IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 10

D. 10.1FINIUM REGUNDORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro uicensimo tertio ad edictum

pr.Finium regundorum actio in personam est, licet pro uindicatione rei est.

2 · Ulpianus libro nono decimo ad edictum

pr.Haec actio pertinet ad praedia rustica, quamuis aedificia interueniant: neque enim multum interest, arbores quis in confinio an aedificium ponat.

1Iudici finium regundorum permittitur, ut, ubi non possit dirimere fines, adiudicatione controuersiam dirimat: et si forte amouendae ueteris obscuritatis gratia per aliam regionem fines dirigere iudex uelit, potest hoc facere per adiudicationem et condemnationem.

3 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Quo casu opus est, ut ex alterutrius praedio alii adiudicandum sit, quo nomine is cui adiudicatur in uicem pro eo quod ei adiudicatur certa pecunia condemnandus est.

4 · Paulus libro uicensimo tertio ad edictum

pr.Sed et loci unius controuersia in partes res scindi adiudicationibus potest, prout cuiusque dominium in eo loco iudex compererit.

1In iudicio finium regundorum etiam eius ratio fit quod interest. quid enim si quis aliquam utilitatem ex eo loco percepit, quem uicini esse appareat? non inique damnatio eo nomine fiet. sed et si mensor ab altero solo conductus sit, condemnatio erit facienda eius, qui non conduxit, in partem mercedis.

2Post litem autem contestatam etiam fructus uenient in hoc iudicio: nam et culpa et dolus exinde praestantur: sed ante iudicium percepti non omnimodo hoc in iudicium uenient: aut enim bona fide percepit, et lucrari eum oportet, si eos consumpsit, aut mala fide, et condici oportet.

3Sed et si quis iudici non pareat in succidenda arbore uel aedificio in fine posito deponendo parteue eius, condemnabitur.

4Si dicantur termini deiecti uel exarati, iudex, qui de crimine cognoscit, etiam de finibus cognoscere potest.

5Si alter fundus duorum, alter trium sit, potest iudex uni parti adiudicare locum de quo quaeritur, licet plures dominos habeat, quoniam magis fundo quam personis adiudicari fines intelleguntur: hic autem cum fit adiudicatio pluribus, unusquisque portionem habebit,

6quam in fundo habet, et pro indiuiso qui communem fundum habent, inter se non condemnantur: neque enim inter ipsos accipi uidetur iudicium.

7Si communem fundum ego et tu habemus et uicinum fundum ego solus, an finium regundorum iudicium accipere possumus? et scribit Pomponius non posse nos accipere, quia ego et socius meus in hac actione aduersarii esse non possumus, sed unius loco habemur. idem Pomponius ne utile quidem iudicium dandum dicit, cum possit, qui proprium habeat, uel communem uel proprium fundum alienare et sic experiri.

8Non solum autem inter duos fundos, uerum etiam inter tres pluresue fundos accipi iudicium finium regundorum potest: ut puta singuli plurium fundorum confines sunt, trium forte uel quattuor.

9Finium regundorum actio et in agris uectigalibus et inter eos qui usum fructum habent uel fructuarium et dominum proprietatis uicini fundi et inter eos qui iure pignoris possident competere potest.

10Hoc iudicium locum habet in confinio praediorum rusticorum: nam in confinio praediorum urbanorum displicuit, neque enim confines hi, sed magis uicini dicuntur et ea communibus parietibus plerumque disterminantur. et ideo et si in agris aedificia iuncta sint, locus huic actioni non erit: et in urbe hortorum latitudo contingere potest, ut etiam finium regundorum agi possit.

11Siue flumen siue uia publica interuenit, confinium non intellegitur, et ideo finium regundorum agi non potest,

5 · Paulus libro quinto decimo ad Sabinum

pr.quia magis in confinio meo uia publica uel flumen sit quam ager uicini.

6 · Paulus libro uicensimo tertio ad edictum

pr.Sed si riuus priuatus interuenit, finium regundorum agi potest.

7 · Modestinus libro undecimo pandectarum

pr.De modo agrorum arbitri dantur et is, qui maiorem locum in territorio habere dicitur, ceteris, qui minorem locum possident, integrum locum adsignare compellitur: idque ita rescriptum est.

8 · Ulpianus libro sexto opinionum

pr.Si irruptione fluminis fines agri confudit inundatio ideoque usurpandi quibusdam loca, in quibus ius non habent, occasionem praestat, praeses prouinciae alieno eos abstinere et domino suum restitui terminosque per mensorem declarari iubet.

1Ad officium de finibus cognoscentis pertinet mensores mittere et per eos dirimere ipsam finium quaestionem, ut aequum est, si ita res exigit, oculisque suis subiectis locis.

9 · Iulianus libro octauo digestorum

pr.Iudicium finium regundorum manet, quamuis socii communi diuidundo egerint uel alienauerint fundum.

10 · Iulianus libro quinquagensimo primo digestorum

pr.Iudicium communi diuidundo, familiae erciscundae, finium regundorum tale est, ut in eo singulae personae duplex ius habeant agentis et eius quocum agitur.

11 · Papinianus libro secundo responsorum

pr.In finalibus quaestionibus uetera monumenta census auctoritas ante litem inchoatam ordinati sequenda est, modo si non uarietate successionum et arbitrio possessorum fines additis uel detractis agris postea permutatos probetur.

12 · Paulus libro tertio responsorum

pr.Eos terminos, quantum ad dominii quaestionem pertinet, obseruari oportere fundorum, quos demonstrauit is, qui utriusque praedii dominus fuit, cum alterum eorum uenderet: non enim termini, qui singulos fundos separabant, obseruari debent, sed demonstratio adfinium nouos fines inter fundos constituere.

13 · Gaius libro quarto ad legem duodecim tabularum

pr.Sciendum est in actione finium regundorum illud obseruandum esse, quod ad exemplum quodammodo eius legis scriptum est, quam Athenis Solonem dicitur tulisse: nam illic ita est: ἐάν τις αἱμασιὰν παρ’ ἀλλοτρίῳ χωρίῳ ὀρυγῇ, τὸν ὅρον μὴ παραβαίνειν· ἐὰν τειχίον, πόδα ἀπολείπειν· ἐὰν δὲ οἴκημα, δύο πόδας. ἐὰν δὲ τάφον ἢ βόθρον ὀρύττῃ, ὅσον τὸ βάθος ᾖ, τοσοῦτον ἀπολείπειν· ἐὰν δὲ φρέαρ, ὀργυιάν. ἐλαίαν δὲ καὶ συκῆν ἐννέα πόδας ἀπὸ τοῦ ἀλλοτρίου φυτεύειν, τὰ δὲ ἄλλα δένδρα πέντε πόδας.