IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 8

D. 8.6QUEMADMODUM SERUITUTES AMITTUNTUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Seruitutes praediorum confunduntur, si idem utriusque praedii dominus esse coeperit.

2 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum

pr.Qui iter et actum habet, si statuto tempore tantum ierit, non perisse actum, sed manere Sabinus Cassius Octauenus aiunt: nam ire quoque per se eum posse qui actum haberet.

3 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Iura praediorum morte et capitis deminutione non perire uolgo traditum est.

4 · Paulus libro uicensimo septimo ad edictum

pr.Iter sepulchro debitum non utendo numquam amittitur.

5 · Paulus libro sexagensimo sexto ad edictum

pr.Seruitus et per socium et fructuarium et bonae fidei possessorem nobis retinetur:

6 · Celsus libro quinto digestorum

pr.nam satis est fundi nomine itum esse.

1Si ego uia, quae nobis per uicini fundum debebatur, usus fuero, tu autem constituto tempore cessaueris, an ius tuum amiseris? et e contrario, si uicinus, cui uia per nostrum fundum debebatur, per meam partem ierit egerit, tuam partem ingressus non fuerit, an partem tuam liberauerit? Celsus respondit: si diuisus est fundus inter socios regionibus, quod ad seruitutem attinet, quae ei fundo debebatur, perinde est, atque si ab initio duobus fundis debita sit: et sibi quisque dominorum usurpat seruitutem, sibi non utendo deperdit nec amplius in ea re causae eorum fundorum miscentur: nec fit ulla iniuria ei cuius fundus seruit, immo si quo melior, quoniam alter dominorum utendo sibi, non toti fundo proficit.

1aSed si is fundus qui seruierit ita diuisus est, plusculum dubitationis ea res habet: nam si certus ac finitus uiae locus est, tunc, si per longitudinem eius fundus diuisus est, eadem omnia seruanda erunt, quae si initio constituendae eius seruitutis similiter hic duo fundi fuissent: si uero per latitudinem uiae fundus diuisus est (nec multum refert, aequaliter id factum est an inaequaliter), tunc manet idem ius seruitutis, quod fundo indiuiso fuerat, nec aut usu detineri aut non utendo deperire nisi tota uia poterit: nec si forte inciderit, ut semita, quae per alterum dumtaxat fundum erit, uteretur, idcirco alter fundus liberabitur, quoniam unum atque eo modo indiuiduum uiae ius est.

1bPossunt tamen alterutrum fundum liberare, si modo hoc specialiter conuenit: certe si is cui seruitus debebatur alterum ex ea diuisione fundum redemerit, num ideo minus ea re fundi alterius seruitus permanebit? nec uideo, quid absurde consecuturum sit eam sententiam fundo altero manente seruo: si modo et ab initio potuit angustior constitui uia quam lege finita est et adhuc id loci superest in eo fundo, cui remissa seruitus non est, ut sufficiat uiae: quod si minus loci superest quam uiae sufficiat, uterque fundus liberabitur, alter propter redemptionem, alter, quia per eum locum qui superest uia constitui non potest.

1cCeterum si ita constitutum est ius uiae, ut per quamlibet partem fundi ire agere liceat, idque uel subinde mutare nihil prohibet atque ita diuisus est fundus: si per quamlibet eius partem aeque ire atque agi possit, tunc perinde obseruabimus atque si ab initio duobus fundis duae seruitutes iniunctae fuissent, ut altera retineri, altera non utendo possit deperire.

1dNec me fallit alieno facto ius alterius immutatu iri, quoniam ante satius fuerat per alteram partem ire agere, ut idem ius ei in altera parte fundi retineretur: contra illud commodum accessisse ei cui uia debebatur, quod per duas pariter uias ire agere possit bisque octonos in porrectum et senos denos in anfractum.

7 · Paulus libro tertio decimo ad Plautium

pr.Si sic constituta sit aqua, ut uel aestate ducatur tantum uel uno mense, quaeritur quemadmodum non utendo amittatur, quia non est continuum tempus, quo cum uti non potest, non sit usus. itaque et si alternis annis uel mensibus quis aquam habeat, duplicato constituto tempore amittitur. idem et de itinere custoditur. si uero alternis diebus aut die toto aut tantum nocte, statuto legibus tempore amittitur, quia una seruitus est: nam et si alternis horis uel una hora cottidie seruitutem habeat, Seruius scribit perdere eum non utendo seruitutem, quia id quod habet cottidianum sit.

8 · Paulus libro quinto decimo ad Plautium

pr.Si stillicidii immittendi ius habeam in aream tuam et permisero ius tibi in ea area aedificandi, stillicidii immittendi ius amitto. et similiter si per tuum fundum uia mihi debeatur et permisero tibi in eo loco, per quem uia mihi debetur, aliquid facere, amitto ius uiae.

1Is qui per partem itineris it totum ius usurpare uidetur.

9 · Iauolenus libro tertio ex Plautio

pr.Aqua si in partem aquagi influxit, etiamsi non ad ultima loca peruenit, omnibus tamen partibus usurpatur.

10 · Paulus libro quinto decimo ad Plautium

pr.Si communem fundum ego et pupillus haberemus, licet uterque non uteretur, tamen propter pupillum et ego uiam retineo.

1Si is, qui nocturnam aquam habet, interdiu per constitutum ad amissionem tempus usus fuerit, amisit nocturnam seruitutem, qua usus non est. idem est in eo, qui certis horis aquae ductum habens aliis usus fuerit nec ulla parte earum horarum.

11 · Marcellus libro quarto digestorum

pr.Is cui uia uel actus debebatur, ut uehiculi certo genere uteretur, alio genere fuerat usus: uideamus ne amiserit seruitutem et alia sit eius condicio, qui amplius oneris quam licuit uexerit, magisque hic plus quam aliud egisse uideatur: sicuti latiore itinere usus esset aut si plura iumenta egerit quam licuit aut aquae admiscuerit aliam. ideoque in omnibus istis quaestionibus seruitus quidem non amittitur, non autem conceditur plus quam pactum est in seruitute habere.

1Heres, cum legatus esset fundus sub condicione, imposuit ei seruitutes: extinguentur, si legati condicio existat. uideamus, an adquisitae sequantur legatarium: et magis dicendum est, ut sequantur.

12 · Celsus libro uicensimo tertio digestorum

pr.Qui fundum alienum bona fide emit, itinere quod ei fundo debetur usus est: retinetur id ius itineris: atque etiam si precario aut ui deiecto domino possidet: fundus enim qualiter se habens ita, cum in suo habitu possessus est, ius non deperit, neque refert, iuste nec ne possideat, qui talem eum possidet. quare fortius et si aqua per riuum sua sponte perfluxit, ius aquae ducendae retinetur. quod et Sabino recte placet, ut apud Neratium libro quarto membranarum scriptum est.

13 · Marcellus libro septimo decimo digestorum

pr.Si quis ex fundo, cui uiam uicinus deberet, uendidisset locum proximum seruienti fundo non imposita seruitute et intra legitimum tempus, quo seruitutes pereunt, rursus eum locum adquisisset, habiturus est seruitutem, quam uicinus debuisset.

14 · Iauolenus libro decimo ex Cassio

pr.Si locus, per quem uia aut iter aut actus debebatur, impetu fluminis occupatus esset et intra tempus, quod ad amittendam seruitutem sufficit, alluuione facta restitutus est, seruitus quoque in pristinum statum restituitur: quod si id tempus praeterierit, ut seruitus amittatur, renouare eam cogendus est.

1Cum uia publica uel fluminis impetu uel ruina amissa est, uicinus proximus uiam praestare debet.

15 · Iauolenus libro secundo epistularum

pr.Si, cum seruitus mihi per plures fundos deberetur, medium fundum adquisiui, manere seruitutem puto, quia totiens seruitus confunditur, quotiens uti ea is ad quem pertineat non potest: medio autem fundo adquisito potest consistere, ut per primum et ultimum iter debeatur.

16 · Proculus libro primo epistularum

pr.Aquam, quae oriebatur in fundo uicini, plures per eundem riuum iure ducere soliti sunt, ita ut suo quisque die a capite duceret, primo per eundem riuum eumque communem, deinde ut quisque inferior erat, suo quisque proprio riuo, et unus statuto tempore, quo seruitus amittitur, non duxit. existimo eum ius ducendae aquae amississe nec per ceteros qui duxerunt eius ius usurpatum esse: proprium enim cuiusque eorum ius fuit neque per alium usurpari potuit. quod si plurium fundo iter aquae debitum esset, per unum eorum omnibus his, inter quos is fundus communis fuisset, usurpari potuisset. item si quis eorum, quibus aquae ductus seruitus debebatur et per eundem riuum aquam ducebant, ius aquae ducendae non ducendo eam amisit, nihil iuris eo nomine ceteris, qui riuo utebantur, adcreuit idque commodum eius est, per cuius fundum id iter aquae, quod non utendo pro parte unius amissum est: libertate enim huius partis seruitutis fruitur.

17 · Pomponius libro undecimo ex uariis lectionibus

pr.Labeo ait, si is, qui haustum habet, per tempus, quo seruitus amittitur, ierit ad fontem nec aquam hauserit, iter quoque eum amississe.

18 · Paulus libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Si quis alia aqua usus fuerit, quam de qua in seruitute imponenda actum est, seruitus amittitur.

1Tempus, quo non est usus praecedens fundi dominus, cui seruitus debetur, imputatur ei, qui in eius loco successit.

2Si, cum ius haberes immittendi, uicinus statuto tempore aedificatum non habuerit ideoque nec tu immittere poteris, non ideo magis seruitutem amittes, quia non potest uideri usucepisse uicinus tuus libertatem aedium suarum, qui ius tuum non interpellauit.

19 · Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum

pr.Si partem fundi uendendo lege cauerim, uti per eam partem in reliquum fundum meum aquam ducerem, et statutum tempus intercesserit, antequam riuum facerem, nihil iuris amitto, quia nullum iter aquae fuerit, sed manet mihi ius integrum: quod si fecissem iter neque usus essem, amittam.

1Si per fundum meum uiam tibi legauero et adita mea hereditate per constitutum tempus ad amittendam seruitutem ignoraueris eam tibi legatam esse, amittes uiam non utendo. quod si intra idem tempus, antequam rescires tibi legatam seruitutem, tuum fundum uendideris, ad emptorem uia pertinebit, si reliquo tempore ea usus fuerit, quia scilicet tua esse coeperat: ut iam nec ius repudiandi legatum tibi possit contingere, cum ad te fundus non pertineat.

20 · Scaeuola libro primo regularum

pr.Usu retinetur seruitus, cum ipse cui debetur utitur quiue in possessionem eius est aut mercennarius aut hospes aut medicus quiue ad uisitandum dominum uenit uel colonus aut fructuarius:

21 · Paulus libro quinto sententiarum

pr.fructuarius licet suo nomine.

22 · Scaeuola libro primo regularum

pr.Denique quicumque quasi debita uia usus fuerit,

23 · Paulus libro quinto sententiarum

pr.(siue ad fundum nostrum facit, uel ex fundo)

24 · Scaeuola libro primo regularum

pr.licet malae fidei possessor sit, retinebitur seruitus.

25 · Paulus libro quinto sententiarum

pr.Seruitute usus non uidetur nisi is, qui suo iure uti se credidit: ideoque si quis pro uia publica uel pro alterius seruitute usus sit, nec interdictum nec actio utiliter competit.