Extrav. comm. 1.7De officio iudicis ordinarii.
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
Extrav. comm. 1.7.1 · Bonifacius VIII.
Episcopus, monasterium visitans, non tenetur accipere monachos illius monasterii pro tabellionibus; etiamsi hoc haberet consuetudo: nec in actu visitationis debet esse solus, sed duos vel tres clericos cum notario, qui similiter sit clericus, secum assumat. H. d.
¶Debent superioribus suis reverentiam subditi, et, dum salubriter ab eis pro culpis correctionem velut curantium medicamenta recipiunt, obedientiam exhibere tenentur. Rursus oportet praepositos cum caritate corrigere, decet eos inferre humiliter quod docent, et paterna subiectos dilectione fovere. Sic debitor delicatus effugitur, sic onerosus creditor minime reperitur. Sane dudum venerabili fratre nostro A. episcopo Dulmensi, ad visitandum capitulum suae ecclesiae Dulmensis, quae regularis ordinis sancti Benedicti fore noscitur, descendente, prior et capitulum ipsius ecclesiae excipientes, quod de consuetudine erat ecclesiae supra dictae, a tempore, cuius non erat memoria, inconcusse servata, quod episcopi Dulmenses, qui fuerunt pro tempore, per se solos absque aliis religiosis sibi adiunctis, vel clericis vel laicis saecularibus quibuscunque, assumptis sibi loco notarii monacho seu monachis capituli memorati, visitationem suam hactenus praefato impenderunt capitulo; supplicarunt eidem episcopo, ut omnes, tam clericos quam laicos, religiosos et saeculares, antequam visitationem actualiter exerceret, a capitulo praeciperet amoveri, quibus amotis parati erant ipsum admittere ad visitationem huiusmodi peragendam. Et quia dictus episcopus eos super hoc non audivit, quanquam protestaretur, se velle omnes clericos suos et alios, praeter tres vel quatuor, et notarium removere, et sic suam visitationem incipere et complere: idem prior et capitulum ad sedem apostolicam appellarunt. Proposito itaque huiusmodi negotio coram nobis, et auditis et intellectis, quae partes dicere voluerunt, nos considerantes, quod consuetudo praedicta contra communem utilitatem facultatem probationum, quae non est angustanda, restringit, propter quod etiam, ut salva scilicet sit rerum probatio, quia publice interest, ne veritas occultetur, cautum est iure, ut curent magistratus testari, id est testificari volentibus, se ipsos et alios testes vel signatores praebere, et statuit generale concilium, ut a iudicibus adhibeatur per - - VII. DE OFFICIO IUDICIS etc. c. I. 2. sona publica, vel duo viri idonei, qui acta conscribant. Quos quidem monachos ad praedicta, tum propter eorum professionem, quae illorum vocem facit funestam, et ipsos arcet a iudiciis et publicis sive civilibus actibus, nec patitur, prout constitutio novella declarat, nisi in inquisitionis haereticae pravitatis causa, tabellionis, (cuius vicem in hac parte duo viri per supra dictum concilium obtinent,) officium exercere, tum quia suspecti, nec contra priorem aut capitulum, quibus subsunt, quae corrigenda invenirentur, fideliter et recte conscriberent, constat non esse idoneos. Attendentes quoque, quod id episcopali non modicum detrahit dignitati, si ab episcopo, qui dignitatem propriam suo ingenio augere debet, comites honoris sui causa adhibiti abducantur, seque solum suspectis quandoque forsitan, quos visitat, committere compellatur, dictam consuetudinem, per quam praelibati prior et capitulum videntur nimium delicati, tanquam non rationabilem reprobamus. Sed, ne sit episcopus onerosus, decernimus 14, nostrorum praedecessorum vestigiis inhaerentes, ut, quum ad visitationem de cetero faciendam in ecclesia memorata descenderit, in visitationis actu duas vel tres honestas personas, clericali charactere insignitas, quarum una ad minus sit religiosa ordinis supra dicti, et unum notarium clericum secum habeat, et non plures, consuetudine aliqua obtenta et compositione qualibet inter partes ipsas super hoc in contrarium facta hactenus non obstante. Nulli ergo liceat hanc paginam nostrarum reprobationis, constitutionis etc. Datum Anagn. X. Kal. Augusti Pont. nostri Ao. VIII. [1302.]
Extrav. comm. 1.7.2 · Ioannes XXII.
Beneficia plura incompatibilia obtinens sine dispensatione, debet illa praeter ultimum in manu ordinarii intra duos menses dimittere; alias poenas incurrit hic positas. Et debet ordinarius tales plura beneficia obtinentes compellere ad ostendendam dispensationem. Quod si non fecerit: ab ingressu ecclesiae suspenditur. Vide cap. Ordinarii. eod. tit. libr. VI. Quod si diligenter notetur, haec extravagans sub hoc tit. recte collocata dicetur.
¶Ut, quos virtutis amor a vitio ambitionis exsecranda et avaritiae caecitate non retrahit, saltem rigor coerceat disciplinae: statuimus, ut quicunque, plures dignitates vel personatus, aut parochiales ecclesias, aut dignitatem vel personatum cum alio beneficio curam animarum habente simul sine dispensatione canonica detinens, illa omnia et singula, (illo duntaxat excepto, quod ultimo receperit, quod possit, si tamen in eo ex collatione canonica ius sibi competat, retinere,) intra duos menses, a die notitiae huiusmodi nostrae constitutionis continue numerandos, efficaciter verbo et facto absque fraude aliqua in manu ordinarii dimittere teneatur, per eum vel per eos, ad quem vel ad quos eorum dispositio spectabit, ea vice libere disponenda. Quod si non fecerit, etiam illo sit ipso iure privatus, in quo ius competebat eidem, et inhabilis ad quaecunque beneficia obtinenda penitus censeatur. Qui vero deinceps receperit dignitatem, vel personatum, aut beneficium curam habens animarum annexam, si prius simile beneficium obtinebat, primum, quo, postquam secundi possessionem habuerit, vel per eum, (omni dolo et fraude cessantibus,) quo minus habeat, steterit, privatus noscitur ipso iure, absque morae dispendio in manus ordinarii omnino similiter dimittere teneatur, per eum vel eos, ad quem seu quos collatio seu ordinatio spectaverit, disponendum. Quod nisi fecerit: extunc secundo sit ipso iure privatus, et inhabilis ad sacros ordines et ad quodcunque beneficium ecclesiasticum obtinendum. Ut autem praemissorum fructus facilius subsequatur: omnibus et singulis ordinariis in virtute sanctae obedientiae et sub poena suspensionis ab ingressu ecclesiae, quam eos, (si in exsequendis subsequentibus negligentes fuerint,) incurrere volumus ipso facto, districte praecipimus et mandamus, ut sub certa et formidabili poena, eorum arbitrio infligenda, subditis suis plures dignitates et personatus aut ecclesias, quibus cura imminet animarum, aut dignitatem vel personatum cum alio beneficio, cui cura similis sit annexa, obtinentibus iniungere debeant, quod dispensationes, auctoritate quarum huiusmodi ecclesias, personatus vel dignitates obtinent, si quas habent, nec non et titulos ecclesiarum, dignitatum vel personatuum eorundem, intra tempus, pro facti qualitate ipsorum ordinariorum moderandum arbitrio, ordinariis ipsis, vel iis, quem vel quos ad hoc duxerint deputandos, exhibere procurent, de processibus habendis super his exhibitis, propositis et productis, reddituri absque morae dispendio per scripta publica conficienda super his sedem apostolicam certiorem 13.