IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 9

D. 9.4DE NOXALIBUS ACTIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Gaius libro secundo ad edictum prouinciale

pr.Noxales actiones appellantur, quae non ex contractu, sed ex noxa atque maleficio seruorum aduersus nos instituuntur: quarum actionum uis et potestas haec est, ut, si damnati fuerimus, liceat nobis deditione ipsius corporis quod deliquerit euitare litis aestimationem.

2 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Si seruus sciente domino occidit, in solidum dominum obligat, ipse enim uidetur dominus occidisse: si autem insciente, noxalis est, nec enim debuit ex maleficio serui in plus teneri, quam ut noxae eum dedat.

1Is qui non prohibuit, siue dominus manet siue desiit esse dominus, hac actione tenetur: sufficit enim, si eo tempore dominus, quo non prohibeat, fuit, in tantum, ut Celsus putet, si fuerit alienatus seruus in totum uel in partem uel manumissus, noxam caput non sequi: nam seruum nihil deliquisse, qui domino iubenti obtemperauit. et sane si iussit, potest hoc dici: si autem non prohibuit, quemadmodum factum serui excusabimus? Celsus tamen differentiam facit inter legem Aquiliam et legem duodecim tabularum: nam in lege antiqua, si seruus sciente domino furtum fecit uel aliam noxam commisit, serui nomine actio est noxalis nec dominus suo nomine tenetur, at in lege Aquilia, inquit, dominus suo nomine tenetur, non serui. utriusque legis reddit rationem, duodecim tabularum, quasi uoluerit seruos dominis in hac re non obtemperare, Aquiliae, quasi ignouerit seruo, qui domino paruit, periturus si non fecisset. sed si placeat, quod Iulianus libro octagensimo sexto scribit ‘si seruus furtum faxit noxiamue nocuit’ etiam ad posteriores leges pertinere, poterit dici etiam serui nomine cum domino agi posse noxali iudicio, ut quod detur Aquilia aduersus dominum, non seruum excuset, sed dominum oneret. nos autem secundum Iulianum probauimus, quae sententia habet rationem et a Marcello apud Iulianum probatur.

3 · Ulpianus libro tertio ad edictum

pr.In omnibus noxalibus actionibus, ubicumque scientia exigitur domini, sic accipienda est, si, cum prohibere posset, non prohibuit: aliud est enim auctorem esse seruo delinquenti, aliud pati delinquere.

4 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.In delictis seruorum scientia domini quemadmodum accipienda est? utrum cum consilio? an et si uiderit tantum, quamuis prohibere non potuerit? quid enim si ad libertatem proclamans domino sciente faciat aut qui contemnat dominum? uel cum trans flumen sit seruus, uidente quidem, sed inuito domino noxiam noceat? rectius itaque dicitur scientiam eius accipiendam, qui prohibere potest: et hoc in toto edicto intellegendum est circa scientiae uerbum.

1Si extraneus seruus sciente me fecerit eumque redemero, noxalis actio in me dabitur, quia non uidetur domino sciente fecisse, cum eo tempore dominus non fuerim.

2Cum dominus ob scientiam teneatur, an serui quoque nomine danda sit actio, uidendum est: nisi forte praetor unam poenam a domino exigi uoluit. ergo dolus serui impunitus erit? quod est iniquum: immo utroque modo dominus tenebitur, una autem poena exacta, quam actor elegerit, altera tollitur.

3Si detracta noxae deditione quasi cum conscio domino actum sit, qui non erat conscius: absolutione facta et finito iudicio amplius agendo cum noxae deditione exceptione rei iudicatae summouebitur, quia res in superius iudicium deducta et finita est. donec autem prius iudicium agitatur, licentia agenti est, si eum de scientia domini arguenda paeniteat, tunc ad noxalem causam transire. contra quoque si cum eo qui scit cum noxae deditione actum sit, amplius in dominum detracta noxae deditione danda actio non est: in ipso autem iudicio si uoluerit et scientiam domini arguere, non est prohibendus.

5 · Ulpianus libro tertio ad edictum

pr.Si plurium seruus deliquerit omnibus ignorantibus, noxale iudicium in quemuis dabitur: sed si omnibus scientibus, quiuis eorum tenebitur detracta noxae deditione, quemadmodum si plures deliquissent, nec altero conuento alter liberabitur: sed si alter scit, alter ignorauit, qui scit detracta noxae deditione conuenitur, qui nescit, cum noxae deditione.

1Differentia autem harum actionum non solum illa est, quod qui scit in solidum tenetur, uerum illa quoque, quod, siue alienauerit seruum qui scit siue manumiserit siue decesserit seruus, dominus tenetur: sed si ipse dominus decesserit, heres eius non tenetur.

6 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Sed et ipse seruus manumissus tenetur.

7 · Ulpianus libro tertio ad edictum

pr.Noxalis autem non alias datur, nisi apud me sit seruus: et si apud me sit, licet eo tempore non fuit, quo delinquebat, teneor, et heres meus tenetur, si noxius uiuat.

1Pomponius ait, si emptor serui noxali conuentus sit, uenditorem, quo sciente factum est, conueniri iam non posse.

8 · Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum

pr.Si seruus communis furtum fecerit, quiuis ex dominis in solidum noxali iudicio tenetur: eoque iure utimur. sed non alias poterit is qui conuentus est euadere litis aestimationem, nisi in solidum noxae dederit seruum, nec ferendus est, si partem dedere fuerit paratus. plane si propter hoc, quod socii dedere parati non fuerint, in solidum fuerit condemnatus, communi diuidundo uel familiae erciscundae iudicio aduersus eos experietur. ante noxale sane iudicium acceptum poterit sua parte cedendo securitatem consequi, ne necesse habeat suscipere iudicium: quamquam quis possit dicere euenire, ut, dum pars eiue data amittat actionem: dominus enim pro parte factus non potest cum socio noxali experiri. fortassis nec communi diuidundo agere possit eius maleficii nomine, quod ante communionem admissum est: quod si non potest, euidenti iniuria adficietur. sed melius est dicere, competere ei communi diuidundo iudicium.

9 · Paulus libro trigensimo nono ad edictum

pr.Si communis familia uel communis seruus furtum fecerit altero ex dominis sciente, is qui scit omnium nomine tenebitur et conuentus alterum quoque liberat nec a socio quicquam debebit consequi: sui enim facti nomine poenam meruit. quod si is qui ignorauit duplum praestiterit, a socio simplum consequetur.

10 · Paulus libro uicensimo secundo ad edictum

pr.Sed et eo nomine agere cum socio poterit, quod seruum communem deteriorem fecit, quemadmodum cum quolibet alio, qui rem communem deteriorem fecisset. ceterum si nihil praeterea post noxae deditionem commune habebit, pro socio uel, si socii non fuerunt, in factum agi poterit.

11 · Ulpianus libro septimo ad edictum

pr.Bona fide serui possessor eius nomine furti actione tenebitur, dominus non tenetur. sed noxae dedendo non facit quidem actoris: cum autem coeperit istum seruum dominus uindicare, doli exceptione summouebitur uel officio iudicis consequetur, ut indemnis maneat.

12 · Paulus libro sexto ad edictum

pr.Si bona fide possessor eum seruum, quem bona fide possidebat, dimiserit, ne agi cum eo ex noxali causa possit, obligari eum actione, quae datur aduersus eos, qui seruum in potestate habeant aut dolo fecerint, quo minus haberent, quia per hoc adhuc possidere uidentur.

13 · Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale

pr.Non solum aduersus bona fide possessorem, sed etiam aduersus eos qui mala fide possident noxalis actio datur: nam et absurdum uidetur eos quidem qui bona fide possiderent excipere actionem, praedones uero securos esse.

14 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Si quis a multis conueniatur ex noxa eiusdem serui, uel si ab uno, ex pluribus tamen delictis, non necesse habet, quia omnibus dedere non potest, litis aestimationem offerre his, quibus dedere non potest. quid ergo est, si a pluribus conueniatur? si quidem unus occupauit, an melior sit condicio, ut ipsi soli dedatur? an uero uel omnibus dedi debeat uel cauere debeat defensu iri aduersus ceteros? et uerius est occupantis meliorem esse condicionem. ei itaque dedetur non qui prior egit, sed qui prior ad sententiam peruenit: et ideo ei, qui postea uicerit, actionem denegari iudicati.

1Sed et si statuliber sit et ante deditionem exstiterit condicio uel fideicommissa libertas fuerit ante praestita uel existente condicione legati dominium fuerit translatum, arbitrio iudicis absolui eum oportet: et officii iudicis hoc quoque erit, ut caueatur ei cui deditur ob euictionem ob suum factum contingentem.

15 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale

pr.Praetor decernere debet translationem iudicii in statuliberum fieri: si uero rei iudicandae tempore adhuc in suspenso sit statuta libertas, Sabinus et Cassius liberari heredem putant tradendo seruum, quia toto suo iure cederet: quod et uerum est.

16 · Iulianus libro uicensimo secundo digestorum

pr.Si heres dolo malo fecerit, ne statuliberum in potestate haberet, et propter hoc iudicium sine noxae deditione acceperit: et impleta condicione statutae libertatis condemnari debebit, sicuti mortuo seruo condemnaretur.

17 · Paulus libro uicensimo secundo ad edictum

pr.Si ex duobus dominis uno sciente, altero ignorante seruus deliquit, si ante cum altero qui nesciebat actum sit et noxae dediderit seruum, iniquum est uilissimi hominis deditione alterum quoque liberari: igitur agetur et cum altero, et si quid amplius est in damni persecutione, consequetur computato pretio hominis noxae dediti. ipsi tamen inter se sic debent pensare communi diuidundo iudicium, ut, si ille quo sciente fecit praestiterit, non totius partem ferat, sed partem eius, quanti seruus est: sic et si alter aliquid praestiterit, eius partem fieri. illud iniquum est eum, qui iussit seruum facere, consequi aliquid a socio, cum ex suo delicto damnum patiatur.

1Si plures eiusdem serui nomine noxali mecum agere uelint uel si unus pluribus iudiciis eiusdem serui nomine agat, in quo usus fructus tuus, proprietas mea sit, officio iudicis continebitur, cum eum noxae dedero, ut etiam usum fructum actoris faciam: sed per praetorem id consequar ego dominus proprietatis, ut aut cogat praetor te pro aestimatione usus fructus conferre ad litis aestimationem aut usu fructu cedere, si hoc expediat. et si ego dominus proprietatis eum seruum nolui defendere, defensio tibi permittenda est, et si damnatus hominem tradas, et aduersus me tueris.

18 · Pomponius libro octauo decimo ad Sabinum

pr.Is qui usum fructum in seruo habet, perinde cum domino habet actionem furti, atque si quilibet alius esset: sed cum eo non est, quamuis seruiat ei, et ideo dominus damnatus fructuario noxae dedens liberatur.

19 · Paulus libro uicensimo secundo ad edictum

pr.Si in re communi mea et tua damnum nobis dederit Titii seruus, si cum eo agemus, erit noxali Aquiliae actioni locus, ne damnatus in solidum singulis noxae dedere cogatur. sed potest dici, quasi unius damnum sit et una obligatio, aut utrisque pecuniam sufferendam aut officio iudicis simul utrisque noxae dedendum: sed et si alterutri nostrum in solidum noxae deditus fuerit et ob id ab utroque dominus sit absolutus, recte dicitur eum, cui noxae deditus sit, alteri teneri communi diuidundo iudicio, ut communicet seruum noxae sibi deditum, cum ob rem communem aliquid ad socium peruenerit.

1Si serui, in quo usus fructus alienus est, dominus proprietatis operas conduxerit, uerba efficiunt, ut cum noxae deditione damnetur.

2Si seruus tuus nauem exercuerit eiusque uicarius et idem nauta in eadem naue damnum dederit, perinde in te actio danda est ac si is exercitor liber et hic uicarius seruus eius esset, ut de peculio serui tui ad noxam dedere uicarium damneris: ut tamen, si serui tui iussu uel sciente et patiente eo damnum uicarius dederit, noxalis actio serui tui nomine esse debeat. idemque sit etiam, si nautam facere iusserit.

20 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Qui ex pluribus noxis diuersis temporibus experitur, ex una noxia serui dominium nanctus nullam amplius actionem habet aduersus eum, qui dominus fuerat, cum actio noxalis caput sequatur: at si maluit dominus priori iudicio litis aestimationem sufferre, uel eidem uel alii ex alio maleficio agenti nihilo minus tenetur.

21 · Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum

pr.Quotiens dominus ex noxali causa conuenitur, si nolit suscipere iudicium, in ea causa res est, ut debeat noxae dedere eum, cuius nomine iudicium non suscipitur: aut si id non faciat, iudicium suscipiet omnimodo, sed non alias condemnabitur, quam si in potestate habeat doloue malo fecerit, quo minus haberet.

1Eos, quorum nomine noxali iudicio agitur, etiam absentes defendi posse placuit, sed hoc ita demum, si proprii sint serui: nam si alieni, praesentes esse oportet, aut si dubitetur, utrum proprii sint an alieni. quod ita puto accipiendum, ut si constet uel bona fide seruire, etiam absentes possint defendi.

2Praetor ait: ‘Si is in cuius potestate esse dicetur negabit se in sua potestate seruum habere: utrum actor uolet, uel deierare iubebo in potestate sua non esse neque se dolo malo fecisse, quo minus esset, uel iudicium dabo sine noxae deditione.’

3‘In potestate’ sic accipere debemus, ut facultatem et potestatem exhibendi eius habeat: ceterum si in fuga sit uel peregre, non uidebitur esse in potestate.

4Quod si reus iurare nolit, similis est ei, qui neque defendit absentem neque exhibet: qui condemnantur quasi contumaces.

5Si tutor uel curator extent, ipsi iurare debent in potestate domini non esse: si autem procurator sit, dominus ipse iuret necesse est.

6Si iusiurandum exegit actor reusque iurauit, deinde postea noxali uelit actor experiri, uidendum est, an exceptio iurisiurandi debeat aduersus actorem dari. et Sabinus putat non esse dandam, quasi de alia re sit iuratum, hoc est tunc non fuisse in potestate: modo uero cum in potestate deprehendatur, de facto eius posse agi. Neratius quoque dicebat post exactum iusiurandum posse actorem detracta noxae deditione experiri, si modo hoc contendat, posteaquam iuratum est coepisse in potestate habere.

22 · Paulus libro octauo decimo ad edictum

pr.Si seruus depositus uel commodatus sit, cum domino agi potest noxali actione: ei enim seruire intellegitur et, quod ad hoc edictum attinet, in potestate eius est, maxime si copiam habeat reciperandi hominis.

1Is qui pignori accepit uel qui precario rogauit non tenetur noxali actione: licet enim iuste possideant, non tamen opinione domini possident: sed hos quoque in potestate domini intellegi, si facultatem repetendi eos dominus habeat.

2Quid est habere facultatem repetendi? habeat pecuniam, ex qua liberari potest: nam non debet cogi uendere res suas, ut soluat pecuniam et repetat seruum.

3Dominus, qui seruum in sua potestate esse confitetur, aut exhibere eum debet aut absentem defendere: quod nisi faciat, punitur atque si praesentem non noxae dederit.

4Si negauit dominus in sua potestate esse seruum, permittit praetor actori arbitrium, utrum iureiurando id decidere an iudicium dictare sine noxae deditione uelit, per quod uincet, si probauerit eum in potestate esse uel dolo eius factum, quo minus esset: qui autem non probauerit in potestate aduersarii esse seruum, rem amittit.

23 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale

pr.Sed et si postea aduersarius eius in potestate habere coeperit seruum, tenetur ex noua possessione denegata ei exceptione.

24 · Paulus libro octauo decimo ad edictum

pr.De illo uidendum, utrum aduersus eum tantum, qui dolo fecit, quo minus in potestate haberet, actio locum habeat noxalis, si ex dolo eius acciderit, ut cesset noxalis actio (forte si seruo suo fugam mandauit) an et si possit nihilo minus cum alio agi (quod accidit, cum alienatus manumissusue est). quod est uerius: in quo casu electio est actoris, cum quo uelit agere. Iulianus autem ait de eo qui manumissit, si paratus sit defendere se manumissus, exceptionem dandam ei qui manumisit. hoc et Labeo.

25 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale

pr.Idem est, et si nouus dominus serui iudicium patiatur.

26 · Paulus libro octauo decimo ad edictum

pr.Electio uero alterum liberabit: id enim praetor introduxit, ne eluderetur actor, non ut etiam lucrum faceret: ideoque exceptione a sequenti summouebitur.

1His consequens est, ut, si plures dolo fecerint, quo minus in potestate haberent, eligere debeat actor, quem uelit conuenire.

2Item si ex pluribus dominis quidam dolo malo partes suas desierint possidere, electio erit actoris, utrum directo agere uelit cum eo qui possidet, an praetoria cum eo qui desiit possidere.

3Si seruum alienum alius in iure suum esse responderit, altero soluente alter liberatur.

4Si is, quem desieris dolo possidere, decesserit, priusquam hac actione conuenireris, liberaris, quia haec actio in locum directae actionis succedit: diuersum dicemus, si moram feceris in iudicio accipiendo.

5Neque heredi neque in heredem, quod defunctus mentitus est, actio danda est, nec in ipsum quolibet tempore: nam liberum esse debet defendenti absentem seruum huius edicti poenam euitare, id est ut sine noxae deditione conueniatur. et ideo si negaueris seruum in tua potestate esse, postea fateri poteris, nisi si iam lis aduersus te contestata est: nam tunc audiri non debebis, ut Labeo ait: Octauenus ex causa etiam lite contestata tibi succurrendum, utique si aetas tua ea sit, ut ignosci tibi debeat.

6Si absente domino ductus sit seruus uel etiam praesente et in eadem causa sit, ut in integrum restitui possit, defensio permittitur eius nomine qui ductus est: postulantibus enim exhiberi eum ad defendendum indulgere praetor debet. idem concedendum est fructuario uel cui pignoris nomine obligatus est, si praesens dominus defendere noluerit, ne alterius dolus aut desidia aliis noceat. idem praestandum est in seruo communi, quem alter ex dominis praesens noluit defendere. sed et actori his casibus succurrendum est, quia placet dominii adquisitione extingui actionem: iussu enim praetoris ductus in bonis fit eius qui duxit.

27 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale

pr.Si noxali iudicio agitur de seruo qui pignoris iure tenetur aut de eo cuius usus fructus alterius est, admonendi sumus, si creditor uel usufructuarius praesens defensionem suscipere noluerit, proconsulem interuenturum et pignoris persecutionem uel usus fructus actionem negaturum. quo casu dici potest ipso iure pignus liberari (nullum enim pignus est, cuius persecutio negatur): usus fructus autem, etiamsi persecutio eius denegetur, ipso iure durat eo usque, donec non utendo constituto tempore pereat.

1Ex his quae diximus de seruo qui alicui pignoris iure obligatus est deque statulibero et de eo cuius usus fructus alienus est, apparet eum, qui alienum seruum in iure suum esse responderit, quamuis noxali iudicio teneantur, non tamen posse noxae deditione ipso iure liberari, quia nullum ad actorem dominium transferre possunt, cum ipsi domini non sint. certe tamen, si ex ea causa traditum postea dominus uindicet nec litis aestimationem offerat, poterit per exceptionem doli mali repelli.

28 · Africanus libro sexto quaestionum

pr.Et generaliter si alieni serui nomine, qui tibi iustam seruitutem seruiret, noxali tecum egerim tuque eum mihi noxae dederis: siue me possidente dominus eum uindicet, exceptione doli mali, nisi litis aestimationem offerat, eum summouere possum, siue ipse possideat, Publiciana mihi datur, et aduersus excipientem ‘si dominus eius sit’ utilem mihi replicationem doli mali profuturam et secundum haec usu quoque me capturum, quamuis sciens alienum possideam: alioquin si aliter constituatur, futurum, ut summa iniquitate bonae fidei possessor adficiatur, si, cum ipso iure noxalis actio aduersus eum competit, necessitas ei imponatur, ut litis aestimationem sufferat. eademque dicenda sunt et si, cum ab eo non defenderetur, iussu praetoris eum duxerim, quoniam isto quoque casu iustam causam possidendi habeo.

29 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale

pr.Non solum autem qui in potestate non habet recusare potest noxale iudicium, uerum et habenti in potestate liberum est euitare iudicium, si indefensam eam personam relinquat: sed huic necesse est ius suum ad actorem transferre, perinde ac si damnatus esset.

30 · Gaius libro ad edictum praetoris urbani titulo de damno infecto

pr.In noxalibus actionibus eorum qui bona fide absunt ius non corrumpitur, sed reuersis defendendi ex bono et aequo potestas datur, siue domini sint siue aliquid in ea re ius habeant, qualis est creditor et fructuarius.

31 · Paulus libro septimo ad Plautium

pr.Quod ait praetor, cum familia furtum faciat, ad eum modum se actionem daturum, ut tantum actor consequatur, quantum si liber fecisset consequeretur, quaeritur, utrum ad pecuniae praestationem respiciat an etiam ad noxae deditionem, ut puta si ex pretiis noxae deditorum duplum colligatur, sequentes actiones inhibeantur. Sabinus et Cassius putant pretium quoque noxae deditorum imputari debere, quod Pomponius probat et est uerum: nam et si seruus indefensus ductus sit, aestimatio eius imputanda est. certe non tantum duplationis, sed et condictionis rationem habendam Iulianus putat. furti faciendi tempus spectandum esse, an eiusdem familiae sint serui: nam si hi, qui plurium dominorum erunt, unius esse postea coeperint, locus edicto non erit.

32 · Callistratus libro secundo edicti monitorii

pr.Is qui in aliena potestate est si noxam commississe dicatur, si non defendatur, ducitur: et si praesens est dominus, tradere eum et de dolo malo promittere debet.

33 · Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum

pr.Noxali iudicio inuitus nemo cogitur alium defendere, sed carere debet eo quem non defendit, si seruus est: quod si liber est qui in potestate sit, indistincte ipsi sui defensio danda est:

34 · Iulianus libro quarto ad Urseium Ferocem

pr.quotiens enim nemo filium familias ex causa delicti defendit, in eum iudicium datur

35 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.et si condemnatus fuerit, filius iudicatum facere debet: tenet enim condemnatio. quin immo etiam illud dicendum est patrem quoque post condemnationem filii dumtaxat de peculio posse conueniri.

36 · Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum

pr.Si quis seruum pigneratum, deinde a debitore subreptum emerit a debitore, nomine eius furti tenebitur dominio serui adquisito, nec oberit, quod Seruiana potest ei homo auocari. idemque et si a minore quis uiginti quinque annis emerit uel in fraudem creditorum sciens: hi enim, quamuis auferri eis dominium possit, interim tamen conueniendi sunt.

37 · Tryphoninus libro quinto decimo disputationum

pr.Si alienus seruus furtum mihi fecerit, qui postea in meum dominium peruenerit, extinguitur furti actio, quae mihi conpetierat, nondum in iudicium deducta, nec si postea alienauero eum, quem ante litem contestatam emeram, furti actio restaurabitur: quod si post litem contestatam eum redemero, condemnandus erit uenditor,

38 · Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum

pr.quemadmodum si alii uendidisset: parui enim refert, cui uendiderit, aduersario an alii: suaque culpa litis aestimationem sublaturum, qui uendendo noxae deditionem sibi ademit.

1Iulianus autem libro uicensimo secundo digestorum scribit, si seruum pro derelicto habeam, qui tibi furtum fecerat, liberari me, quia statim meus esse desinit, ne eius nomine, qui sine domino sit, furti sit actio.

2Si seruus meus rem tuam subtraxerit et uendiderit tuque nummos quos ex pretio habebat ei excusseris, locus erit furti actioni ultro citroque: nam et tu aduersus me furti ages noxali serui nomine et ego aduersus te nummorum nomine.

3Sed et si seruo creditoris mei soluerim nummos, ut is eos domino suo det, aeque locus erit furti actioni, si is nummos acceptos interceperit.

39 · Iulianus libro nono digestorum

pr.Si plurium seruus furtum fecerit et omnes dolo fecerint, quo minus eum in potestate haberent, subsequi debet praetor iuris ciuilis actionem et iudicium honorarium, quod ex hac causa pollicetur, in eum dare, quem actor elegerit: neque enim amplius praestare actori debet, quam ut detracta noxae deditione agere possit cum eo, cum quo noxali iudicio experiri potuisset, si seruus exhiberetur.

1Qui alienum seruum suum esse fatetur, quamuis noxali actione obligetur, nihilo minus causa cognita satisdare debet: qui autem pro seruo conuenitur, satisdatione onerandus non est: non enim offert se defensioni alieni serui.

2Si quis dicet dominum dolo fecisse, quo minus in potestate eius seruus esset, ille autem contendat eum seruum ab alio defendi cum satisdatione, doli mali exceptioni locus erit.

3Sed et si post iudicium acceptum cum domino seruus apparuerit et, quia non defendebatur, ductus sit, exceptione doli mali posita dominus absoluetur.

4Sed et mortuo seruo antequam iudicium accipiatur, omnino hac actione non tenebitur dominus.

40 · Iulianus libro uicensimo secundo digestorum

pr.Si seruus legatus ante aditam hereditatem rem heredis futuri subtraxerit, poterit is cum legatario qui legatum agnouerit furti agere: sed si idem seruus hereditariam rem subtraxerit, furti actio cessabit, quia huiusmodi rerum furtum non fit: ad exhibendum autem actio competit.

41 · Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem

pr.Cum seruus communis alteri dominorum damnum iniuria dedit, idcirco legis Aquiliae actio non est, quia, si extraneo damnum dedisset, cum altero in solidum lege Aquilia agi posset: sicuti, cum seruus communis furtum fecerit, cum altero domino furti agi non potest, sed communi diuidundo agi potest.

42 · Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum

pr.Si ad libertatem proclamauerit is cuius nomine noxale iudicium susceptum est, sustineri debet id iudicium, quoad de statu eius iudicetur: et sic, si quidem seruus fuerit pronuntiatus, noxale iudicium exercebitur, si liber, inutile uidebitur.

1Si quis pro seruo mortuo ignorans eum decessisse noxale iudicium acceperit, absolui debet, quia desit uerum esse propter eum dare oportere.

2Hae actiones perpetuae sunt locumque habebunt tamdiu, quamdiu serui dedendi facultatem habemus: nec tantum nobis, uerum etiam successoribus nostris competent, item aduersus successores, sed non quasi in successores, sed iure dominii. proinde et si seruus ad alium peruenisse proponatur, iure dominii noxali iudicio nouus dominus conuenietur.

43 · Pomponius libro octauo epistularum

pr.Serui, quorum noxa caput sequitur, ibi defendendi sunt, ubi deliquisse arguentur: itaque seruos dominus eodem loco exhibere debet, ubi uim intulisse dicentur et carere omnium dominio potest, si eos non defendat.