IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 9

D. 9.2AD LEGEM AQUILIAM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Lex Aquilia omnibus legibus, quae ante se de damno iniuria locutae sunt, derogauit, siue duodecim tabulis, siue alia quae fuit: quas leges nunc referre non est necesse.

1Quae lex Aquilia plebiscitum est, cum eam Aquilius tribunus plebis a plebe rogauerit.

2 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Lege Aquilia capite primo cauetur: ‘ut qui seruum seruamue alienum alienamue quadrupedem uel pecudem iniuria occiderit, quanti id in eo anno plurimi fuit, tantum aes dare domino damnas esto’:

1et infra deinde cauetur, ut aduersus infitiantem in duplum actio esset.

2Ut igitur apparet, seruis nostris exaequat quadrupedes, quae pecudum numero sunt et gregatim habentur, ueluti oues caprae boues equi muli asini. sed an sues pecudum appellatione continentur, quaeritur: et recte Labeoni placet contineri. sed canis inter pecudes non est. longe magis bestiae in eo numero non sunt, ueluti ursi leones pantherae. elefanti autem et cameli quasi mixti sunt (nam et iumentorum operam praestant et natura eorum fera est) et ideo primo capite contineri eas oportet.

3 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Si seruus seruaue iniuria occisus occisaue fuerit, lex Aquilia locum habet. iniuria occisum esse merito adicitur: non enim sufficit occisum, sed oportet iniuria id esse factum.

4 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Itaque si seruum tuum latronem insidiantem mihi occidero, securus ero: nam aduersus periculum naturalis ratio permittit se defendere.

1Lex duodecim tabularum furem noctu deprehensum occidere permittit, ut tamen id ipsum cum clamore testificetur: interdiu autem deprehensum ita permittit occidere, si is se telo defendat, ut tamen aeque cum clamore testificetur.

5 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Sed et si quemcumque alium ferro se petentem quis occiderit, non uidebitur iniuria occidisse: et si metu quis mortis furem occiderit, non dubitabitur, quin lege Aquilia non teneatur. sin autem cum posset adprehendere, maluit occidere, magis est ut iniuria fecisse uideatur: ergo et Cornelia tenebitur.

1Iniuriam autem hic accipere nos oportet non quemadmodum circa iniuriarum actionem contumeliam quandam, sed quod non iure factum est, hoc est contra ius, id est si culpa quis occiderit: et ideo interdum utraque actio concurrit et legis Aquiliae et iniuriarum, sed duae erunt aestimationes, alia damni, alia contumeliae. igitur iniuriam hic damnum accipiemus culpa datum etiam ab eo, qui nocere noluit.

2Et ideo quaerimus, si furiosus damnum dederit, an legis Aquiliae actio sit? et Pegasus negauit: quae enim in eo culpa sit, cum suae mentis non sit? et hoc est uerissimum. cessabit igitur Aquiliae actio, quemadmodum, si quadrupes damnum dederit, Aquilia cessat, aut si tegula ceciderit. sed et si infans damnum dederit, idem erit dicendum. quodsi inpubes id fecerit, Labeo ait, quia furti tenetur, teneri et Aquilia eum: et hoc puto uerum, si sit iam iniuriae capax.

3Si magister in disciplina uulnerauerit seruum uel occiderit, an Aquilia teneatur, quasi damnum iniuria dederit? et Iulianus scribit Aquilia teneri eum, qui eluscauerat discipulum in disciplina: multo magis igitur in occiso idem erit dicendum. proponitur autem apud eum species talis: sutor, inquit, puero discenti ingenuo filio familias, parum bene facienti quod demonstrauerit, forma calcei ceruicem percussit, ut oculus puero perfunderetur. dicit igitur Iulianus iniuriarum quidem actionem non competere, quia non faciendae iniuriae causa percusserit, sed monendi et docendi causa: an ex locato, dubitat, quia leuis dumtaxat castigatio concessa est docenti: sed lege Aquilia posse agi non dubito:

6 · Paulus libro uicensimo secundo ad edictum

pr.praeceptoris enim nimia saeuitia culpae adsignatur.

7 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Qua actione patrem consecuturum ait, quod minus ex operis filii sui propter uitiatum oculum sit habiturus, et impendia, quae pro eius curatione fecerit.

1Occisum autem accipere debemus, siue gladio siue etiam fuste uel alio telo uel manibus (si forte strangulauit eum) uel calce petiit uel capite uel qualiter qualiter.

2Sed si quis plus iusto oneratus deiecerit onus et seruum occiderit, Aquilia locum habet: fuit enim in ipsius arbitrio ita se non onerare. nam et si lapsus aliquis seruum alienum onere presserit, Pegasus ait lege Aquilia eum teneri ita demum, si uel plus iusto se onerauerit uel neglegentius per lubricum transierit.

3Proinde si quis alterius inpulsu damnum dederit, Proculus scribit neque eum qui impulit teneri, quia non occidit, neque eum qui impulsus est, quia damnum iniuria non dedit: secundum quod in factum actio erit danda in eum qui impulit.

4Si quis in colluctatione uel in pancratio, uel pugiles dum inter se exercentur alius alium occiderit, si quidem in publico certamine alius alium occiderit, cessat Aquilia, quia gloriae causa et uirtutis, non iniuriae gratia uidetur damnum datum. hoc autem in seruo non procedit, quoniam ingenui solent certare: in filio familias uulnerato procedit. plane si cedentem uulnerauerit, erit Aquiliae locus, aut si non in certamine seruum occidit, nisi si domino committente hoc factum sit: tunc enim Aquilia cessat.

5Sed si quis seruum aegrotum leuiter percusserit et is obierit, recte Labeo dicit lege Aquilia eum teneri, quia aliud alii mortiferum esse solet.

6Celsus autem multum interesse dicit, occiderit an mortis causam praestiterit, ut qui mortis causam praestitit, non Aquilia, sed in factum actione teneatur. unde adfert eum qui uenenum pro medicamento dedit et ait causam mortis praestitisse, quemadmodum eum qui furenti gladium porrexit: nam nec hunc lege Aquilia teneri, sed in factum.

7Sed si quis de ponte aliquem praecipitauit, Celsus ait, siue ipso ictu perierit aut continuo submersus est aut lassatus ui fluminis uictus perierit, lege Aquilia teneri, quemadmodum si quis puerum saxo inlisisset.

8Proculus ait, si medicus seruum imperite secuerit, uel ex locato uel ex lege Aquilia competere actionem.

8 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Idem iuris est, si medicamento perperam usus fuerit. sed et qui bene secuerit et dereliquit curationem, securus non erit, sed culpae reus intellegitur. mulionem quoque, si per imperitiam impetum mularum retinere non potuerit, si eae alienum hominem obtriuerint, uolgo dicitur culpae nomine teneri. idem dicitur et si propter infirmitatem sustinere mularum impetum non potuerit: nec uidetur iniquum, si infirmitas culpae adnumeretur, cum affectare quisque non debeat, in quo uel intellegit uel intellegere debet infirmitatem suam alii periculosam futuram. idem iuris est in persona eius, qui impetum equi, quo uehebatur, propter imperitiam uel infirmitatem retinere non poterit.

9 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Item si obstetrix medicamentum dederit et inde mulier perierit, Labeo distinguit, ut, si quidem suis manibus supposuit, uideatur occidisse: sin uero dedit, ut sibi mulier offerret, in factum actionem dandam, quae sententia uera est: magis enim causam mortis praestitit quam occidit.

1Si quis per uim uel suasum medicamentum alicui infundit uel ore uel clystere uel si eum unxit malo ueneno, lege Aquilia eum teneri, quemadmodum obstetrix supponens tenetur.

2Si quis hominem fame necauerit, in factum actione teneri Neratius ait.

3Si seruum meum equitantem concitato equo effeceris in flumen praecipitari atque ideo homo perierit, in factum esse dandam actionem Ofilius scribit: quemadmodum si seruus meus ab alio in insidias deductus, ab alio esset occisus.

4Sed si per lusum iaculantibus seruus fuerit occisus, Aquiliae locus est: sed si cum alii in campo iacularentur, seruus per eum locum transierit, Aquilia cessat, quia non debuit per campum iaculatorium iter intempestiue facere. qui tamen data opera in eum iaculatus est, utique Aquilia tenebitur:

10 · Paulus libro uicensimo secundo ad edictum

pr.nam lusus quoque noxius in culpa est.

11 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Item Mela scribit, si, cum pila quidam luderent, uehementius quis pila percussa in tonsoris manus eam deiecerit et sic serui, quem tonsor habebat, gula sit praecisa adiecto cultello: in quocumque eorum culpa sit, eum lege Aquilia teneri. Proculus in tonsore esse culpam: et sane si ibi tondebat, ubi ex consuetudine ludebatur uel ubi transitus frequens erat, est quod ei imputetur: quamuis nec illud male dicatur, si in loco periculoso sellam habenti tonsori se quis commiserit, ipsum de se queri debere.

1Si alius tenuit, alius interemit, is qui tenuit, quasi causam mortis praebuit, in factum actione tenetur.

2Sed si plures seruum percusserint, utrum omnes quasi occiderint teneantur, uideamus. et si quidem apparet cuius ictu perierit, ille quasi occiderit tenetur: quod si non apparet, omnes quasi occiderint teneri Iulianus ait, et si cum uno agatur, ceteri non liberantur: nam ex lege Aquilia quod alius praestitit, alium non releuat, cum sit poena.

3Celsus scribit, si alius mortifero uulnere percusserit, alius postea exanimauerit, priorem quidem non teneri quasi occiderit, sed quasi uulnerauerit, quia ex alio uulnere periit, posteriorem teneri, quia occidit. quod et Marcello uidetur et est probabilius.

4Si plures trabem deiecerint et hominem oppresserint, aeque ueteribus placet omnes lege Aquilia teneri.

5Item cum eo, qui canem irritauerat et effecerat, ut aliquem morderet, quamuis eum non tenuit, Proculus respondit Aquiliae actionem esse: sed Iulianus eum demum Aquilia teneri ait, qui tenuit et effecit ut aliquem morderet: ceterum si non tenuit, in factum agendum.

6Legis autem Aquiliae actio ero competit, hoc est domino.

7Si in eo homine, quem tibi redhibiturus essem, damnum iniuria datum esset, Iulianus ait legis Aquiliae actionem mihi competere meque, cum coepero redhibere, tibi restituturum.

8Sed si seruus bona fide alicui seruiat, an ei competit Aquiliae actio? et magis in factum actio erit danda.

9Eum, cui uestimenta commodata sunt, non posse, si scissa fuerint, lege Aquilia agere Iulianus ait, sed domino eam competere.

10An fructuarius uel usuarius legis Aquiliae actionem haberet, Iulianus tractat: et ego puto melius utile iudicium ex hac causa dandum.

12 · Paulus libro decimo ad Sabinum

pr.Sed et si proprietatis dominus uulnerauerit seruum uel occiderit, in quo usus fructus meus est, danda est mihi ad exemplum legis Aquiliae actio in eum pro portione usus fructus, ut etiam ea pars anni in aestimationem ueniat, qua nondum usus fructus meus fuit.

13 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Liber homo suo nomine utilem Aquiliae habet actionem: directam enim non habet, quoniam dominus membrorum suorum nemo uidetur. fugitiui autem nomine dominus habet.

1Iulianus scribit, si homo liber bona fide mihi seruiat, ipsum lege Aquilia mihi teneri.

2Si seruus hereditarius occidatur, quaeritur, quis Aquilia agat, cum dominus nullus sit huius serui. et ait Celsus legem domino damna salua esse uoluisse: dominus ergo hereditas habebitur. quare adita hereditate heres poterit experiri.

3Si seruus legatus post aditam hereditatem sit occisus, competere legis Aquiliae actionem legatario, si non post mortem serui adgnouit legatum: quod si repudiauit, consequens esse ait Iulianus dicere heredi competere.

14 · Paulus libro uicensimo secundo ad edictum

pr.Sed si ipse heres eum occiderit, dictum est dandam in eum legatario actionem.

15 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Huic scripturae consequens est dicere, ut, si ante aditam hereditatem occidatur legatus seruus, apud heredem remaneat Aquiliae actio per hereditatem adquisita. quod si uulneratus sit ante aditam hereditatem, in hereditate quidem actio remansit, sed cedere ea legatario heredem oportet.

1Si seruus uulneratus mortifere postea ruina uel naufragio uel alio ictu maturius perierit, de occiso agi non posse, sed quasi de uulnerato, sed si manumissus uel alienatus ex uulnere periit, quasi de occiso agi posse Iulianus ait. haec ita tam uarie, quia uerum est eum a te occisum tunc cum uulnerabas, quod mortuo eo demum apparuit: at in superiore non est passa ruina apparere an sit occisus. sed si uulneratum mortifere liberum et heredem esse iusseris, deinde decesserit, heredem eius agere Aquilia non posse,

16 · Marcianus libro quarto regularum

pr.quia in eum casum res peruenit, a quo incipere non potest.

17 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Si dominus seruum suum occiderit, bonae fidei possessori uel ei qui pignori accepit in factum actione tenebitur.

18 · Paulus libro decimo ad Sabinum

pr.Sed et si is qui pignori seruum accepit occidit eum uel uulnerauit, lege Aquilia et pigneraticia conueniri potest, sed alterutra contentus esse debebit actor.

19 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Sed si communem seruum occiderit quis, Aquilia teneri eum Celsus ait: idem est et si uulnerauerit:

20 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum

pr.scilicet pro ea parte, pro qua dominus est qui agat.

21 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Ait lex: ‘quanti is homo in eo anno plurimi fuisset’. quae clausula aestimationem habet damni, quod datum est.

1Annus autem retrorsus computatur, ex quo quis occisus est: quod si mortifere fuerit uulneratus et postea post longum interuallum mortuus sit, inde annum numerabimus secundum Iulianum, ex quo uulneratus est, licet Celsus contra scribit.

2Sed utrum corpus eius solum aestimamus, quanti fuerit cum occideretur, an potius quanti interfuit nostra non esse occisum? et hoc iure utimur, ut eius quod interest fiat aestimatio.

22 · Paulus libro uicensimo secundo ad edictum

pr.Proinde si seruum occidisti, quem sub poena tradendum promisi, utilitas uenit in hoc iudicium.

1Item causae corpori cohaerentes aestimantur, si quis ex comoedis aut symphoniacis aut gemellis aut quadriga aut ex pari mularum unum uel unam occiderit: non solum enim perempti corporis aestimatio facienda est, sed et eius ratio haberi debet, quo cetera corpora depretiata sunt.

23 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Inde Neratius scribit, si seruus heres institutus occisus sit, etiam hereditatis aestimationem uenire.

1Iulianus ait, si seruus liber et heres esse iussus occisus fuerit, neque substitutum neque legitimum actione legis Aquiliae hereditatis aestimationem consecuturum, quae seruo competere non potuit: quae sententia uera est. pretii igitur solummodo fieri aestimationem, quia hoc interesse solum substituti uideretur: ego autem puto nec pretii fieri aestimationem, quia, si heres esset, et liber esset.

2Idem Iulianus scribit, si institutus fuero sub condicione ‘si Stichum manumisero’ et Stichus sit occisus post mortem testatoris, in aestimationem etiam hereditatis pretium me consecuturum: propter occisionem enim defecit condicio: quod si uiuo testatore occisus sit, hereditatis aestimationem cessare, quia retrorsum quanti plurimi fuit inspicitur.

3Idem Iulianus scribit aestimationem hominis occisi ad id tempus referri, quo plurimi in eo anno fuit: et ideo et si pretioso pictori pollex fuerit praecisus et intra annum, quo praecideretur, fuerit occisus, posse eum Aquilia agere pretioque eo aestimandum, quanti fuit priusquam artem cum pollice amississet.

4Sed et si seruus, qui magnas fraudes in meis rationibus commiserat, fuerit occisus, de quo quaestionem habere destinaueram, ut fraudium participes eruerentur, rectissime Labeo scribit tanti aestimandum, quanti mea intererat fraudes serui per eum commissas detegi, non quanti noxa eius serui ualeat.

5Sed et si bonae frugi seruus intra annum mutatis moribus occisus sit, pretium id aestimabitur, quanto ualeret, priusquam mores mutaret.

6In summa omnia commoda, quae intra annum, quo interfectus est, pretiosiorem seruum facerent, haec accedere ad aestimationem eius dicendum est.

7Si infans sit occisus nondum anniculus, uerius est sufficere hanc actionem, ut aestimatio referatur ad id tempus, quo intra annum uixit.

8Hanc actionem et heredi ceterisque successoribus dari constat: sed in heredem uel ceteros haec actio non dabitur, cum sit poenalis, nisi forte ex damno locupletior heres factus sit.

9Si dolo seruus occisus sit, et lege Cornelia agere dominum posse constat: et si lege Aquilia egerit, praeiudicium fieri Corneliae non debet.

10Haec actio aduersus confitentem competit in simplum, aduersus negantem in duplum.

11Si quis hominem uiuum falso confiteatur occidisse et postea paratus sit ostendere hominem uiuum esse, Iulianus scribit cessare Aquiliam, quamuis confessus sit se occidisse: hoc enim solum remittere actori confessoriam actionem, ne necesse habeat docere eum occidisse: ceterum occisum esse hominem a quocumque oportet.

24 · Paulus libro uicensimo secundo ad edictum

pr.Hoc apertius est circa uulneratum hominem: nam si confessus sit uulnerasse nec sit uulneratus, aestimationem cuius uulneris faciemus? uel ad quod tempus recurramus?

25 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Proinde si occisus quidem non sit, mortuus autem sit, magis est, ut non teneatur in mortuo, licet fassus sit.

1Si procurator aut tutor aut curator aut quiuis alius confiteatur aut absentem uulnerasse, confessoria in eos utilis actio danda est.

2Notandum, quod in hac actione, quae aduersus confitentem datur, iudex non rei iudicandae, sed aestimandae datur: nam nullae partes sunt iudicandi in confitentes.

26 · Paulus libro uicensimo secundo ad edictum

pr.Puta enim, quod qui conuenitur fateatur se occidisse et paratus sit aestimationem soluere, et aduersarius magni litem aestimat.

27 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Si seruus seruum alienum subripuerit et occiderit, et Iulianus et Celsus scribunt et furti et damni iniuriae competere actionem.

1Si seruus communis, id est meus et tuus, seruum meum occiderit, legi Aquiliae locus est aduersus te, si tua uoluntate fecit: et ita Proculum existimasse Urseius refert. quod si non uoluntate tua fecit, cessare noxalem actionem, ne sit in potestate serui, ut tibi soli seruiat: quod puto uerum esse.

2Item si seruus communis meus et tuus sit occisus a seruo Titii, Celsus scribit alterum ex dominis agentem aut litis aestimationem consecuturum pro parte aut noxae dedi ei in solidum oportere, quia haec res diuisionem non recipit.

3Serui autem occidentis nomine dominus tenetur, is uero cui bona fide seruit non tenetur. sed an is, qui seruum in fuga habet, teneatur nomine eius Aquiliae actione, quaeritur: et ait Iulianus teneri et est uerissimum: cum et Marcellus consentit.

4Huius legis secundum quidem capitulum in desuetudinem abiit.

5Tertio autem capite ait eadem lex Aquilia: ‘ceterarum rerum praeter hominem et pecudem occisos si quis alteri damnum faxit, quod usserit fregerit ruperit iniuria, quanti ea res erit in diebus triginta proximis, tantum aes domino dare damnas esto’.

6Si quis igitur non occiderit hominem uel pecudem, sed usserit fregerit ruperit, sine dubio ex his uerbis legis agendum erit. proinde si facem seruo meo obieceris et eum adusseris, teneberis mihi.

7Item si arbustum meum uel uillam meam incenderis, Aquiliae actionem habebo.

8Si quis insulam uoluerit meam exurere et ignis etiam ad uicini insulam peruenerit, Aquilia tenebitur etiam uicino: non minus etiam inquilinis tenebitur ob res eorum exustas.

9Si fornicarius seruus coloni ad fornacem obdormisset et uilla fuerit exusta, Neratius scribit ex locato conuentum praestare debere, si neglegens in eligendis ministeriis fuit: ceterum si alius ignem subiecerit fornaci, alius neglegenter custodierit, an tenebitur qui subiecerit? nam qui custodit, nihil fecit, qui recte ignem subiecit, non peccauit: quid ergo est? puto utilem competere actionem tam in eum qui ad fornacem obdormiuit quam in eum qui neglegenter custodit, nec quisquam dixerit in eo qui obdormiuit rem eum humanam et naturalem passum, cum deberet uel ignem extinguere uel ita munire, ne euagetur.

10Si furnum secundum parietem communem haberes, an damni iniuria tenearis? et ait Proculus agi non posse, quia nec cum eo qui focum haberet: et ideo aequius puto in factum actionem dandam, scilicet si paries exustus sit: sin autem nondum mihi damnum dederis, sed ita ignem habeas, ut metuam, ne mihi damnum des, damni infecti puto sufficere cautionem.

11Proculus ait, cum coloni serui uillam exussissent, colonum uel ex locato uel lege Aquilia teneri, ita ut colonus possit seruos noxae dedere, et si uno iudicio res esset iudicata, altero amplius non agendum. sed haec ita, si culpa colonus careret: ceterum si noxios seruos habuit, damni eum iniuria teneri, cur tales habuit. idem seruandum et circa inquilinorum insulae personas scribit: quae sententia habet rationem.

12Si, cum apes meae ad tuas aduolassent, tu eas exusseris, legis Aquiliae actionem competere Celsus ait.

13Inquit lex ‘ruperit’. rupisse uerbum fere omnes ueteres sic intellexerunt ‘corruperit’.

14Et ideo Celsus quaerit, si lolium aut auenam in segetem alienam inieceris, quo eam tu inquinares, non solum quod ui aut clam dominum posse agere uel, si locatus fundus sit, colonum, sed et in factum agendum, et si colonus eam exercuit, cauere eum debere amplius non agi, scilicet ne dominus amplius inquietet: nam alia quaedam species damni est ipsum quid corrumpere et mutare, ut lex Aquilia locum habeat, alia nulla ipsius mutatione applicare aliud, cuius molesta separatio sit.

15Cum eo plane, qui uinum spurcauit uel effudit uel acetum fecit uel alio modo uitiauit, agi posse Aquilia Celsus ait, quia etiam effusum et acetum factum corrupti appellatione continentur.

16Et non negat fractum et ustum contineri corrupti appellatione, sed non esse nouum, ut lex specialiter quibusdam enumeratis generale subiciat uerbum, quo specialia complectatur: quae sententia uera est.

17Rupisse eum utique accipiemus, qui uulnerauerit, uel uirgis uel loris uel pugnis cecidit, uel telo uel quo alio, ut scinderet alicui corpus, uel tumorem fecerit, sed ita demum, si damnum iniuria datum est: ceterum si nullo seruum pretio uiliorem deterioremue fecerit, Aquilia cessat iniuriarumque erit agendum dumtaxat: Aquilia enim eas ruptiones, quae damna dant, persequitur. ergo etsi pretio quidem non sit deterior seruus factus, uerum sumptus in salutem eius et sanitatem facti sunt, in haec mihi uideri damnum datum: atque ideoque lege Aquilia agi posse.

18Si quis uestimenta sciderit uel inquinauerit, Aquilia quasi ruperit tenetur.

19Sed et si quis milium uel frumentum meum effuderit in flumen, sufficit Aquiliae actio.

20Item si quis frumento harenam uel aliud quid immiscuit, ut difficilis separatio sit, quasi de corrupto agi poterit.

21Si quis de manu mihi nummos excusserit, Sabinus existimat damni iniuriae esse actionem, si ita perierint, ne ad aliquem peruenirent, puta si in flumen uel in mare uel in cloacam ceciderunt: quod si ad aliquem peruenerunt, ope consilio furtum factum agendum, quod et antiquis placuit. idem etiam in factum dari posse actionem ait.

22Si mulier pugno uel equa ictu a te percussa eiecerit, Brutus ait Aquilia teneri quasi rupto.

23Et si mulum plus iusto onerauerit et aliquid membri ruperit, Aquiliae locum fore.

24Si nauem uenaliciarum mercium perforasset, Aquiliae actionem esse, quasi ruperit, Uiuianus scribit.

25Si oliuam inmaturam decerpserit uel segetem desecuerit inmaturam uel uineas crudas, Aquilia tenebitur: quod si iam maturas, cessat Aquilia: nulla enim iniuria est, cum tibi etiam impensas donauerit, quae in collectionem huiusmodi fructuum impenduntur: sed si collecta haec interceperit, furti tenetur. Octauenus in uuis adicit, nisi, inquit, in terram uuas proiecit, ut effunderentur.

26Idem et in silua caedua scribit, ut, si immatura, Aquilia teneatur, quod si matura interceperit, furti teneri eum et arborum furtim caesarum.

27Si salictum maturum ita, ne stirpes laederes, tuleris, cessare Aquiliam.

28Et si puerum quis castrauerit et pretiosiorem fecerit, Uiuianus scribit cessare Aquiliam, sed iniuriarum erit agendum aut ex edicto aedilium aut in quadruplum.

29Si calicem diatretum faciendum dedisti, si quidem imperitia fregit, damni iniuria tenebitur: si uero non imperitia fregit, sed rimas habebat uitiosas, potest esse excussatus: et ideo plerumque artifices conuenire solent, cum eiusmodi materiae dantur, non periculo suo se facere, quae res ex locato tollit actionem et Aquiliae.

30Si cum maritus uxori margaritas extricatas dedisset in usu eaque inuito uel inscio uiro perforasset, ut pertusis in linea uteretur, teneri eam lege Aquilia, siue diuertit siue nupta est adhuc.

31Si quis aedificii mei fores confregerit uel refregerit aut si ipsum aedificium diruit, lege Aquilia tenetur.

32Si quis aquae ductum meum diruerit, licet cementa mea sunt, quae diruta sunt, tamen quia terra mea non sit, qua aquam duco, melius est dicere actionem utilem dandam.

33Si ex plostro lapis ceciderit et quid ruperit uel fregerit, Aquiliae actione plostrarium teneri placet, si male composuit lapides et ideo lapsi sunt.

34Si quis seruum conductum ad mulum regendum commendauerit ei mulum ille ad pollicem suum eum alligauerit de loro et mulus eruperit sic, ut et pollicem auelleret seruo et se praecipitaret, Mela scribit, si pro perito imperitus locatus sit, ex conducto agendum cum domino ob mulum ruptum uel debilitatum, sed si ictu aut terrore mulus turbatus sit, tum dominum eius, id est muli, et serui cum eo qui turbauit habiturum legis Aquiliae actionem. mihi autem uidetur et eo casu, quo ex locato actio est, competere etiam Aquiliae.

35Item si tectori locaueris laccum uino plenum curandum et ille eum pertudit, ut uinum sit effusum, Labeo scribit in factum agendum.

28 · Paulus libro decimo ad Sabinum

pr.Qui foueas ursorum ceruorumque capiendorum causa faciunt, si in itineribus fecerunt eoque aliquid decidit factumque deterius est, lege Aquilia obligati sunt: at si in aliis locis, ubi fieri solent, fecerunt, nihil tenentur.

1Haec tamen actio ex causa danda est, id est si neque denuntiatum est neque scierit aut prouidere potuerit: et multa huiusmodi deprehenduntur, quibus summouetur petitor, si euitare periculum poterit:

29 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Quemadmodum si laqueos eo loci posuisses, quo ius ponendi non haberes, et pecus uicini in eos laqueos incidisset.

1Si protectum meum, quod supra domum tuam nullo iure habebam, reccidisses, posse me tecum damni iniuria agere Proculus scribit: debuisti enim mecum ius mihi non esse protectum habere agere: nec esse aequum damnum me pati recisis a te meis tignis. aliud est dicendum ex rescripto imperatoris Seueri, qui ei, per cuius domum traiectus erat aquae ductus citra seruitutem, rescripsit iure suo posse eum intercidere, et merito: interest enim, quod hic in suo protexit, ille in alieno fecit.

2Si nauis tua inpacta in meam scapham damnum mihi dedit, quaesitum est, quae actio mihi competeret. et ait Proculus, si in potestate nautarum fuit, ne id accideret, et culpa eorum factum sit, lege Aquilia cum nautis agendum, quia parui refert nauem immittendo aut serraculum ad nauem ducendo an tua manu damnum dederis, quia omnibus his modis per te damno adficior: sed si fune rupto aut cum a nullo regeretur nauis incurrisset, cum domino agendum non esse.

3Item Labeo scribit, si, cum ui uentorum nauis impulsa esset in funes anchorarum alterius et nautae funes praecidissent, si nullo alio modo nisi praecisis funibus explicare se potuit, nullam actionem dandam. idemque Labeo et Proculus et circa retia piscatorum, in quae nauis piscatorum inciderat, aestimarunt. plane si culpa nautarum id factum esset, lege Aquilia agendum. sed ubi damni iniuria agitur ob retia, non piscium, qui ideo capti non sunt, fieri aestimationem, cum incertum fuerit, an caperentur. idemque et in uenatoribus et in aucupibus probandum.

4Si nauis alteram contra se uenientem obruisset, aut in gubernatorem aut in ducatorem actionem competere damni iniuriae Alfenus ait: sed si tanta uis naui facta sit, quae temperari non potuit, nullam in dominum dandam actionem: sin autem culpa nautarum id factum sit, puto Aquiliae sufficere.

5Si funem quis, quo religata nauis erat, praeciderit, de naue quae periit in factum agendum.

6Hac actione ex hoc legis capite de omnibus animalibus laesis, quae pecudes non sunt, agendum est, ut puta de cane: sed et de apro et leone ceterisque feris et auibus idem erit dicendum.

7Magistratus municipales, si damnum iniuria dederint, posse Aquilia teneri. nam et cum pecudes aliquis pignori cepisset et fame eas necauisset, dum non patitur te eis cibaria adferre, in factum actio danda est. item si dum putat se ex lege capere pignus, non ex lege ceperit et res tritas corruptasque reddat, dicitur legem Aquiliam locum habere: quod dicendum est et si ex lege pignus cepit. si quid tamen magistratus aduersus resistentem uiolentius fecerit, non tenebitur Aquilia: nam et cum pignori seruum cepisset et ille se suspenderit, nulla datur actio.

8Haec uerba: ‘quanti in triginta diebus proximis fuit’, etsi non habent ‘plurimi’, sic tamen esse accipienda constat.

30 · Paulus libro uicensimo secundo ad edictum

pr.Qui occidit adulterum deprehensum seruum alienum, hac lege non tenebitur.

1Pignori datus seruus si occisus sit, debitori actio competit. sed an et creditori danda sit utilis, quia potest interesse eius, quod debitor soluendo non sit aut quod litem tempore amisit, quaeritur. sed hic iniquum est et domino et creditori eum teneri. nisi si quis putauerit nullam in ea re debitorem iniuriam passurum, cum prosit ei ad debiti quantitatem et quod sit amplius consecuturus sit ab eo, uel ab initio in id, quod amplius sit quam in debito, debitori dandam actionem: et ideo in his casibus, in quibus creditori danda est actio propter inopiam debitoris uel quod litem amisit, creditor quidem usque ad modum debiti habebit Aquiliae actionem, ut prosit hoc debitori, ipsi autem debitori in id quod debitum excedit competit Aquiliae actio.

2Si quis alienum uinum uel frumentum consumpserit, non uidetur damnum iniuria dare ideoque utilis danda est actio.

3In hac quoque actione, quae ex hoc capitulo oritur, dolus et culpa punitur: ideoque si quis in stipulam suam uel spinam comburendae eius causa ignem immiserit et ulterius euagatus et progressus ignis alienam segetem uel uineam laeserit, requiramus, num imperitia eius aut neglegentia id accidit. nam si die uentoso id fecit, culpae reus est ( nam et qui occasionem praestat, damnum fecisse uidetur): in eodem crimine est et qui non obseruauit, ne ignis longius procederet. at si omnia quae oportuit obseruauit uel subita uis uenti longius ignem produxit, caret culpa.

4Si uulneratus fuerit seruus non mortifere, neglegentia autem perierit, de uulnerato actio erit, non de occiso.

31 · Paulus libro decimo ad Sabinum

pr.Si putator ex arbore ramum cum deiceret uel machinarius hominem praetereuntem occidit, ita tenetur, si is in publicum decidat nec ille proclamauit, ut casus eius euitari possit. sed Mucius etiam dixit, si in priuato idem accidisset, posse de culpa agi: culpam autem esse, quod cum a diligente prouideri poterit, non esset prouisum aut tum denuntiatum esset, cum periculum euitari non possit. secundum quam rationem non multum refert, per publicum an per priuatum iter fieret, cum plerumque per priuata loca uolgo iter fiat. quod si nullum iter erit, dolum dumtaxat praestare debet, ne immittat in eum, quem uiderit transeuntem: nam culpa ab eo exigenda non est, cum diuinare non potuerit, an per eum locum aliquis transiturus sit.

32 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Illud quaesitum est, an quod proconsul in furto obseruat quod a familia factum sit (id est ut non in singulos detur poenae persecutio, sed sufficeret id praestari, quod praestandum foret, si id furtum unus liber fecisset), debeat et in actione damni iniuriae obseruari. sed magis uisum est idem esse obseruandum, et merito: cum enim circa furti actionem haec ratio sit, ne ex uno delicto tota familia dominus careat eaque ratio similiter et in actionem damni iniuriae interueniat, sequitur, ut idem debeat aestimari, praesertim cum interdum leuior sit haec causa delicti, ueluti si culpa et non dolo damnum daretur.

1Si idem eundem seruum uulnerauerit, postea deinde etiam occiderit, tenebitur et de uulnerato et de occiso: duo enim sunt delicta. aliter atque si quis uno impetu pluribus uulneribus aliquem occiderit: tunc enim una erit actio de occiso.

33 · Paulus libro secundo ad Plautium

pr.Si seruum meum occidisti, non affectiones aestimandas esse puto, ueluti si filium tuum naturalem quis occiderit quem tu magno emptum uelles, sed quanti omnibus ualeret. Sextus quoque Pedius ait pretia rerum non ex affectione nec utilitate singulorum, sed communiter fungi: itaque eum, qui filium naturalem possidet, non eo locupletiorem esse, quod eum plurimo, si alius possideret, redempturus fuit, nec illum, qui filium alienum possideat, tantum habere, quanti eum patri uendere posset. in lege enim Aquilia damnum consequimur: et amisisse dicemur, quod aut consequi potuimus aut erogare cogimur.

1In damnis, quae lege Aquilia non tenentur, in factum datur actio.

34 · Marcellus libro uicensimo primo digestorum

pr.Titio et Seio Stichum legauit: deliberante Seio, cum Titius uindicasset legatum, Stichus occisus est: deinde Seius repudiauit legatum. perinde Titius agere possit, ac si soli legatus esset,

35 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.quia retro adcreuisse dominium ei uidetur:

36 · Marcellus libro uicensimo primo digestorum

pr.nam sicut repudiante legatario legatum heredis est actio perinde ac si legatus non esset, ita huius actio est ac si soli legatus esset.

1Si dominus seruum, quem Titius mortifere uulnerauerat, liberum et heredem esse iusserit eique postea Maeuius exstiterit heres, non habebit Maeuius cum Titio legis Aquiliae actionem, scilicet secundum Sabini opinionem, qui putabat ad heredem actionem non transmitti, quae defuncto competere non potuit: nam sane absurdum accidet, ut heres pretium quasi occisi consequatur eius, cuius heres exstitit. quod si ex parte eum dominus heredem cum libertate esse iusserit, coheres eius mortuo eo aget lege Aquilia.

37 · Iauolenus libro quarto decimo ex Cassio

pr.Liber homo si iussu alterius manu iniuriam dedit, actio legis Aquiliae cum eo est qui iussit, si modo ius imperandi habuit: quod si non habuit, cum eo agendum est qui fecit.

1Si quadrupes, cuius nomine actio esset cum domino, quod pauperiem fecisset, ab alio occisa est et cum eo lege Aquilia agitur, aestimatio non ad corpus quadrupedis, sed ad causam eius (in quo de pauperie actio est) referri debet et tanti damnandus est is qui occidit iudicio legis Aquiliae, quanti actoris interest noxae potius deditione defungi quam litis aestimatione.

38 · Iauolenus libro nono epistularum

pr.Si eo tempore, quo tibi meus seruus quem bona fide emisti seruiebat, ipse a seruo tuo uulneratus est, placuit omnimodo me tecum recte lege Aquilia experiri.

39 · Pomponius libro septimo decimo ad Quintum Mucium

pr.Quintus Mucius scribit: equa cum in alieno pasceretur, in cogendo quod praegnas erat eiecit: quaerebatur, dominus eius possetne cum eo qui coegisset lege Aquilia agere, quia equam in iciendo ruperat. si percussisset aut consulto uehementius egisset, uisum est agere posse.

1Pomponius. quamuis alienum pecus in agro suo quis deprehendit, sic illud expellere debet, quomodo si suum deprehendisset, quoniam si quid ex ea re damnum cepit, habet proprias actiones. itaque qui pecus alienum in agro suo deprehenderit, non iure id includit, nec agere illud aliter debet quam ut supra diximus quasi suum: sed uel abigere debet sine damno uel admonere dominum, ut suum recipiat.

40 · Paulus libro tertio ad edictum

pr.In lege Aquilia, si deletum chirographum mihi esse dicam, in quo sub condicione mihi pecunia debita fuerit, et interim testibus quoque id probare possim, qui testes possunt non esse eo tempore, quo condicio extitit, et si summatim re exposita ad suspicionem iudicem adducam, debeam uincere: sed tunc condemnationis exactio competit, cum debiti condicio extiterit: quod si defecerit, condemnatio nullas uires habebit.

41 · Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

pr.Si quis testamentum deleuerit, an damni iniuriae actio competat, uideamus. et Marcellus libro quinto digestorum dubitans negat competere. quemadmodum enim, inquit, aestimatio inibitur? ego apud eum notaui in testatore quidem hoc esse uerum, quia quod interest eius aestimari non potest, uerum tamen in herede uel legatariis diuersum, quibus testamenta paene chirographa sunt. ibidem Marcellus scribit chirographo deleto competere legis Aquiliae actionem. sed et si quis tabulas testamenti apud se depositas deleuerit uel pluribus praesentibus legerit, utilius est in factum et iniuriarum agi, si iniuriae faciendae causa secreta iudiciorum publicauit.

1Interdum euenire Pomponius eleganter ait, ut quis tabulas delendo furti non teneatur, sed tantum damni iniuriae, ut puta si non animo furti faciendi, sed tantum damni dandi deleuit: nam furti non tenebitur: cum facto enim etiam animum furis furtum exigit.

42 · Iulianus libro quadragensimo octauo digestorum

pr.Qui tabulas testamenti depositas aut alicuius rei instrumentum ita deleuit, ut legi non possit, depositi actione et ad exhibendum tenetur, quia corruptam rem restituerit aut exhibuerit. legis quoque Aquiliae actio ex eadem causa competit: corrupisse enim tabulas recte dicitur et qui eas interleuerit.

43 · Pomponius libro nono decimo ad Sabinum

pr.Ob id, quod ante quam hereditatem adires damnum admissum in res hereditarias est, legis Aquiliae actionem habes, quod post mortem eius, cui heres sis, acciderit: dominum enim lex Aquilia appellat non utique eum, qui tunc fuerit, cum damnum daretur: nam isto modo ne ab eo quidem, cui heres quis erit, transire ad eum ea actio poterit: neque ob id, quod tum commissum fuerit, cum in hostium potestate esses, agere postliminio reuersus poteris: et hoc aliter constitui sine magna captione postumorum liberorum, qui parentibus heredes erunt, non poterit. eadem dicemus et de arboribus eodem tempore furtim caesis. puto eadem dici posse etiam de hac actione quod ui aut clam, si modo quis aut prohibitus fecerit, aut apparuerit eum intellegere debuisse ab eis, ad quos ea hereditas pertineret, si rescissent, prohibitum iri.

44 · Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum

pr.In lege Aquilia et leuissima culpa uenit.

1Quotiens sciente domino seruus uulnerat uel occidit, Aquilia dominum teneri dubium non est.

45 · Paulus libro decimo ad Sabinum

pr.Scientiam hic pro patientia accipimus, ut qui prohibere potuit teneatur, si non fecerit.

1Lege Aquilia agi potest et sanato uulnerato seruo.

2Si meum seruum, cum liberum putares, occideris, lege Aquilia teneberis.

3Cum stramenta ardentia transilirent duo, concurrerunt amboque ceciderunt et alter flamma consumptus est: nihil eo nomine potest agi, si non intellegitur, uter ab utro euersus sit.

4Qui, cum aliter tueri se non possent, damni culpam dederint, innoxii sunt: uim enim ui defendere omnes leges omniaque iura permittunt. sed si defendendi mei causa lapidem in aduersarium misero, sed non eum, sed praetereuntem percussero, tenebor lege Aquilia: illum enim solum qui uim infert ferire conceditur, et hoc, si tuendi dumtaxat, non etiam ulciscendi causa factum sit.

5Qui idoneum parietem sustulit, damni iniuria domino eius tenetur.

46 · Ulpianus libro quinquagensimo ad Sabinum

pr.Si uulnerato seruo lege Aquilia actum sit, postea mortuo ex eo uulnere agi lege Aquilia nihilo minus potest.

47 · Iulianus libro octagensimo sexto digestorum

pr.Sed si priore iudicio aestimatione facta, postea mortuo seruo, de occiso agere dominus instituerit, exceptione doli mali opposita compelletur, ut ex utroque iudicio nihil amplius consequatur, quam consequi deberet, si initio de occiso homine egisset.

48 · Paulus libro trigensimo nono ad edictum

pr.Si seruus ante aditam hereditatem damnum in re hereditaria dederit et liber factus in ea re damnum det, utraque actione tenebitur, quia alterius et alterius facti hae res sunt.

49 · Ulpianus libro nono disputationum

pr.Si quis fumo facto apes alienas fugauerit uel etiam necauerit, magis causam mortis praestitisse uidetur quam occidisse, et ideo in factum actione tenebitur.

1Quod dicitur damnum iniuria datum Aquilia persequi, sic erit accipiendum, ut uideatur damnum iniuria datum, quod cum damno iniuriam attulerit: nisi magna ui cogente fuerit factum, ut Celsus scribit circa eum, qui incendii arcendi gratia uicinas aedes intercidit: nam hic scribit cessare legis Aquiliae actionem: iusto enim metu ductus, ne ad se ignis perueniret, uicinas aedes intercidit: et siue peruenit ignis siue ante extinctus est, existimat legis Aquiliae actionem cessare.

50 · Ulpianus libro sexto opinionum

pr.Qui domum alienam inuito domino demolit et eo loco balneas exstruxit, praeter naturale ius, quod superficies ad dominum soli pertinet, etiam damni dati nomine actioni subicitur.

51 · Iulianus libro octagensimo sexto digestorum

pr.Ita uulneratus est seruus, ut eo ictu certum esset moriturum: medio deinde tempore heres institutus est et postea ab alio ictus decessit: quaero, an cum utroque de occiso lege Aquilia agi possit. respondit: occidisse dicitur uulgo quidem, qui mortis causam quolibet modo praebuit: sed lege Aquilia is demum teneri uisus est, qui adhibita ui et quasi manu causam mortis praebuisset, tracta uidelicet interpretatione uocis a caedendo et a caede. rursus Aquilia lege teneri existimati sunt non solum qui ita uulnerassent, ut confestim uita priuarent, sed etiam hi, quorum ex uulnere certum esset aliquem uita excessurum. igitur si quis seruo mortiferum uulnus inflixerit eundemque alius ex interuallo ita percusserit, ut maturius interficeretur, quam ex priore uulnere moriturus fuerat, statuendum est utrumque eorum lege Aquilia teneri.

1Idque est consequens auctoritati ueterum, qui, cum a pluribus idem seruus ita uulneratus esset, ut non appareret cuius ictu perisset, omnes lege Aquilia teneri iudicauerunt.

2Aestimatio autem perempti non eadem in utriusque persona fiet: nam qui prior uulnerauit, tantum praestabit, quanto in anno proximo homo plurimi fuerit repetitis ex die uulneris trecentum sexaginta quinque diebus, posterior in id tenebitur, quanti homo plurimi uenire poterit in anno proximo, quo uita excessit, in quo pretium quoque hereditatis erit. eiusdem ergo serui occisi nomine alius maiorem, alius minorem aestimationem praestabit, nec mirum, cum uterque eorum ex diuersa causa et diuersis temporibus occidisse hominem intellegatur. quod si quis absurde a nobis haec constitui putauerit, cogitet longe absurdius constitui neutrum lege Aquilia teneri aut alterum potius, cum neque impunita maleficia esse oporteat nec facile constitui possit, uter potius lege teneatur. multa autem iure ciuili contra rationem disputandi pro utilitate communi recepta esse innumerabilibus rebus probari potest: unum interim posuisse contentus ero. cum plures trabem alienam furandi causa sustulerint, quam singuli ferre non possent, furti actione omnes teneri existimantur, quamuis subtili ratione dici possit neminem eorum teneri, quia neminem uerum sit eam sustulisse.

52 · Alfenus libro secundo digestorum

pr.Si ex plagis seruus mortuus esset neque id medici inscientia aut domini neglegentia accidisset, recte de iniuria occiso eo agitur.

1Tabernarius in semita noctu supra lapidem lucernam posuerat: quidam praeteriens eam sustulerat: tabernarius eum consecutus lucernam reposcebat et fugientem retinebat: ille flagello, quod in manu habebat, in quo dolor inerat, uerberare tabernarium coeperat, ut se mitteret: ex eo maiore rixa facta tabernarius ei, qui lucernam sustulerat, oculum effoderat: consulebat, num damnum iniuria non uidetur dedisse, quoniam prior flagello percussus esset. respondi, nisi data opera effodisset oculum, non uideri damnum iniuria fecisse, culpam enim penes eum, qui prior flagello percussit, residere: sed si ab eo non prior uapulasset, sed cum ei lucernam eripere uellet, rixatus esset, tabernarii culpa factum uideri.

2In cliuo Capitolino duo plostra onusta mulae ducebant: prioris plostri muliones conuersum plostrum subleuabant, quo facile mulae ducerent: inter superius plostrum cessim ire coepit et cum muliones, qui inter duo plostra fuerunt, e medio exissent, posterius plostrum a priore percussum retro redierat et puerum cuiusdam obtriuerat: dominus pueri consulebat, cum quo se agere oporteret. respondi in causa ius esse positum: nam si muliones, qui superius plostrum sustinuissent, sua sponte se subduxissent et ideo factum esset, ut mulae plostrum retinere non possint atque onere ipso retraherentur, cum domino mularum nullam esse actionem, cum hominibus, qui conuersum plostrum sustinuissent, lege Aquilia agi posse: nam nihilo minus eum damnum dare, qui quod sustineret mitteret sua uoluntate, ut id aliquem feriret: ueluti si quis asellum cum agitasset non retinuisset, aeque si quis ex manu telum aut aliud quid immississet, damnum iniuria daret. sed si mulae, quia aliquid reformidassent et muliones timore permoti, ne opprimerentur, plostrum reliquissent, cum hominibus actionem nullam esse, cum domino mularum esse. quod si neque mulae neque homines in causa essent, sed mulae retinere onus nequissent aut cum coniterentur lapsae concidissent et ideo plostrum cessim redisset atque hi quo conuersum fuisset onus sustinere nequissent, neque cum domino mularum neque cum hominibus esse actionem. illud quidem certe, quoquo modo res se haberet, cum domino posteriorum mularum agi non posse, quoniam non sua sponte, sed percussae retro redissent.

3Quidam boues uendidit ea lege, uti daret experiundos: postea dedit experiundos: emptoris seruus in experiundo percussus ab altero boue cornu est: quaerebatur, num uenditor emptori damnum praestare deberet. respondi, si emptor boues emptos haberet, non debere praestare: sed si non haberet emptos, tum, si culpa hominis factum esset, ut a boue feriretur, non debere praestari, si uitio bouis, debere.

4Cum pila complures luderent, quidam ex his seruulum, cum pilam percipere conaretur, impulit, seruus cecidit et crus fregit: quaerebatur, an dominus seruuli lege Aquilia cum eo, cuius impulsu ceciderat, agere potest. respondi non posse, cum casu magis quam culpa uideretur factum.

53 · Neratius libro primo membranarum

pr.Boues alienos in angustum locum coegisti eoque effectum est, ut deicerentur: datur in te ad exemplum legis Aquiliae in factum actio.

54 · Papinianus libro trigensimo septimo quaestionum

pr.Legis Aquiliae debitori competit actio, cum reus stipulandi ante moram promissum animal uulnerauit: idem est et si occiderit animal. quod si post moram promissoris qui stipulatus fuerat occidit, debitor quidem liberatur, lege autem Aquilia hoc casu non recte experietur: nam creditor ipse sibi potius quam alii iniuriam fecisse uidetur.

55 · Paulus libro uicensimo secundo quaestionum

pr.Stichum aut Pamphilum promisi Titio, cum Stichus esset decem milium, Pamphilus uiginti: stipulator Stichum ante moram occidit: quaesitum est de actione legis Aquiliae. respondi: cum uiliorem occidisse proponitur, in hunc tractatum nihilum differt ab extraneo creditor. quanti igitur fiet aestimatio, utrum decem milium, quanti fuit occisus, an quanti est, quem necesse habeo dare, id est quanti mea interest? et quid dicemus, si et Pamphilus decesserit sine mora? iam pretium Stichi minuetur, quoniam liberatus est promissor? et sufficiet fuisse pluris cum occideretur uel intra annum. hac quidem ratione etiam si post mortem Pamphili intra annum occidatur, pluris uidebitur fuisse.

56 · Paulus libro secundo sententiarum

pr.Mulier si in rem uiri damnum dederit, pro tenore legis Aquiliae conuenitur.

57 · Iauolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis

pr.Equum tibi commodaui: in eo tu cum equitares et una complures equitarent, unus ex his irruit in equum teque deiecit et eo casu crura equi fracta sunt. Labeo negat tecum ullam actionem esse, sed si equitis culpa factum esset, cum equite: sane non cum equi domino agi posse. uerum puto.