IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 9

D. 9.1SI QUADRUPES PAUPERIEM FECISSE DICATUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum

pr.Si quadrupes pauperiem fecisse dicetur, actio ex lege duodecim tabularum descendit: quae lex uoluit aut dari id quod nocuit, id est id animal quod noxiam commisit, aut aestimationem noxiae offerre.

1Noxia autem est ipsum delictum.

2Quae actio ad omnes quadrupedes pertinet.

3Ait praetor ‘pauperiem fecisse’. pauperies est damnum sine iniuria facientis datum: nec enim potest animal iniuria fecisse, quod sensu caret.

4Itaque, ut Seruius scribit, tunc haec actio locum habet, cum commota feritate nocuit quadrupes, puta si equus calcitrosus calce percusserit, aut bos cornu petere solitus petierit, aut mulae propter nimiam ferociam: quod si propter loci iniquitatem aut propter culpam mulionis, aut si plus iusto onerata quadrupes in aliquem onus euerterit, haec actio cessabit damnique iniuriae agetur.

5Sed et si canis, cum duceretur ab aliquo, asperitate sua euaserit et alicui damnum dederit: si contineri firmius ab alio poterit uel si per eum locum induci non debuit, haec actio cessabit et tenebitur qui canem tenebat.

6Sed et si instigatu alterius fera damnum dederit, cessabit haec actio.

7Et generaliter haec actio locum habet, quotiens contra naturam fera mota pauperiem dedit: ideoque si equus dolore concitatus calce petierit, cessare istam actionem, sed eum, qui equum percusserit aut uulnerauerit, in factum magis quam lege Aquilia teneri, utique ideo, quia non ipse suo corpore damnum dedit. at si, cum equum permulsisset quis uel palpatus esset, calce eum percusserit, erit actioni locus.

8Et si alia quadrupes aliam concitauit ut damnum daret, eius quae concitauit nomine agendum erit.

9Siue autem corpore suo pauperiem quadrupes dedit, siue per aliam rem, quam tetigit quadrupes, haec actio locum habebit: ut puta si plaustro bos obtriuit aliquem uel alia re deiecta.

10In bestiis autem propter naturalem feritatem haec actio locum non habet: et ideo si ursus fugit et sic nocuit, non potest quondam dominus conueniri, quia desinit dominus esse, ubi fera euasit: et ideo et si eum occidi, meum corpus est.

11Cum arietes uel boues commississent et alter alterum occidit, Quintus Mucius distinxit, ut si quidem is perisset qui adgressus erat, cessaret actio, si is, qui non prouocauerat, competeret actio: quamobrem eum sibi aut noxam sarcire aut in noxam dedere oportere.

12Et cum etiam in quadrupedibus noxa caput sequitur, aduersus dominum haec actio datur, non cuius fuerit quadrupes, cum noceret, sed cuius nunc est.

13Plane si ante litem contestatam decesserit animal, extincta erit actio.

14Noxae autem dedere est animal tradere uiuum. demum si commune plurium sit animal, aduersus singulos erit in solidum noxalis actio, sicuti in homine.

15Interdum autem dominus in hoc non conuenietur, ut noxae dedat, sed etiam in solidum, ut puta si in iure interrogatus, an sua quadrupes esset, responderit non esse suam: nam si constiterit esse eius, in solidum condemnabitur.

16Si post litem contestatam ab alio sit animal occisum, quia domino legis Aquiliae actio competit, ratio in iudicio habebitur legis Aquiliae, quia dominus noxae dedendae facultatem amiserit: ergo ex iudicio proposito litis aestimationem offeret, nisi paratus fuerit actionem mandare aduersus eum qui occidit.

17Hanc actionem nemo dubitauerit heredi dari ceterisque successoribus: item aduersus heredes ceterosque non iure successionis, sed eo iure, quo domini sint, competit.

2 · Paulus libro uicensimo secundo ad edictum

pr.Haec actio non solum domino, sed etiam ei cuius interest competit, ueluti ei cui res commodata est, item fulloni, quia eo quod tenentur damnum uidentur pati.

1Si quis aliquem euitans, magistratum forte, in taberna proxima se immississet ibique a cane feroce laesus esset, non posse agi canis nomine quidam putant: at si solutus fuisset, contra.

3 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Ex hac lege iam non dubitatur etiam liberarum personarum nomine agi posse, forte si patrem familias aut filium familias uulnerauerit quadrupes: scilicet ut non deformitatis ratio habeatur, cum liberum corpus aestimationem non recipiat, sed impensarum in curationem factarum et operarum amissarum quasque amissurus quis esset inutilis factus.

4 · Paulus libro uicensimo secundo ad edictum

pr.Haec actio utilis competit et si non quadrupes, sed aliud animal pauperiem fecit.

5 · Alfenus libro secundo digestorum

pr.Agaso cum in tabernam equum deduceret, mulam equus olfecit, mula calcem reiecit et crus agasoni fregit: consulebatur, possetne cum domino mulae agi, quod ea pauperiem fecisset. respondi posse.