D. 8.4COMMUNIA PRAEDIORUM TAM URBANORUM QUAM RUSTICORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro secundo institutionum
pr.Aedificia urbana quidem praedia appellamus: ceterum etsi in uilla aedificia sint, aeque seruitutes urbanorum praediorum constitui possunt.
1Ideo autem hae seruitutes praediorum appellantur, quoniam sine praediis constitui non possunt: nemo enim potest seruitutem adquirere uel urbani uel rustici praedii, nisi qui habet praedium.
2 · Ulpianus libro septimo decimo ad edictum
pr.De aqua per rotam tollenda ex flumine uel haurienda, uel si quis seruitutem castello imposuerit, quidam dubitauerunt, ne hae seruitutes non essent: sed rescripto imperatoris Antonini ad Tullianum adicitur, licet seruitus iure non ualuit, si tamen hac lege comparauit seu alio quocumque legitimo modo sibi hoc ius adquisiuit, tuendum esse eum, qui hoc ius possedit.
3 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale
pr.Duorum praediorum dominus si alterum ea lege tibi dederit, ut id praedium quod datur seruiat ei quod ipse retinet, uel contra, iure imposita seruitus intellegitur.
4 · Iauolenus libro decimo ex Cassio
pr.Caueri, ut ad certam altitudinem monumentum aedificetur, non potest, quia id, quod humani iuris esse desiit, seruitutem non recipit: sicut ne illa quidem seruitus consistere potest, ut certus numerus hominum in uno loco humetur.
5 · Iauolenus libro secundo epistularum
pr.Proprium solum uendendo an seruitutem talem iniungere possim, ut mihi et uicino seruiat? similiter si commune solum uendo, ut mihi et socio seruiat, an consequi possim? respondi: seruitutem recipere nisi sibi nemo potest: adiectio itaque uicini pro superuacuo habenda est, ita ut tota seruitus ad eum, qui receperit, pertineat. solum autem commune uendendo ut mihi et socio seruiat, efficere non possum, quia per unum socium communi solo seruitus adquiri non potest.
6 · Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum
pr.Si quis duas aedes habeat et alteras tradat, potest legem traditioni dicere, ut uel istae quae non traduntur seruae sint his quae traduntur, uel contra ut traditae retentis aedibus seruiant: paruique refert, uicinae sint ambae aedes an non. idem erit et in praediis rusticis: nam et si quis duos fundos habeat, alium alii potest seruum facere tradendo. duas autem aedes simul tradendo non potest efficere alteras alteris seruas, quia neque adquirere alienis aedibus seruitutem neque imponere potest.
1Si quis partem aedium tradet uel partem fundi, non potest seruitutem imponere, quia per partes seruitus imponi non potest, sed nec adquiri. plane si diuisit fundum regionibus et sic partem tradidit pro diuiso, potest alterutri seruitutem imponere, quia non est pars fundi, sed fundus. quod et in aedibus potest dici, si dominus pariete medio aedificato unam domum in duas diuiserit, ut plerique faciunt: nam et hic pro duabus domibus accipi debet.
2Item si duo homines binas aedes communes habeamus, simul tradendo idem efficere possumus, ac si ego solus proprias binas aedes haberem. sed et si separatim tradiderimus, idem fiet, sic tamen, ut nouissima traditio efficiat etiam praecedentem traditionem efficacem.
3Si tamen alterae unius propriae sint aedes, alterae communes, neutris seruitutem uel adquirere uel imponere me posse Pomponius libro octauo ex Sabino scripsit.
3aSi in uenditione quis dixerit seruas fore aedes quas uendidit, necesse non habet liberas tradere: quare uel suis aedibus eas seruas facere potest uel uicino concedere seruitutem, scilicet ante traditionem. plane si Titio seruas fore dixit, si quidem Titio seruitutem concesserit, absolutum est: si uero alii concesserit, ex empto tenebitur. a quo non abhorret, quod Marcellus libro sexto digestorum scribit, si quis in tradendo dixerit fundum Titio seruire, cum ei non seruiret, esset autem obligatus uenditor Titio ad seruitutem praestandam, an agere possit ex uendito, ut emptor seruitutem imponi patiatur praedio quod mercatus est: magisque putat permittendum agere. idemque ait et si possit uenditor Titio seruitutem uendere, aeque agere permittendum. haec ita demum, si recipiendae seruitutis gratia id in traditione expressum est: ceterum si quis, inquit, ueritus, ne seruitus Titio debeatur, ideo hoc excepit, non erit ex uendito actio, si nullam seruitutem promisit.
7 · Paulus libro quinto ad Sabinum
pr.In tradendis unis aedibus ab eo, qui binas habet, species seruitutis exprimenda est, ne, si generaliter seruire dictum erit, aut nihil ualeat, quia incertum sit, quae seruitus excepta sit, aut omnis seruitus imponi debeat.
1Interpositis quoque alienis aedibus imponi potest, ueluti ut altius tollere uel non tollere liceat uel etiam si iter debeatur, ut ita conualescat, si mediis aedibus seruitus postea imposita fuerit: sicuti per plurium praedia seruitus imponi etiam diuersis temporibus potest. quamquam dici potest, si tria praedia continua habeam et extremum tibi tradam, uel tuo uel meis praediis seruitutem adquiri posse: si uero extremo, quod retineam, quia et medium meum sit, seruitutem consistere, sed si rursus aut id, cui adquisita sit seruitus, aut medium alienauero, interpellari eam, donec medio praedio seruitus imponatur.
8 · Pomponius libro octauo ad Sabinum
pr.Si cum duas haberem insulas, duobus eodem momento tradidero, uidendum est, an seruitus alterutris imposita ualeat, quia alienis quidem aedibus nec imponi nec adquiri seruitus potest. sed ante traditionem peractam suis magis adquirit uel imponit is qui tradit ideoque ualebit seruitus.
9 · Pomponius libro decimo ad Sabinum
pr.Si ei, cuius praedium mihi seruiebat, heres exstiti et eam hereditatem tibi uendidi, restitui in pristinum statum seruitus debet, quia id agitur, ut quasi tu heres uidearis exstitisse.
10 · Ulpianus libro decimo ad Sabinum
pr.Quidquid uenditor seruitutis nomine sibi recipere uult, nominatim recipi oportet: nam illa generalis receptio ‘quibus est seruitus utique esto’ ad extraneos pertinet, ipsi nihil prospicit uenditori ad iura eius conseruanda: nulla enim habuit, quia nemo ipse sibi seruitutem debet: quin immo et si debita fuit seruitus, deinde dominium rei seruientis peruenit ad me, consequenter dicitur extingui seruitutem.
11 · Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum
pr.Refectionis gratia accedendi ad ea loca, quae non seruiant, facultas tributa est his, quibus seruitus debetur, qua tamen accedere eis sit necesse, nisi in cessione seruitutis nominatim praefinitum sit, qua accederetur: et ideo nec secundum riuum nec supra eum (si forte sub terra aqua ducatur) locum religiosum dominus soli facere potest, ne seruitus intereat: et id uerum est. sed et depressurum uel adleuaturum riuum, per quem aquam iure duci potestatem habes, nisi si ne id faceres cautum sit.
1Si prope tuum fundum ius est mihi aquam riuo ducere, tacita haec iura sequuntur, ut reficere mihi riuum liceat, ut adire, qua proxime possim, ad reficiendum eum ego fabrique mei, item ut spatium relinquat mihi dominus fundi, qua dextra et sinistra ad riuum adeam et quo terram limum lapidem harenam calcem iacere possim.
12 · Paulus libro quinto decimo ad Sabinum
pr.Cum fundus fundo seruit, uendito quoque fundo seruitutes sequuntur. aedificia quoque fundis et fundi aedificiis eadem condicione seruiunt.
13 · Ulpianus libro sexto opinionum
pr.Uenditor fundi Geroniani fundo Botriano, quem retinebat, legem dederat, ne contra eum piscatio thynnaria exerceatur. quamuis mari, quod natura omnibus patet, seruitus imponi priuata lege non potest, quia tamen bona fides contractus legem seruari uenditionis exposcit, personae possidentium aut in ius eorum succedentium per stipulationis uel uenditionis legem obligantur.
1Si constat in tuo agro lapidicinas esse, inuito te nec priuato nec publico nomine quisquam lapidem caedere potest, cui id faciendi ius non est: nisi talis consuetudo in illis lapidicinis consistat, ut si quis uoluerit ex his caedere, non aliter hoc faciat, nisi prius solitum solacium pro hoc domino praestat: ita tamen lapides caedere debet, postquam satisfaciat domino, ut neque usus necessarii lapidis intercludatur neque commoditas rei iure domino adimatur.
14 · Iulianus libro quadragensimo primo digestorum
pr.Iter nihil prohibet sic constitui, ut quis interdiu dumtaxat eat: quod fere circa praedia urbana etiam necessarium est.
15 · Paulus libro primo epitomarum Alfeni digestorum
pr.Qui per certum locum iter aut actum alicui cessisset, eum pluribus per eundem locum uel iter uel actum cedere posse uerum est: quemadmodum si quis uicino suas aedes seruas fecisset, nihilo minus aliis quot uellet multis eas aedes seruas facere potest.
16 · Gaius libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum
pr.Potest etiam in testamento heredem suum quis damnare, ne altius aedes suas tollat, ne luminibus aedium uicinarum officiat, uel ut patiatur eum tignum in parietem immittere, uel stillicidia aduersus eum habere, uel ut patiatur uicinum per fundum suum uel heredis ire agere aquamue ex eo ducere.
17 · Papinianus libro septimo quaestionum
pr.Si precario uicinus in tuo maceriam duxerit, interdicto ‘quod precario habet’ agi non poterit, nec maceria posita donatio seruitutis perfecta intellegitur, nec utiliter intendetur ius sibi esse inuito te aedificatum habere, cum aedificium soli condicionem secutum inutilem faciat intentionem. ceterum si in suo maceriam precario, qui seruitutem tibi debuit, duxerit, neque libertas usucapietur et interdicto ‘quod precario habet’ utiliter cum eo agetur. quod si donationis causa permiseris, et interdicto agere non poteris et seruitus donatione tollitur.
18 · Paulus libro primo manualium
pr.Receptum est, ut plures domini et non pariter cedentes seruitutes imponant uel adquirant, ut tamen ex nouissimo actu etiam superiores confirmentur perindeque sit, atque si eodem tempore omnes cessissent. et ideo si is qui primus cessit uel defunctus sit uel alio genere uel alio modo partem suam alienauerit, post deinde socius cesserit, nihil agetur: cum enim postremus cedat, non retro adquiri seruitus uidetur, sed perinde habetur, atque si, cum postremus cedat, omnes cessissent: igitur rursus hic actus pendebit, donec nouus socius cedat. idem iuris est et si uni ex dominis cedatur, deinde in persona socii aliquid horum acciderit. ergo et ex diuerso si ei, qui non cessit, aliquid tale eorum contigerit, ex integro omnes cedere debebunt: tantum enim tempus eis remissum est, quo dare facere possunt, uel diuersis temporibus possint, et ideo non potest uni uel unus cedere. idemque dicendum est et si alter cedat, alter leget seruitutes. nam si omnes socii legent seruitutes et pariter eorum adeatur hereditas, potest dici utile esse legatum: si diuersis temporibus, inutiliter dies legati cedit: nec enim sicut uiuentium, ita et defunctorum actus suspendi receptum est.