D. 8.5SI SERUITUS UINDICETUR UEL AD ALIUM PERTINERE NEGETUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.Actiones de seruitutibus rusticis siue urbanis eorum sunt, quorum praedia sunt: sepulchra autem nostri dominii non sunt: adquin uiam ad sepulchrum possumus uindicare.
2 · Ulpianus libro septimo decimo ad edictum
pr.De seruitutibus in rem actiones conpetunt nobis ad exemplum earum quae ad usum fructum pertinent, tam confessoria quam negatoria, confessoria ei qui seruitutes sibi competere contendit, negatoria domino qui negat.
1Haec autem in rem actio confessoria nulli alii quam domino fundi competit: seruitutem enim nemo uindicare potest quam is qui dominium in fundo uicino habet, cui seruitutem dicit deberi.
2Recte Neratius scribit, si medii loci usus fructus legetur, iter quoque sequi (per ea scilicet loca fundi, per quae qui usum fructum cessit constitueret) quatenus est ad fruendum necessarium: namque sciendum est iter, quod fruendi gratia fructuario praestatur, non esse seruitutem, neque enim potest soli fructuario seruitus deberi: sed si fundo debeatur, et ipse fructuarius ea utetur.
3Pomponius dicit fructuarium interdicto de itinere uti posse, si hoc anno usus est: alibi enim de iure, id est in confessoria actione, alibi de facto, ut in hoc interdicto, quaeritur: quod et Iulianus libro quadragensimo octauo digestorum scribit. pro sententia Iuliani facit, quod Labeo scribit, etiam si testator usus sit qui legauit usum fructum, debere utile interdictum fructuario dari, quemadmodum heredi uel emptori competunt haec interdicta.
3 · Ulpianus libro septuagensimo ad edictum
pr.Sed et si partem fundi quis emerit, idem dicendum est.
4 · Ulpianus libro septimo decimo ad edictum
pr.Loci corpus non est dominii ipsius, cui seruitus debetur, sed ius eundi habet.
1Qui iter sine actu uel actum sine itinere habet, actione de seruitute utetur.
2In confessoria actione, quae de seruitute mouetur, fructus etiam ueniunt. sed uideamus, qui esse fructus seruitutis possunt: et est uerius id demum fructuum nomine computandum, si quid sit quod intersit agentis seruitute non prohiberi. sed et in negatoria actione, ut Labeo ait, fructus computantur, quanti interest petitoris non uti fundi sui itinere aduersarium: et hanc sententiam et Pomponius probat.
3Si fundus, cui iter debetur, plurium sit, unicuique in solidum competit actio, et ita et Pomponius libro quadragensimo primo scribit: sed in aestimationem id quod interest ueniet, scilicet quod eius interest, qui experietur. itaque de iure quidem ipso singuli experientur et uictoria et aliis proderit, aestimatio autem ad quod eius interest reuocabitur, quamuis per unum adquiri seruitus non possit.
4Sed et si duorum fundus sit qui seruit, aduersus unumquemque poterit ita agi et, ut Pomponius libro eodem scribit, quisquis defendit, solidum debet restituere, quia diuisionem haec res non recipit.
5Si quis mihi itineris uel actus uel uiae controuersiam non faciat, sed reficere sternere non patiatur, Pomponius libro eodem scribit confessoria actione mihi utendum: nam et si arborem impendentem habeat uicinus, qua uiam uel iter inuium uel inhabile facit, Marcellus quoque apud Iulianum notat iter petendum uel uiam uindicandam. sed de refectione uiae et interdicto uti possumus, quod de itinere actuque reficiendo competit: non tamen si silice quis sternere uelit, nisi nominatim id conuenit.
6Sed et de haustu, quia seruitus est, competunt nobis in rem actiones.
7Competit autem de seruitute actio domino aedificii neganti seruitutem se uicino debere, cuius aedes non in totum liberae sunt, sed ei cum quo agitur seruitutem non debent. uerbi gratia habeo aedes, quibus sunt uicinae Seianae et Sempronianae, Sempronianis seruitutem debeo, aduersus dominum Seianarum uolo experiri altius me tollere prohibentem: in rem actione experiar: licet enim seruiant aedes meae, ei tamen cum quo agitur non seruiunt: hoc igitur intendo habere me ius altius tollendi inuito eo cum quo ago: quantum enim ad eum pertinet, liberas aedes habeo.
8Si cui omnino altius tollere non liceat, aduersus eum recte agetur ius ei non esse tollere. haec seruitus et ei, qui ulteriores aedes habet, deberi poterit.
5 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum
pr.Et ideo si inter meas et Titii aedes tuae aedes intercedant, possum Titii aedibus seruitutem imponere, ne liceat ei altius tollere, licet tuis non imponatur: quia donec tu non extollis, est utilitas seruitutis.
6 · Ulpianus libro septimo decimo ad edictum
pr.Et si forte qui medius est, quia seruitutem non debebat, altius extulerit aedificia sua, ut iam ego non uidear luminibus tuis obstaturus, si aedificauero, frustra intendes ius mihi non esse ita aedificatum habere inuito te: sed si intra tempus statutum rursus deposuerit aedificium suum uicinus, renascetur tibi uindicatio.
1Sciendum tamen in his seruitutibus possessorem esse eum iuris et petitorem. et si forte non habeam aedificatum altius in meo, aduersarius meus possessor est: nam cum nihil sit innouatum, ille possidet et aedificantem me prohibere potest et ciuili actione et interdicto quod ui aut clam: idem et si lapilli iactu impedierit. sed et si patiente eo aedificauero, ego possessor ero effectus.
2Etiam de seruitute, quae oneris ferendi causa imposita erit, actio nobis competit, ut et onera ferat et aedificia reficiat ad eum modum, qui seruitute imposita comprehensus est. et Gallus putat non posse ita seruitutem imponi, ut quis facere aliquid cogeretur, sed ne me facere prohiberet: nam in omnibus seruitutibus refectio ad eum pertinet, qui sibi seruitutem adserit, non ad eum, cuius res seruit. sed eualuit serui sententia, in proposita specie ut possit quis defendere ius sibi esse cogere aduersarium reficere parietem ad onera sua sustinenda. Labeo autem hanc seruitutem non hominem debere, sed rem, denique licere domino rem derelinquere scribit.
3Haec autem actio in rem magis est quam in personam et non alii competit quam domino aedium et aduersus dominum, sicuti ceterarum seruitutium intentio.
4Si aedes plurium dominorum sint, an in solidum agatur, Papinianus libro tertio quaestionum tractat: et ait singulos dominos in solidum agere, sicuti de ceteris seruitutibus excepto usu fructu. sed non idem respondendum inquit, si communes aedes essent, quae onera uicini sustinerent.
5Modus autem refectionis in hac actione ad eum modum pertinet, qui in seruitute imposita continetur: forte ut reficiat lapide quadrato uel lapide structili uel quouis alio opere, quod in seruitute dictum est.
6Ueniunt et fructus in hac actione, id est commodum quod haberet, si onera aedium eius uicinus sustineret.
7Parietem autem meliorem quidem, quam in seruitute impositum est, facere licet: deteriorem si facit, aut per hanc actionem aut per operis noui nuntiationem prohibetur.
7 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum
pr.Harum actionum euentus hic est, ut uictori officio iudicis aut res praestetur aut cautio. res ipsa haec est, ut iubeat aduersarium iudex emendare uitium parietis et idoneum praestare. cautio haec est, ut eum iubeat de reficiendo pariete cauere neque se neque successores suos prohibituros altius tollere sublatumque habere: et si cauerit, absoluetur. si uero neque rem praestat neque cautionem, tanti condemnet, quanti actor in litem iurauerit.
8 · Ulpianus libro septimo decimo ad edictum
pr.Sicut autem refectio parietis ad uicinum pertinet, ita fultura aedificiorum uicini cui seruitus debetur, quamdiu paries reficitur, ad inferiorem uicinum non debet pertinere: nam si non uult superior fulcire, deponat, et restituet, cum paries fuerit restitutus. et hic quoque sicut in ceteris seruitutibus actio contraria dabitur, hoc est ius tibi non esse me cogere.
1Competit mihi actio aduersus eum, qui cessit mihi talem seruitutem, ut in parietem eius tigna inmittere mihi liceat supraque ea tigna uerbi gratia porticum ambulatoriam facere superque eum parietem columnas structiles imponere, quae tectum porticus ambulatoriae sustineant.
2Distant autem hae actiones inter se, quod superior quidem locum habet etiam ad compellendum uicinum reficere parietem meum, haec uero locum habet ad hoc solum, ut tigna suscipiat, quod non est contra genera seruitutium.
3Sed si quaeritur, quis possessoris, quis petitoris partes sustineat, sciendum est possessoris partes sustinere, si quidem tigna immissa sint, eum, qui seruitutem sibi deberi ait, si uero non sunt immissa, eum qui negat.
4Et si quidem is optinuerit, qui seruitutem sibi defendit, non debet ei seruitus cedi, siue recte pronuntiatum est, quia habet, siue perperam, quia per sententiam non debet seruitus constitui, sed quae est declarari. plane si non utendo amisit dolo malo domini aedium post litem contestatam, restitui ei oportet, quemadmodum placet in domino aedium.
5Aristo Cerellio Uitali respondit non putare se ex taberna casiaria fumum in superiora aedificia iure immitti posse, nisi ei rei seruitutem talem admittit. idemque ait: et ex superiore in inferiora non aquam, non quid aliud immitti licet: in suo enim alii hactenus facere licet, quatenus nihil in alienum immittat, fumi autem sicut aquae esse immissionem: posse igitur superiorem cum inferiore agere ius illi non esse id ita facere. Alfenum denique scribere ait posse ita agi ius illi non esse in suo lapidem caedere, ut in meum fundum fragmenta cadant. dicit igitur Aristo eum, qui tabernam casiariam a Minturnensibus conduxit, a superiore prohiberi posse fumum immittere, sed Minturnenses ei ex conducto teneri: agique sic posse dicit cum eo, qui eum fumum immittat, ius ei non esse fumum immittere. ergo per contrarium agi poterit ius esse fumum immittere: quod et ipsum uidetur Aristo probare. sed et interdictum uti possidetis poterit locum habere, si quis prohibeatur, qualiter uelit, suo uti.
6Apud Pomponium dubitatur libro quadragensimo primo lectionum, an quis possit ita agere licere fumum non grauem, puta ex foco, in suo facere aut non licere. et ait magis non posse agi, sicut agi non potest ius esse in suo ignem facere aut sedere aut lauare.
7Idem in diuersum probat: nam et in balineis, inquit, uaporibus cum Quintilla cuniculum pergentem in Ursi Iuli instruxisset, placuit potuisse tales seruitutes imponi.
9 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum
pr.Si eo loco, per quem mihi iter debetur, tu aedificaueris, possum intendere ius mihi esse ire agere: quod si probauero, inhibebo opus tuum. item Iulianus scripsit, si uicinus in suo aedificando effecerit, ne stillicidium meum reciperet, posse me agere de iure meo, id est ius esse immittendi stillicidium, sicut in uia diximus. sed si quidem nondum aedificauit, siue usum fructum siue uiam habet, ius sibi esse ire agere uel frui intendere potest: quod si iam aedificauit dominus, is qui iter et actum habet adhuc potest intendere ius sibi esse, fructuarius autem non potest, quia amisit usum fructum: et ideo de dolo actionem dandam hoc casu Iulianus ait. contra si in itinere, quod per fundum tibi debeo, aedifices, recte intendam ius tibi non esse aedificare uel aedificatum habere, quemadmodum si in area mea quid aedifices.
1Qui latiore uia uel angustiore usus est, retinet seruitutem, sicuti qui aqua, ex qua ius habet utendi, alia mixta usus est, retinet ius suum.
10 · Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum
pr.Si quis diuturno usu et longa quasi possessione ius aquae ducendae nactus sit, non est ei necesse docere de iure, quo aqua constituta est, ueluti ex legato uel alio modo, sed utilem habet actionem, ut ostendat per annos forte tot usum se non ui non clam non precario possedisse.
1Agi autem hac actione poterit non tantum cum eo, in cuius agro aqua oritur uel per cuius fundum ducitur, uerum etiam cum omnibus agi poterit, quicumque aquam non ducere impediunt, exemplo ceterarum seruitutium. et generaliter quicumque aquam ducere impediat, hac actione cum eo experiri potero.
11 · Marcellus libro sexto digestorum
pr.An unus ex sociis in communi loco inuitis ceteris iure aedificare possit, id est an, si prohibeatur a sociis, possit cum his ita experiri ius sibi esse aedificare, et an socii cum eo ita agere possint ius sibi prohibendi esse uel illi ius aedificandi non esse: et si aedificatum iam sit, non possit cum eo ita experiri ius tibi non esse ita aedificatum habere, quaeritur. et magis dici potest prohibendi potius quam faciendi esse ius socio, quia magis ille, qui facere conatur ut dixi, quodammodo sibi alienum quoque ius praeripit, si quasi solus dominus ad suum arbitrium uti iure communi uelit.
12 · Iauolenus libro secundo epistularum
pr.Egi ius illi non esse tigna in parietem meum immissa habere: an et de futuris non immittendis cauendum est? respondi: iudicis officio contineri puto, ut de futuro quoque opere caueri debeat.
13 · Proculus libro quinto epistularum
pr.Fistulas, quibus aquam duco, in uia publica habeo et hae ruptae inundant parietem tuum: puto posse te mecum recte agere ius mihi non esse flumina ex meo in tuum parietem fluere.
14 · Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum
pr.Si, cum meus proprius esset paries, passus sim te immittere tigna quae antea habueris: si noua uelis immittere, prohiberi a me potes: immo etiam agere tecum potero, ut ea, quae noua immiseris, tollas.
1Si paries communis opere abs te facto in aedes meas se inclinauerit, potero tecum agere ius tibi non esse parietem illum ita habere.
15 · Ulpianus libro sexto opinionum
pr.Altius aedes suas extollendo, ut luminibus domus minoris annis uiginti quinque uel impuberis, cuius curator uel tutor erat, officiatur, efficit: quamuis hoc quoque nomine actione ipse heredesque teneantur, quia quod alium facientem prohibere ex officio necesse habuit, id ipse committere non debuit, tamen et aduersus possidentem easdem aedes danda est impuberi uel minori actio, ut quod non iure factum est tollatur.
16 · Iulianus libro septimo digestorum
pr.Si a te emero, ut mihi liceat ex aedibus meis in aedes tuas stillicidium immittere et postea te sciente ex causa emptionis immissum habeam, quaero, an ex hac causa actione quadam uel exceptione tuendus sim. respondi utroque auxilio me usurum.
17 · Alfenus libro secundo digestorum
pr.Si quando inter aedes binas paries esset, qui ita uentrem faceret, ut in uicini domum semipedem aut amplius procumberet, agi oportet ius non esse illum parietem ita proiectum in suum esse inuito se.
1Cum in domo Gaii Sei locus quidam aedibus anni ita seruiret, ut in eo loco positum habere ius Seio non esset, et Seius in eo siluam seuisset, in qua labra et tenes cucumellas positas haberet, annio consilium omnes iuris periti dederunt, ut cum eo ageret ius ei non esse in eo loco ea posita habere inuito se.
2Secundum cuius parietem uicinus sterculinum fecerat, ex quo paries madescebat, consulebatur, quemadmodum posset uicinum cogere, ut sterculinum tolleret. respondi, si in loco publico id fecisset, per interdictum cogi posse, sed si in priuato, de seruitute agere oportere: si damni infecti stipulatus esset, possit per eam stipulationem, si quid ex ea re sibi damni datum esset, seruare.
18 · Iulianus libro sexto ex Minicio
pr.Is, cuius familia uicinum prohibebat aquam ducere, sui potestatem non faciebat, ne secum agi posset: quaerit actor, quid sibi faciendum esset. respondi oportere praetorem causa cognita iubere bona aduersarii possideri et non ante inde discedere, quam is actori ius aquae ducendae constituisset et si quid, quia aquam ducere prohibitus esset, siccitatibus detrimenti cepisset, ueluti si prata arboresue exaruisset.
19 · Marcianus libro quinto regularum
pr.Si de communi seruitute quis bene quidem deberi intendit, sed aliquo modo litem perdidit culpa sua, non est aequum hoc ceteris damno esse: sed si per collusionem cessit lite aduersario, ceteris dandam esse actionem de dolo Celsus scripsit, idque ait Sabino placuisse.
20 · Scaeuola libro quarto digestorum
pr.Testatrix fundo, quem legauerat, casas iunctas habuit: quaesitum est, si hae fundo legato non cederent eumque legatarius uindicasset, an iste fundus aliquam seruitutem casis deberet aut, si ex fideicommissi causa cum sibi dari legatarius desideraret, heredes seruitutem aliquam casis excipere deberent. respondit deberi.
1Plures ex municipibus, qui diuersa praedia possidebant, saltum communem, ut ius compascendi haberent, mercati sunt idque etiam a successoribus eorum est obseruatum: sed nonnulli ex his, qui hoc ius habebant, praedia sua illa propria uenum dederunt. quaero, an in uenditione etiam ius illud secutum sit praedia, cum eius uoluntatis uenditores fuerint, ut et hoc alienarent. respondit id obseruandum, quod actum inter contrahentes esset: sed si uoluntas contrahentium manifesta non sit, et hoc ius ad emptores transire. item quaero, an, cum pars illorum propriorum fundorum legato ad aliquem transmissa sit, aliquid iuris secum huius compascui traxerit. respondit, cum id quoque ius fundi, qui legatus esset, uideretur, id quoque cessurum legatario.
21 · Labeo libro primo pithanon a Paulo epitomatorum
pr.Si qua aqua nondum apparet, eius iter ductus constitui non potest. Paulus: immo puto idcirco id falsum esse, quia cedi potest, ut aquam quaereres et inuentam ducere liceret.