D. 9.3DE HIS, QUI EFFUDERINT UEL DEIECERINT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum
pr.Praetor ait de his, qui deiecerint uel effuderint: ‘unde in eum locum, quo uolgo iter fiet uel in quo consistetur, deiectum uel effusum quid erit, quantum ex ea re damnum datum factumue erit, in eum, qui ibi habitauerit, in duplum iudicium dabo. si eo ictu homo liber perisse dicetur, quinquaginta aureorum iudicium dabo. si uiuet nocitumque ei esse dicetur, quantum ob eam rem aequum iudici uidebitur eum cum quo agetur condemnari, tanti iudicium dabo. si seruus insciente domino fecisse dicetur, in iudicio adiciam: aut noxam dedere.’
1Summa cum utilitate id praetorem edixisse nemo est qui neget: publice enim utile est sine metu et periculo per itinera commeari.
2Parui autem interesse debet, utrum publicus locus sit an uero priuatus, dummodo per eum uolgo iter fiat, quia iter facientibus prospicitur, non publicis uiis studetur: semper enim ea loca, per quae uolgo iter solet fieri, eandem securitatem debent habere. ceterum si aliquando uulgus in illa uia non commeabat et tunc deiectum quid uel effusum, cum adhuc secreta loca essent, modo coepit commeari, non debet hoc edicto teneri.
3Quod, cum suspenderetur, decidit, magis deiectum uideri, sed et quod suspensum decidit, pro deiecto haberi magis est. proinde et si quid pendens effusum sit, quamuis nemo hoc effuderit, edictum tamen locum habere dicendum est.
4Haec in factum actio in eum datur, qui inhabitat, cum quid deiceretur uel effunderetur, non in dominum aedium: culpa enim penes eum est. nec adicitur culpae mentio uel infitiationis, ut in duplum detur actio, quamuis damni iniuriae utrumque exiget.
5Sed cum homo liber periit, damni aestimatio non fit in duplum, quia in homine libero nulla corporis aestimatio fieri potest, sed quinquaginta aureorum condemnatio fit.
6Haec autem uerba ‘si uiuet nocitumque ei esse dicetur’ non pertinent ad damna, quae in rem hominis liberi facta sunt, si forte uestimenta eius uel quid aliud scissum corruptumue est, sed ad ea, quae in corpus eius admittuntur.
7Si filius familias cenaculum conductum habuit et inde deiectum uel effusum quid sit, de peculio in patrem non datur, quia non ex contractu uenit: in ipsum itaque filium haec actio competit.
8Cum seruus habitator est, utrum noxalis actio danda sit, quia non est ex negotio gesto? an de peculio, quia non ex delicto serui uenit? neque enim recte serui dicitur noxa, cum seruus nihil nocuerit. sed ego puto impunitum seruum esse non oportere, sed extra ordinem officio iudicis corrigendum.
9Habitare autem dicimus uel in suo uel in conducto uel gratuito. hospes plane non tenebitur, quia non ibi habitat, sed tantisper hospitatur, sed is tenetur, qui hospitium dederit: multum autem interest inter habitatorem et hospitem, quantum interest inter domicilium habentem et peregrinantem.
10Si plures in eodem cenaculo habitent, unde deiectum est, in quemuis haec actio dabitur,
2 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale
pr.cum sane impossibile est scire, quis deiecisset uel effudisset,
3 · Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum
pr.et quidem in solidum: sed si cum uno fuerit actum, ceteri liberabuntur
4 · Paulus libro nono decimo ad edictum
pr.perceptione, non litis contestatione, praestaturi partem damni societatis iudicio uel utili actione ei qui soluit.
5 · Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum
pr.Si uero plures diuiso inter se cenaculo habitent, actio in eum solum datur, qui inhabitabat eam partem, unde effusum est.
1Si quis gratuitas habitationes dederit libertis et clientibus uel suis uel uxoris, ipsum eorum nomine teneri Trebatius ait: quod uerum est. idem erit dicendum et si quis amicis suis modica hospitiola distribuerit. nam et si quis cenaculariam exercens ipse maximam partem cenaculi habeat, solus tenebitur: sed si quis cenaculariam exercens modicum sibi hospitium retinuerit, residuum locauerit pluribus, omnes tenebuntur quasi in hoc cenaculo habitantes, unde deiectum effusumue est.
2Interdum tamen, quod sine captione actoris fiat, oportebit praetorem aequitate motum in eum potius dare actionem, ex cuius cubiculo uel exedra deiectum est, licet plures in eodem cenaculo habitent: quod si ex mediano cenaculi quid deiectum sit, uerius est omnes teneri.
3Si horrearius aliquid deiecerit uel effuderit aut conductor apothecae uel qui in hoc dumtaxat conductum locum habebat, ut ibi opus faciat uel doceat, in factum actioni locus est, etiam si quis operantium deiecerit uel effuderit uel si quis discentium.
4Cum autem legis Aquiliae actione propter hoc quis condemnatus est, merito ei, qui ob hoc, quod hospes uel quis alius de cenaculo deiecit, in factum dandam esse Labeo dicit aduersus deiectorem, quod uerum est. plane si locauerat deiectori, etiam ex locato habebit actionem.
5Haec autem actio, quae competit de effusis et deiectis, perpetua est et heredi competit, in heredem uero non datur. quae autem de eo competit, quod liber perisse dicetur, intra annum dumtaxat competit, neque in heredem datur neque heredi similibusque personis: nam est poenalis et popularis: dummodo sciamus ex pluribus desiderantibus hanc actionem ei potissimum dari debere cuius interest uel qui adfinitate cognationeue defunctum contingat. sed si libero nocitum sit, ipsi perpetua erit actio: sed si alius uelit experiri, annua erit haec actio, nec enim heredibus iure hereditario competit, quippe quod in corpore libero damni datur, iure hereditario transire ad successores non debet, quasi non sit damnum pecuniarium, nam ex bono et aequo oritur.
6Praetor ait: ‘ne quis in suggrunda protectoue supra eum locum, qua uolgo iter fiet inue quo consistetur, id positum habeat, cuius casus nocere cui possit. qui aduersus ea fecerit, in eum solidorum decem in factum iudicium dabo. si seruus insciente domino fecisse dicetur, aut noxae dedi iubebo.’
7Hoc edictum superioris portio est: consequens etenim fuit praetorem etiam in hunc casum prospicere, ut, si quid in his partibus aedium periculose positum esset, non noceret.
8Ait praetor: ‘ne quis in suggrunda protectoue.’ haec uerba ‘ne quis’ ad omnes pertinent uel inquilinos uel dominos aedium, siue inhabitent siue non, habent tamen aliquid expositum his locis.
9‘Supra eum locum, qua uolgo iter fieret inue quo consistetur, id positum habeat.’ accipere debemus positum siue in habitationis uel cenaculi, siue etiam in horrei uel cuius alterius aedificii.
10Positum habere etiam is recte uidetur, qui ipse quidem non posuit, uerum ab alio positum patitur: quare si seruus posuerit, dominus autem positum patiatur, non noxali iudicio dominus, sed suo nomine tenebitur.
11Praetor ait ‘cuius casus nocere posset’. ex his uerbis manifestatur non omne quidquid positum est, sed quidquid sic positum est, ut nocere possit, hoc solum prospicere praetorem, ne possit nocere: nec spectamus ut noceat, sed omnino si nocere possit, edicto locus sit. coercetur autem, qui positum habuit, siue nocuit id quod positum erat siue non nocuit.
12Si id quod positum erat deciderit et nocuerit, in eum competit actio qui posuit, non in eum qui habitauerit, quasi haec actio non sufficiat, quia positum habuisse non utique uidetur qui posuit, nisi uel dominus fuit aedium uel inhabitator. nam et cum pictor in pergula clipeum uel tabulam expositam habuisset eaque excidisset et transeunti damni quid dedisset, Seruius respondit ad exemplum huius actionis dari oportere actionem: hanc enim non competere palam esse, quia neque in suggrunda neque in protecto tabula fuerat posita. idem seruandum respondit et si amphora ex reticulo suspensa decidisset et damni dedisset, quia et legitima et honoraria actio deficit.
13Ista autem actio popularis est et heredi similibusque competit, in heredes autem non competit, quia poenalis est.
6 · Paulus libro nono decimo ad edictum
pr.Hoc edictum non tantum ad ciuitates et uicos, sed et ad uias, per quas uolgo iter fit, pertinet.
1Labeo ait locum habere hoc edictum, si interdiu deiectum sit, non nocte: sed quibusdam locis et nocte iter fit.
2Habitator suam suorumque culpam praestare debet.
3Si de naue deiectum sit, dabitur actio utilis in eum qui naui praepositus sit.
7 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale
pr.Cum liberi hominis corpus ex eo, quod deiectum effusumue quid erit, laesum fuerit, iudex computat mercedes medicis praestitas ceteraque impendia, quae in curatione facta sunt, praeterea operarum, quibus caruit aut cariturus est ob id, quod inutilis factus est. cicatricium autem aut deformitatis nulla fit aestimatio, quia liberum corpus nullam recipit aestimationem.