. nostri Ao. VIII. [1302.]

Extrav. comm. 1.8.2 · Ioannes XXII.

Praelati non discurrant, praesertim habitu transformato. Qui si ad curiam venerint, inde recedere non debent sine Papae licentia; alias ipsi et receptantes illos excommunicati sunt.

Ut praelatorum inepta discursibus gravitas et simplicitas simulationibus obvia, et ipsorum ad Christi vicarium indevotio, religiositati quippe contraria, non immerito arguenda, quum reverentiam illorum sanctitas, lucem puritas, firmosque maturitas poscat gressus, ut sint vita mundi, fama clari, proficuique reddantur exemplo. Verum quia ipsorum quorundam, (ut fide dignorum habet assertio,) eo vana prorupit interdum, ne dixerimus, perniciosa temeritas, quod, vestibus spiritualis sanctitatis abiectis, dissimulato habitu ad remotas a suis sedibus partes se transferunt; quin immo ad sedem apostolicam clanculo, nobis non visis, nec insinuato, quod venerint, venisse, latitasse discessisseque dicantur: nos, ne tacentibus nobis non praecisus huiusmodi morbus invaleat, dum providum creditur quod incautum, licitum quod impune, omnibus episcopis superioribusque praelatis sub obtestatione divini iudicii inhibemus, ne absque rationabili causa, timoris forte vel alia, extra suarum civitatis et dioecesis ac provinciarum mutatis habitibus limites indiscrete discurrant. Inhibemus etiam, ne qui episcoporum et superiorum ipsorum latenter, praesertim habitu transformato, venientes ad curiam, de ipsa Romani Pontificis non praesentati conspectibus, vel saltem ab eo recedendi licentia non obtenta recedant. Si qui vero episcoporum et superiorum huiusmodi nostrae inhibitionis contradictores exstiterint, et absque ipsius Romani Pontificis recedendi licentia concessa eoque non viso recesserint ab eadem, nec non si qui scienter receptaverint ante dictos, nisi id confestim eidem Romano Pontifici, vel alicui, per quem hoc ipsum ad eius crediderint deduci notitiam, manifestare curaverint, etiamsi episcopali, archiepis episcopali, patriarchali vel quavis alia dignitate dignitate praefulgeant, eos excommunicationis sententia innodamus.

Extrav. comm. 1.8.3 · Ioannes XXII.

Praelati ad curiam non debent more noctuae latenter venire, nec inde sine papali licentia recedere; alias infideles iudicantur, et sententia excommunicationis ligantur.

Etsi deceat quoslibet subditorum curam exercere sollicite, et per omnia velut lucis filios ambulare: hoc tamen praecipue ab ipsis exigitur, qui, constituti per altitudinem android dignitatis ut in specula, circa commissas sibi plebes pastorum simul et custodum partes implere tenentur, et coram ipsis laudabilium operum exemplo lucere. Ad nostrum sane pervenit auditum, quod nonnulli pontificali praediti dignitate, gregum suorum custodiam negligentes, et abhorrentes lucem tanquam filii tenebrarum, non verentur se ab ovium suarum cura mercenarii more tempore longo subducere, et pontificali dignitate reiecta non erubescunt vagari per devia sub habitibus transformatis, ac contempto de exhibendo paribus et superioribus honore praecepto, sic abiecti et indecori interdum ad sedem apostolicam clanculo declinare praesumunt, ubi more noctuae, cuius intuitum nox illuminat, lux excaecat, de die latentes, horis tenebrarum, quos suis arbitrantur confirmari desideriis, visitant, suos eis evomentes conceptus iniquos, et conspirationes forsan illicitas adversus nos et alios pertractantes, et demum ab inde, non absque notabili sedis praedictae contemptu, reverentia tam consueta quam debita non exhibita Romano Pontifici, et nec ab ipso petita licentia nec obtenta recedunt. Nos igitur, et ipsius sedis honori in hac parte prospicere, ac talium insolentiis finem imponere cupientes, de fratrum nostrorum consilio generali prohibemus edicto, ne de cetero praesul aliquis sine sui superioris licentia, nisi pro negotiis ecclesiae sibi commissae, extra suam dioecesim audeat pernoctare, firmiter statuentes, ut, quicunque pontifex ad Romanam curiam veniens papale palatium primitus visitat, ad Papam, si hoc patiatur temporis opportunitas, intraturus, ac reverentiam consuetam et debitam exhibiturus eidem, nullatenus recessurus a curia, nisi ab ipso super hoc petita licentia et obtenta. Quodsi secus a quoquam super his fuerit attentatum: nos quoscunque praelatos, quamvis etiam patriarchali dignitate fulgentes, sic ad sedem accedentes, et ab illa (ut praedicitur) recedentes, nec non quoslibet alios, qui tales apud sedem ipsam receptare praesumpserint, nisi ante receptionem huiusmodi eidem Romano Pontifici significaverint adventum illorum, decernimus eo ipso notam infidelitatis incurrere, ac excommunicationis sententiae subiacere. Nulli ergo etc.