D. 10.2FAMILIAE ERCISCUNDAE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale
pr.Haec actio proficiscitur e lege duodecim tabularum: namque coheredibus uolentibus a communione discedere necessarium uidebatur aliquam actionem constitui, qua inter eos res hereditariae distribuerentur.
1Quae quidem actio nihilo minus ei quoque ipso iure competit, qui suam partem non possidet: sed si is qui possidet neget eum sibi coheredem esse, potest eum excludere per hanc exceptionem ‘si in ea re, qua de agitur, praeiudicium hereditati non fiat’. quod si possideat eam partem, licet negetur esse coheres, non nocet talis exceptio: quo fit, ut eo casu ipse iudex, apud quem hoc iudicium agitur, cognoscat, an coheres sit: nisi enim coheres sit, neque adiudicari quicquam ei oportet neque aduersarius ei condemnandus est.
2 · Ulpianus libro nono decimo ad edictum
pr.Per familiae erciscundae actionem diuiditur hereditas, siue ex testamento siue ab intestato, siue ex lege duodecim tabularum siue ex aliqua lege deferatur hereditas uel ex senatus consulto uel etiam constitutione: et generaliter eorum dumtaxat diuidi hereditas potest, quorum peti potest hereditas.
1Si quarta ad aliquem ex constitutione diui Pii adrogatum deferatur, quia hic neque heres neque bonorum possessor fit, utile erit familiae erciscundae iudicium necessarium.
2Item si filii familias militis peculium sit. fortius defendi potest hereditatem effectam per constitutiones, et ideo hoc iudicio locus erit.
3In familiae erciscundae iudicio unusquisque heredum et rei et actoris partes sustinet.
4Dubitandum autem non est, quin familiae erciscundae iudicium et inter pauciores heredes ex pluribus accipi possit.
5In hoc iudicium etsi nomina non ueniunt, tamen, si stipulationes interpositae fuerint de diuisione eorum, ut stetur ei et ut alter alteri mandet actiones procuratoremque eum in suam rem faciat, stabitur diuisioni.
3 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale
pr.Plane ad officium iudicis nonnumquam pertinet, ut debita et credita singulis pro solido aliis alia adtribuat, quia saepe et solutio et exactio partium non minima incommoda habet. nec tamen scilicet haec adtributio illud efficit, ut quis solus totum debeat uel totum alicui soli debeatur, sed ut, siue agendum sit, partim suo partim procuratorio nomine agat, siue cum eo agatur, partim suo partim procuratorio nomine conueniatur. nam licet libera potestas esse maneat creditoribus cum singulis experiundi, tamen et his libera potestas est suo loco substituendi eos, in quos onera actionis officio iudicis translata sunt.
4 · Ulpianus libro nono decimo ad edictum
pr.Ceterae itaque res praeter nomina ueniunt in hoc iudicium. sin autem nomen uni ex heredibus legatum sit, iudicio familiae erciscundae hoc heres consequitur.
1Mala medicamenta et uenena ueniunt quidem in iudicium, sed iudex omnino interponere se in his non debet: boni enim et innocentis uiri officio eum fungi oportet: tantundem debebit facere et in libris improbatae lectionis, magicis forte uel his similibus. haec enim omnia protinus corrumpenda sunt.
2Sed et si quid ex peculatu uel ex sacrilegio quaesitum erit uel ui aut latrocinio aut adgressura, hoc non diuidetur.
3Sed et tabulas testamenti debebit aut apud eum, qui ex maiore parte heres est, iubere manere aut in aede deponi. nam et Labeo scribit uendita hereditate tabulas testamenti descriptas deponi oportere: heredem enim exemplum debere dare, tabulas uero authenticas ipsum retinere aut in aede deponere.
5 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale
pr.Si quae sunt cautiones hereditariae, eas iudex curare debet ut apud eum maneant, qui maiore ex parte heres sit, ceteri descriptum et recognitum faciant, cautione interposita, ut, cum res exegerit, ipsae exhibeantur. si omnes isdem ex partibus heredes sint nec inter eos conueniat, apud quem potius esse debeant, sortiri eos oportet: aut ex consensu uel suffragio eligendus est amicus, apud quem deponantur: uel in aede sacra deponi debent.
6 · Ulpianus libro nono decimo ad edictum
pr.Nam ad licitationem rem deducere, ut qui licitatione uicit hic habeat instrumenta hereditaria, non placet neque mihi neque Pomponio.
7 · Uenuleius libro septimo stipulationum
pr.Si heres unus, cum sub condicione adiectum coheredem aut apud hostes haberet, dixerit se heredem esse et actione expertus uicerit, deinde condicio heredis exstiterit uel postliminio redierit, an uictoriae commodum debeat cum eo communicare? nam indubitate iudicati actio ei in solidum competit. et electionem coheredi dandam, id est aut communicandam eam aut experiundi faciendam potestatem huic, qui post uictoriam coheredis effectus sit heres aut reuersus sit in ciuitatem. idemque obseruandum, si postea natus sit postumus. non enim his personis silentium imputari potest, cum ad hereditatem post uictoriam coheredis peruenerint.
8 · Ulpianus libro nono decimo ad edictum
pr.Pomponius scribit, si uni ex heredibus praelegatae fuerint rationes, non prius ei tradendas, quam coheredes descripserint. nam et si seruus actor, inquit, fuerit legatus, non alias eum tradendum, quam rationes reddiderit. nos uidebimus, numquid et cautio sit interponenda, ut, quotiens desideratae fuerint rationes uel actor praelegatus, copia eorum fiat? plerumque enim authenticae rationes sunt necessariae actori ad instruenda ea, quae postea emergunt ad notitiam eius spectantia. et necessarium est cautionem ab eo super hoc coheredibus praestari.
1Idem Pomponius ait columbas, quae emitti solent de columbario, uenire in familiae herciscundae iudicium, cum nostrae sint tamdiu, quamdiu consuetudinem habeant ad nos reuertendi: quare si quis eas adpraehendisset, furti nobis competit actio. idem et in apibus dicitur, quia in patrimonio nostro computantur.
2Sed et si quid de pecoribus nostris a bestia ereptum sit, uenire in familiae erciscundae iudicium putat, si feram euaserit: nam magis esse, ut non desinat nostrum esse, inquit, quod a lupo eripitur uel alia bestia, tamdiu, quamdiu ab eo non fuerit consumptum.
9 · Paulus libro uicensimo tertio ad edictum
pr.Ueniunt in hoc iudicium res, quas heredes usuceperunt, cum defuncto traditae essent: hae quoque res, quae heredibus traditae sunt, cum defunctus emisset:
10 · Ulpianus libro nono decimo ad edictum
pr.item praedia, quae nostri patrimonii sunt, sed et uectigalia uel superficiaria: nec minus hae quoque res, quas alienas defunctus bona fide possidet.
11 · Paulus libro uicensimo tertio ad edictum
pr.Partum quoque editum et post aditam hereditatem.
12 · Ulpianus libro nono decimo ad edictum
pr.Et post litem contestatam Sabinus scribit in familiae erciscundae iudicium uenire et adiudicari posse.
1Idem erit et si seruis hereditariis ab extraneo aliquid datum sit.
2Res, quae sub condicione legata est, interim heredum est et ideo uenit in familiae erciscundae iudicium et adiudicari potest cum sua scilicet causa, ut existente condicione eximatur ab eo cui adiudicata est aut deficiente condicione ad eos reuertatur a quibus relicta est. idem et in statulibero dicitur, qui interim est heredum, existente autem condicione ad libertatem perueniat.
13 · Papinianus libro septimo quaestionum
pr.Alienationes enim post iudicium acceptum interdictae sunt dumtaxat uoluntariae, non quae uetustiorem causam et originem iuris habent necessariam.
14 · Ulpianus libro nono decimo ad edictum
pr.Sed et si usucapio fuerit coepta ab eo, qui heres non erat, ante litem contestatam et postea impleta fuerit, rem de iudicio subducit.
1Usus fructus an in iudicium deducatur, quaeritur: ut puta si deducto usu fructu fundus fuit ab heredibus legatus
15 · Paulus libro uicensimo tertio ad edictum
pr.uel si seruo hereditario usus fructus legatus sit: nec enim a personis discedere sine interitu sui potest.
16 · Ulpianus libro nono decimo ad edictum
pr.Et puto officio iudicis contineri, ut, si uolent heredes a communione usus fructus discedere, morem eis gerat cautionibus interpositis.
1Iulianus ait, si alii fundum, alii usum fructum fundi iudex adiudicauerit, non communicari usum fructum.
2Usus fructus et ex certo tempore et usque ad certum tempus et alternis annis adiudicari potest.
3Id quod amnis fundo post litem contestatam alluit, aeque uenit in hoc iudicium.
4Sed et si dolo uel culpa quid in usum fructum ab uno ex heredibus factum sit, hoc quoque in iudicium uenire Pomponius ait: nam et omnia, quae quis in hereditate dolo aut culpa fecit, in iudicium familiae erciscundae ueniunt, sic tamen, si quasi heres fecerit. et ideo si uiuo testatore unus ex heredibus pecuniam sustulerit, in familiae erciscundae iudicium ea non uenit, quia tunc nondum heres erat: ubi autem quasi heres fecit, etsi aliam praeterea quis actionem habeat, tamen teneri eum familiae erciscundae iudicio Iulianus scribit.
5Denique ait, si unus ex heredibus rationes hereditarias deleuerit uel interleuerit, teneri quidem lege Aquilia, quasi corruperit: non minus autem etiam familiae erciscundae iudicio.
6Item si seruus hereditarius propriam rem heredum unius subripuerit, Ofilius ait esse familiae erciscundae actionem et communi diuidundo furtique actionem cessare. quare agentem familiae erciscundae iudicio consecuturum, ut aut ei seruus adiudicetur aut litis aestimatio in simplum offeratur.
17 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale
pr.Damno commisso ab uno herede conueniens est dicere simpli habendam aestimationem in familiae erciscundae iudicio.
18 · Ulpianus libro nono decimo ad edictum
pr.His consequenter Iulianus ait: si ex pluribus heredibus uni seruus sit generaliter per optionem legatus et heredes Stichum tabulas hereditarias interleuisse dicant uel corrupisse et propter hoc renuntiauerint, ne optaretur seruus, deinde optatus uindicetur, poterunt, si ab eis uindicetur, doli mali exceptione uti et de seruo quaestionem habere.
1Sed an in familiae erciscundae iudicium de morte testatoris uel de morte uxoris liberorumque suorum habebunt quaestionem heredes, quaeritur: et rectissime Pomponius ait haec ad diuisionem rerum hereditariarum non pertinere.
2Idem quaerit, si quis testamento cauerit, ut seruus exportandus ueneat, officio familiae erciscundae iudicis contineri, ut uoluntas defuncti non intercidat. sed et cum monumentum iussit testator fieri, familiae erciscundae agent, ut fiat. idem tamen temptat, quia heredum interest, quos ius monumenti sequitur, praescriptis uerbis posse eos experiri, ut monumentum fiat.
3Sumptuum, quos unus ex heredibus bona fide fecerit, usuras quoque consequi potest a coherede ex die morae secundum rescriptum imperatorum Seueri et Antonini.
4Celsus etiam illud eleganter adicit coheredem et si non soluit habere familiae erciscundae iudicium, ut cogatur coheres soluere, cum alias non sit liberaturus rem creditor, nisi in solidum ei satisfiat.
5Si filius familias patri heres pro parte extitisset et a creditoribus peculiaribus conueniretur, cum paratus sit soluere id omne quod debetur, per doli exceptionem consequetur a creditoribus mandari sibi actiones: sed etiam familiae erciscundae iudicium cum coheredibus haberet.
6Cum unus ex heredibus legatum exsoluit ei, qui missus fuerat in possessionem legatorum seruandorum causa, putat Papinianus, et uerum est, familiae erciscundae iudicium ei competere aduersus coheredes, quia non alias discederet legatarius a possessione, quam uice pignoris erat consecutus, quam si totum ei legatum fuisset exsolutum.
7Sed et si quis Titio debitum soluerit, ne pignus ueniret, Neratius scribit familiae erciscundae iudicio eum posse experiri.
19 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale
pr.Item ex diuerso similiter prospicere iudex debet, ut quod unus ex heredibus ex re hereditaria percepit stipulatusue est non ad eius solius lucrum pertineat. quae ita scilicet consequetur iudex, si aut reputationes inter eos fecerit aut si curauerit cautiones interponi, quibus inter eos communicentur commoda et incommoda.
20 · Ulpianus libro nono decimo ad edictum
pr.Si filia nupta, quae dotem conferre debuit, per errorem coheredum ita cauit, ut, quod a marito reciperasset, pro partibus hereditariis solueret, nihilo minus arbitrum familiae erciscundae sic arbitraturum Papinianus scribit, ut, etiamsi constante matrimonio ipsa diem suum obierit, conferatur dos: nam imperitia, inquit, coheredum iurisdictionis formam mutare non potuit.
1Si filius familias iussu patris obligatus sit, debebit hoc debitum praecipere: sed et si in rem patris uertit, idem placet, et si de peculio, peculium praecipiet: et ita imperator noster rescripsit.
2Hoc amplius filius familias heres institutus dotem uxoris suae praecipiet, nec immerito, quia ipse onera matrimonii sustinet. integram igitur dotem praecipiet et cauebit defensum iri coheredes, qui ex stipulatu possunt conueniri. idem et si alius dotem dedit et stipulatus est. nec solum uxoris suae dotem, sed etiam filii sui uxoris, quasi hoc quoque matrimonii onus ad ipsum spectet, quia filii onera et nurus ipse adgnoscere necesse habet. praecipere autem non solum patri datam dotem filium oportere, uerum etiam ipsi filio Marcellus scribit, sed filio datam tamdiu, quamdiu peculium patitur uel in rem patris uersum sit.
3Si pater inter filios sine scriptura bona diuisit et onera aeris alieni pro modo possessionum distribuit, non uideri simplicem donationem, sed potius supremi iudicii diuisionem Papinianus ait. plane, inquit, si creditores eos pro portionibus hereditariis conueniant et unus placita detrectet, posse cum eo praescriptis uerbis agi, quasi certa lege permutationem fecerint, scilicet si omnes res diuisae sint.
4Familiae erciscundae iudicium amplius quam semel agi non potest nisi causa cognita: quod si quaedam res indiuisae relictae sunt, communi diuidundo de his agi potest.
5Papinianus ait, si uni ex heredibus onus aeris alieni iniungatur citra speciem legati, officio iudicis familiae erciscundae cognoscentis suscipere eum id oportere, sed non ultra dodrantem portionis suae, ut quadrantem illibatum habeat: indemnes igitur coheredes suos praestare cauebit.
6Idem scribit et si filius in muneribus publicis, in quibus pater ei consentit, reliquatus est et pro parte heres scriptus est, hoc quoque debere praecipere, quia et hoc patris aes alienum fuit: sed si qua munera post mortem patris suscepit, ab his heredes patris soluti sunt.
7Neratius autem respondit: eum, qui plures filios haberet, unum ex filiis ἀγωνοθεσίαν suscepturum professum esse et priusquam honore fungeretur, mortuum esse omnibus filiis heredibus institutis, et quaesitum esse, an is filius, quod in eam rem impendisset, familiae erciscundae consequatur: eique respondisse nulla actione idem consequi posse. quod merito displicet. debet itaque hoc in familiae erciscundae iudicium uenire.
8Item Papinianus scribit, si maritus alterum ex heredibus onus dotis soluendae, quae in stipulationem uenit, suscipere iussit et mulier aduersus utrumque dirigat dotis petitionem, coheredem esse defendendum ab eo, qui suscipere onus iussus est. sed legata, quae ab utroque pro dote data electa dote retinentur, in compendio coheredis esse, qui debito leuatur, non oportet, uidelicet ut coheres, qui onus aeris alieni suscepit, officio iudicis legatum consequatur. et uerum est hoc, nisi aliud testator edixit.
9Idem scribit, quod uni ex coheredibus statuliber condicionis implendae nomine dedit de peculio, in hoc iudicium non uenire nec communicari debere:
21 · Paulus libro uicensimo tertio ad edictum
pr.idem et in communi diuidundo.
22 · Ulpianus libro nono decimo ad edictum
pr.Item Labeo scribit, si unus heredum thensaurum relictum a testatore effodit, familiae erciscundae iudicio eum teneri, etsi cum extraneo conscio partitus sit.
1Familiae erciscundae iudex ita potest pluribus eandem rem adiudicare, si aut pluribus fuerit unius rei praeceptio relicta (ubi etiam necessitatem facere Pomponius scribit, ut pluribus adiudicetur) uel si certam partem unicuique coheredum adsignet: sed potest etiam licitatione admissa uni rem adiudicare:
2Sed et regionibus diuisum fundum posse adiudicare secundum diuisionem nemo dubitauerit.
3Sed etiam cum adiudicat, poterit imponere aliquam seruitutem, ut alium alii seruum faciat ex is quos adiudicat: sed si pure alii adiudicauerit fundum, alium adiudicando amplius seruitutem imponere non poterit.
4Familiae erciscundae iudicium ex duobus constat, id est rebus atque praestationibus, quae sunt personales actiones.
5Papinianus de re quae apud hostes est Marcellum reprehendit, quod non putat in praestationes eius rei uenire in familiae erciscundae iudicium, quae apud hostes est. quid enim impedimentum est rei praestationem uenire, cum et ipsa ueniat
23 · Paulus libro uicensimo tertio ad edictum
pr.propter spem postliminii? scilicet cum cautione, quia possunt non reuerti: nisi si tantum aestimatus sit dubius euentus.
24 · Ulpianus libro nono decimo ad edictum
pr.Sed et eius rei, quae in rebus humanis esse desiit, ueniunt praestationes: et ego Papiniano consentio.
1Familiae erciscundae iudicium et inter bonorum possessores et inter eum cui restituta est hereditas ex Trebelliano senatus consulto et ceteros honorarios successores locum habet.
25 · Paulus libro uicensimo tertio ad edictum
pr.Heredes eius, qui apud hostes decessit, hoc iudicio experiri possunt.
1Si miles alium castrensium, alium ceterorum bonorum heredem fecerit, non est locus familiae erciscundae iudicio: diuisum est enim per constitutiones inter eos patrimonium, quemadmodum cessat familiae erciscundae iudicium, cum nihil in corporibus, sed omnia in nominibus sunt.
2Quantum uero ad accipiendum familiae erciscundae iudicium nihil interest, possideat quis hereditatem nec ne.
3De pluribus hereditatibus, quae inter eosdem ex diuersis causis communes sint, unum familiae erciscundae iudicium sumi potest.
4Si inter me et te Titiana hereditas communis sit, inter me autem et te et Titium Seiana, posse unum iudicium accipi inter tres Pomponius scribit.
5Item si plures hereditates inter nos communes sunt, possumus de una familiae erciscundae iudicium experiri.
6Si testator rem communem cum extraneo habebat siue rei suae partem alicui legauit aut heres ante iudicium familiae erciscundae acceptum partem suam alienauit, ad officium iudicis pertinet, ut eam partem, quae testatoris fuit, alicui iubeat tradi.
7Quod pro emptore uel pro donato puta coheres possidet, in familiae erciscundae iudicium uenire negat Pomponius.
8Idem scribit, cum ego et tu heredes Titio extitissemus, si tu partem fundi, quem totum hereditarium dicebas, a Sempronio petieris et uictus fueris, mox eandem partem a Sempronio emero et traditus mihi fuerit, agente te familiae erciscundae iudicio non ueniet non solum hoc quod pro herede possidetur, sed nec id quod pro emptore: cum enim per iudicem priorem apparuit totam non esse hereditatis, quemadmodum in familiae erciscundae iudicium ueniat?
9An ea stipulatio, qua singuli heredes in solidum habent actionem, ueniat in hoc iudicium, dubitatur: ueluti si is qui uiam iter actus stipulatus erat decesserit, quia talis stipulatio per legem duodecim tabularum non diuiditur, quia nec potest. sed uerius est non uenire eam in iudicium, sed omnibus in solidum competere actionem et, si non praestetur uia, pro parte hereditaria condemnationem fieri oportet.
10Contra si promissor uiae decesserit pluribus heredibus institutis, nec diuiditur obligatio nec dubium est quin duret, quoniam uiam promittere et is potest, qui fundum non habet. igitur quia singuli in solidum tenentur, officio iudicis cautiones interponi debere, ut, si quis ex his conuentus litis aestimationem praestiterit, id pro parte a ceteris consequatur.
11Idem dicendum est et si testator uiam legauerit.
12In illa quoque stipulatione prospiciendum est coheredibus, si testator promiserat ‘neque per se neque per heredem suum fieri, quo minus ire agere possit’, quoniam uno prohibente in solidum committitur stipulatio, ne unius factum ceteris damnosum sit.
13Idem iuris est in pecunia promissa a testatore, si sub poena promissa sit: nam licet haec obligatio diuidatur per legem duodecim tabularum, tamen quia nihilum prodest ad poenam euitandam partem suam soluere, siue nondum soluta est pecunia nec dies uenit, prospiciendum est per cautionem, ut de indemnitate caueat per quem factum fuerit, ne omnis pecunia solueretur, aut ut caueat se ei qui solidum soluerit partem praestaturum: siue etiam soluit unus uniuersam pecuniam quam defunctus promittit, ne poena committeretur, familiae erciscundae iudicio a coheredibus partes recipere poterit.
14Idem obseruatur in pignoribus luendis: nam nisi uniuersum quod debetur offeratur, iure pignus creditor uendere potest.
15Si unus ex coheredibus noxali iudicio seruum hereditarium defenderit et litis aestimationem optulerit, cum hoc expediret, id pro parte hoc iudicio consequatur. idem est et si unus legatorum nomine cauerit, ne in possessionem mitterentur. et omnino quae pro parte expediri non possunt si unus cogente necessitate fecerit, familiae erciscundae iudicio locus est.
16Non tantum dolum, sed et culpam in re hereditaria praestare debet coheres, quoniam cum coherede non contrahimus, sed incidimus in eum: non tamen diligentiam praestare debet, qualem diligens pater familias, quoniam hic propter suam partem causam habuit gerendi et ideo negotiorum gestorum ei actio non competit: talem igitur diligentiam praestare debet, qualem in suis rebus. eadem sunt, si duobus res legata sit: nam et hos coniunxit ad societatem non consensus, sed res.
17Si incerto homine legato et postea defuncto legatario aliquis ex heredibus legatarii non consentiendo impedierit legatum, is qui impedit hoc iudicio ceteris quanti intersit eorum damnabitur. idem est, si e contrario unus ex heredibus, a quibus generaliter homo legatus est quem ipsi elegerint, noluerit consentire, ut praestetur quem solui omnibus expediebat, et ideo conuenti a legatario iudicio pluris damnati fuerint.
18Item culpae nomine tenetur, qui, cum ante alios ipse adisset hereditatem, seruitutes praediis hereditariis debitas passus est non utendo amitti.
19Si filius cum patrem defenderet condemnatus soluerit uel uiuo eo uel post mortem, potest aequius dici habere petitionem a coherede in familiae erciscundae iudicio.
20Iudex familiae erciscundae nihil debet indiuisum relinquere.
21Item curare debet, ut de euictione caueatur his quibus adiudicat.
22Si pecunia, quae domi relicta non est, per praeceptionem relicta sit, utrum uniuersa a coheredibus praestanda sit an pro parte hereditaria, quemadmodum si pecunia in hereditate relicta esset, dubitatur. et magis dicendum est, ut id praestandum sit, quod praestaretur, si pecunia esset inuenta.
26 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale
pr.Officio autem iudicis conuenit iubere rem hereditariam uenire unam pluresue pecuniamque ex pretio redactam ei numerari, cui legata sit.
27 · Paulus libro uicensimo tertio ad edictum
pr.In hoc iudicio condemnationes et absolutiones in omnium persona faciendae sunt: et ideo si in alicuius persona omissa sit damnatio, in ceterorum quoque persona quod fecit iudex non ualebit, quia non potest ex uno iudicio res iudicata in partem ualere, in partem non ualere.
28 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale
pr.Rem pignori creditori datam si per praeceptionem legauerit testator, officio iudicis continetur, ut ex communi pecunia luatur eamque ferat is cui eo modo fuerat legata.
29 · Paulus libro uicensimo tertio ad edictum
pr.Si pignori res data defuncto sit, dicendum est in familiae erciscundae iudicium uenire: sed is cui adiudicabitur in familiae erciscundae iudicio pro parte coheredi erit damnandus nec cauere debet coheredi indemnem eum fore aduersus eum qui pignori dederit, quia pro eo erit, ac si hypothecaria uel Seruiana actione petita litis aestimatio oblata sit, ut et is qui optulerit aduersus dominum uindicantem exceptione tuendus sit. contra quoque si is heres, cui pignus adiudicatum est, uelit totum reddere, licet debitor nolit, audiendus est. non idem dici potest, si alteram partem creditor emerit: adiudicatio enim necessaria est, emptio uoluntaria: nisi si obiciatur creditori, quod animose licitus sit. sed huius rei ratio habebitur, quia quod creditor egit, pro eo habendum est ac si debitor per procuratorem egisset et eius, quod propter necessitatem impendit, etiam ultro est actio creditori.
30 · Modestinus libro sexto responsorum
pr.Fundus mihi communis est pupillae coheredi: in eo fundo reliquiae sunt conditae, quibus religio ab utriusque patribus debebatur, nam parentes quoque eiusdem pupillae ibi sepulti sunt: sed tutores distrahere fundum uolunt: ego non consentio, sed portionem meam possidere malo, cum uniuersitatem emere non possim et uelim pro meo arbitrio exsequi ius religionis. quaero, an recte arbitrum communi diuidundo ad hunc fundum partiendum petam an etiam is arbiter, qui familiae erciscundae datur, isdem partibus fungi possit, ut hanc possessionem exemptis ceteris corporibus hereditariis pro iure cuique nobis partiatur. Herennius Modestinus respondit nihil proponi, cur familiae erciscundae iudicio addictus arbiter officium suum etiam in eius fundi de quo agitur diuisionem interponere non possit: sed religiosa loca in iudicium non deduci eorumque ius singulis heredibus in solidum competere.
31 · Papinianus libro septimo quaestionum
pr.Si seruus pignori obligatus luatur ab uno ex heredibus, quamuis postea decedat, officium tamen arbitri durat: sufficit enim communionis causa quae praecessit quaeque hodie duraret, si res non intercidisset.
32 · Papinianus libro secundo responsorum
pr.Quae pater inter filios non diuisit post datas actiones uice diuisionis, ad singulos pro hereditaria portione pertinent, modo si cetera, quae non diuisit, in unum generaliter non contulit uel res datas non sequuntur.
33 · Papinianus libro septimo responsorum
pr.Si pater familias singulis heredibus fundos legando diuisionis arbitrio fungi uoluit, non aliter partem suam coheres praestare cogetur, quam si uice mutua partem nexu pignoris liberam consequatur.
34 · Papinianus libro octauo responsorum
pr.Seruos inter coheredes tempore diuisionis aestimatos non emendi, sed diuidendi animo pretiis adscriptos uideri placuit: quare suspensa condicione mortuos tam heredi quam fideicommissario deperisse.
35 · Papinianus libro duodecimo responsorum
pr.Pomponius Philadelphus dotis causa praedia filiae quam habebat in potestate tradidit et reditus eorum genero solui mandauit: an ea praecipua filia retinere possit, cum omnes filios heredes instituisset, quaerebatur. iustam causam retinendae possessionis habere filiam, quoniam pater praedia de quibus quaerebatur dotis esse uoluit et matrimonium post mortem quoque patris steterat, respondi: filiam etenim, quae naturaliter agros tenuit, specie dotis cuius capax fuisset defendi.
36 · Paulus libro secundo quaestionum
pr.Cum putarem te coheredem meum esse idque uerum non esset, egi tecum familiae erciscundae iudicio et a iudice inuicem adiudicationes et condemnationes factae sunt: quaero, rei ueritate cognita utrum condictio inuicem competat an uindicatio? et an aliud in eo qui heres est, aliud in eo qui heres non sit dicendum est? respondi: qui ex asse heres erat, si, cum putaret se Titium coheredem habere, acceperit cum eo familiae erciscundae iudicium et condemnationibus factis soluerit pecuniam, quoniam ex causa iudicati soluit, repetere non potest. sed tu uideris eo moueri, quod non est iudicium familiae erciscundae nisi inter coheredes acceptum: sed quamuis non sit iudicium, tamen sufficit ad impediendam repetitionem, quod quis se putat condemnatum. quod si neuter eorum heres fuit, sed quasi heredes essent acceperint familiae erciscundae iudicium, de repetitione idem in utrisque dicendum est, quod diximus in altero. plane si sine iudice diuiserint res, etiam condictionem earum rerum, quae ei cesserunt, quem coheredem esse putauit qui fuit heres, competere dici potest: non enim transactum inter eos intellegitur, cum ille coheredem esse putauerit.
37 · Scaeuola libro duodecimo quaestionum
pr.Qui familiae erciscundae iudicio agit, confitetur aduersarium sibi esse coheredem.
38 · Paulus libro tertio responsorum
pr.Lucius et Titia fratres emancipati a patre adulti curatores acceperunt: hi communes pecunias ex reditibus redactas singulis subministrauerunt: postea omne patrimonium diuiserunt: et post diuisionem Titia soror Lucio fratri suo coepit quaestionem mouere, quasi amplius accepisset quam ipsa acceperat. cum Lucius frater eius non amplius sua portione, immo minus quam dimidiam consecutus sit, quaero, an Titiae competat aduersus fratrem actio. Paulus respondit, secundum ea quae proponuntur, si Lucius non amplius ex reditu praediorum communium accepit, quam pro hereditaria portione ei competeret, nullam sorori eius aduersus eum competere actionem. idem respondit, cum ex decretis alimentis a praetore amplius fratrem accepisse diceretur quam sororem, non tamen ultra partem dimidiam.
39 · Scaeuola libro primo responsorum
pr.Ex parte heres institutus causam de totis bonis, quam omnes heredes patiebantur ob inultam mortem, suscepit et optinuit: coheres ab eo partem suam petebat nec partem sumptuum factorum in litem praestare uolebat: quaesitum est, an doli exceptio noceret. respondi, si idcirco amplius erogatum esset, quod ipsius quoque causa defensa esset, habendam rationem sumptuum. sed et si omiserit doli exceptionem, agere potest de recipienda portione sumptuum.
1Intestato moriens codicillis praedia sua omnia et patrimonium inter liberos diuisit ita, ut longe amplius filio quam filiae relinqueret: quaesitum est, an soror fratri dotem conferre deberet. respondi secundum ea quae proponerentur, si nihil indiuisum reliquisset, rectius dici ex uoluntate defuncti collationem dotis cessare.
2Seruo libertatem dedit qui erat annorum quindecim, ‘cum erit annorum triginta’, eidem ex die mortis suae quoad uiueret cibariorum nomine denarios denos, uestiarii denarios uiginti quinque praestari se uelle significauit: quaesitum est, an utile esset cibariorum et uestiariorum legatum, cum Stichus ante libertatis tempus decesserit, et an, si non est utile, heres qui praestiterat a coherede repetere possit, apud quem morabatur. respondi non quidem debita fuisse, sed si id, quod datum est, in alimenta consumptum sit, repeti non posse.
3Filius rei publicae debita, quae post mortem patris contraxit, fratri suo pro parte hereditaria reputare non potest, si non in omnibus socii essent, licet hereditatem paternam communem haberent et pater pro altero filio in patria magistratu functus decessit.
4Duos filios scripsit heredes et certos homines unicuique eorum praelegauit, in quibus uni Stephanum cum peculio: is uiuo testatore manumissus decessit, deinde pater: quaesitum est, an id, quod in peculio habuit Stephanus priusquam manumitteretur, ad utrosque filios pertineat an uero ad eum solum, cui cum peculio praelegatus fuerat. respondi secundum ea quae proponerentur ad utrosque.
5Pater inter filios diuisit bona et eam diuisionem testamento confirmauit et cauit, ut aes alienum, quod unusquisque eorum habet siue habebit, solus sustineret: postea unus ex filiis cum pecuniam mutuaretur, interuenit pater eiusque consensu praedia quae filio adsignauerat pignori data sunt: post mortem patris eadem praedia idem filius possedit, usuras soluit: quaero, an familiae erciscundae iudicio, si praedia pignori data distrahat creditor, aliquid ei a coherede praestandum sit. respondi secundum ea quae proponerentur non esse praestandum.
40 · Gaius libro secundo fideicommissorum
pr.Si ex asse heres institutus rogatus sit mihi partem aliquam restituere, ueluti dimidiam, utile familiae erciscundae iudicium recte inter nos agetur.
41 · Paulus libro primo decretorum
pr.Quaedam mulier ab iudice appellauerat, quod diceret eum de diuidenda hereditate inter se et coheredem non tantum res, sed et libertos diuisisse et alimenta, quae dari testator certis libertis iussisset: nullo enim iure id eum fecisse. ex diuerso respondebatur consensisse eos diuisioni et multis annis alimenta secundum diuisionem praestitisse. placuit standum esse alimentorum praestationi: sed et illud adiecit nullam esse libertorum diuisionem.
42 · Pomponius libro sexto ad Sabinum
pr.Si ita legatum fuerit uni ex heredibus: ‘quod mihi debet, praecipito’, officio iudicis familiae erciscundae continetur, ne ab eo coheredes exigant: nam et si quod alius deberet praecipere unus iussus fuerit, officio iudicis actiones ei praestari debebunt pro portione coheredis.
43 · Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum
pr.Arbitrum familiae erciscundae uel unus petere potest: nam prouocare apud iudicem uel unum heredem posse palam est: igitur et praesentibus ceteris et inuitis poterit uel unus arbitrum poscere.
44 · Paulus libro sexto ad Sabinum
pr.Inter coheredes etiam communi diuidundo agi potest, ut res dumtaxat quae eorum communes sint et causae ex his rebus pendentes in iudicium ueniant, de ceteris uero in integro sit familiae erciscundae iudicium.
1Si familiae erciscundae uel communi diuidundo actum sit, adiudicationes praetor tuetur exceptiones aut actiones dando.
2Si coheredes absente uno coherede rem uendiderunt et in ea re dolo malo fecerunt, quo plus ad eos perueniret, uel familiae erciscundae iudicio praestabunt ei qui afuit uel hereditatis petitione.
3Fructus, quos ante aditam hereditatem ex fundo hereditario heres capit, non aliter familiae erciscundae iudicio praestare eum Iulianus ait, quam si, cum sciret hereditarium fundum esse, ceperit.
4Qui familiae erciscundae et communi diuidundo et finium regundorum agunt, et actores sunt et rei et ideo iurare debent non calumniae causa litem intendere et non calumniae causa ad infitias ire.
5Quod ex facto suo unus ex coheredibus ex stipulatione hereditaria praestat, a coherede non repetet: ueluti si a se heredeque suo dolum malum afuturum defunctus spopondit uel neque per se neque per heredem suum fore, quo minus quis eat agat. immo et si reliqui propter factum unius teneri coeperint, quasi condicio stipulationis hereditariae exstiterit, habebunt familiae erciscundae iudicium cum eo, propter quem commissa sit stipulatio.
6Si quis stipulatus fuerit Titium heredemque eius ratum habiturum et Titius pluribus heredibus relictis decesserit, eum solum teneri qui non habuit ratum et solum ex heredibus stipulatoris acturum a quo fuerit petitum.
7Usu fructu uxori legato donec ei dos soluatur, per arbitrum familiae erciscundae tam id, quod coheredis nomine ex dote solutum sit, reciperare potest, quam ut coheres soluat effici posse Cassius ait: et uerum est.
8Si duo coheredes damnati sint statuam ponere et altero cessante alter eam fecerit, non esse iniquum Iulianus ait familiae erciscundae iudicium dare, ut pars impendiorum boni uiri arbitratu praestetur.
45 · Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum
pr.Si quid contendis ex hereditate mihi tecum commune esse, quod ego ex alia causa meum proprium esse dico, id in familiae erciscundae iudicium non uenit.
1Dolus, quem seruus heredis admisit, in iudicium familiae erciscundae non uenit, nisi si domini culpa in hoc erat, quod non idoneum seruum rei communi applicuerit.
46 · Paulus libro septimo ad Sabinum
pr.Si maritus sub condicione a patre heres institutus sit, interim uxoris de dote actionem pendere. plane si post mortem soceri diuortium factum sit, quamuis pendente condicione institutionis dicendum est praeceptioni dotis locum esse, quia mortuo patre quaedam filios sequuntur etiam antequam fiant heredes, ut matrimonium, ut liberi, ut tutela. igitur et dotem praecipere debet qui onus matrimonii post mortem patris sustinuit: et ita Scaeuolae quoque nostro uisum est.
47 · Pomponius libro uicensimo primo ad Sabinum
pr.In iudicio familiae erciscundae uel communi diuidundo si, dum res in arbitrio sit, de iure praedii controuersia sit, placet omnes eos, inter quos arbiter sumptus sit, et agere et opus nouum nuntiare pro sua quemque parte posse, et cum adiudicationes ab arbitro fiant, si uni adiudicetur totus fundus, caueri oportet, ut quae ex his actionibus recepta fuerint reddantur aut quae in eas impensae factae fuerint praestentur: et si, cum res in iudicio esset, eo nomine actum non fuerit, eum sequi integram actionem, cui totus fundus adiudicatus fuerit, aut pro quacumque parte adiudicatus erit.
1Item quae res moueri possint et in ea iudicia ueniant, si interea subreptae sint, furti agere eos, quorum istae res periculo fuerint, posse.
48 · Paulus libro duodecimo ad Sabinum
pr.Si familiae erciscundae uel communi diuidundo uel finium regundorum actum sit et unus ex litigatoribus decesserit pluribus heredibus relictis, non potest in partes iudicium scindi, sed aut omnes heredes accipere id debent aut dare unum procuratorem, in quem omnium nomine iudicium agatur.
49 · Ulpianus libro secundo disputationum
pr.Qui erat heres ex parte institutus, testatorem iussus a praetore sepelire seruum, cui erat testamento data libertas, ideo distraxit duplamque promissit et ex ea cautione conuentus praestitit: quaesitum est, an familiae erciscundae iudicio consequatur, quod ex duplae stipulatione abest. primo uideamus, an hic debuerit duplam cauere. et mihi uidetur non debuisse: hi enim demum ad duplae cautionem compelluntur, qui sponte sua distrahunt: ceterum si officio distrahentis fungitur, non debet adstringi, non magis quam si quis ad exsequendam sententiam a praetore datus distrahat: nam et hic in ea condicione est, ne cogatur implere quod coguntur hi qui suo arbitrio distrahunt: nam inter officium suscipientis et uoluntatem distrahentis multum interest. quapropter re quidem integra stipulationem duplae interponere non debuit, sed decernere praetor debet esse emptori aduersus heredem existentem actionem ex empto, si res distracta fuisset euicta. si autem heres errauit et cauit et seruus perueniat ad libertatem, stipulatio committetur: quae si fuerit commissa, aequum erit utilem actionem ei aduersus coheredem dari deficiente directo iudicio familiae erciscundae, ne in damno moretur. nam ut familiae erciscundae iudicio agere quis possit, non tantum heredem esse oportet, uerum ex ea causa agere uel conueniri, quam gessit quodque admisit, posteaquam heres effectus sit: ceterum cessat familiae erciscundae actio. et ideo si ante, quam quis sciret se heredem esse, in hereditate aliquid gesserit, familiae erciscundae iudicio non erit locus, quia non animo heredis gessisse uidetur. quare qui ante aditam hereditatem quid gessit, ueluti si testatorem sepeliuit, familiae erciscundae iudicium non habet: sed si post aditam hereditatem id fecit, consequenter dicemus familiae erciscundae iudicio consequi eum posse sumptum quem fecit in funus.
50 · Ulpianus libro sexto opinionum
pr.Quae pater filio emancipato studiorum causa peregre agenti subministrauit, si non credendi animo pater mississe fuerit comprobatus, sed pietate debita ductus: in rationem portionis, quae ex defuncti bonis ad eundem filium pertinuit, computari aequitas non patitur.
51 · Iulianus libro octauo digestorum
pr.Fundus, qui dotis nomine socero traditus fuerit, cum socer filium ex aliqua parte heredem instituerit, per arbitrum familiae erciscundae praecipi ita debet, ut ea causa filii sit, in qua futura esset, si dos per praeceptionem legata fuisset. quare fructus post litem contestatam percepti ad eum redigendi sunt habita ratione impensarum: qui uero ante litem contestatam percepti fuerint, aequaliter ad omnes heredes pertinebunt. et impensarum ratio haberi debet, quia nullus casus interuenire potest, qui hoc genus deductionis impediat.
1Si ego a te hereditatem petere uellem, tu mecum familiae erciscundae agere, ex causa utrique nostrum mos gerendus est: nam si ego totam hereditatem possideo et te ex parte dimidia heredem esse confiteor, sed a communione discedere uolo, impetrare debeo familiae erciscundae iudicium, quia aliter diuidi inter nos hereditas non potest. item si tu iustam causam habes, propter quam per hereditatis petitionem potius quam familiae erciscundae iudicium negotium distrahere uelis, tibi quoque permittendum erit hereditatem petere: nam quaedam ueniunt in hereditatis petitionem, quae in familiae erciscundae iudicio non deducuntur: ueluti si ego debitor hereditarius sim, iudicio familiae erciscundae non consequeris id quod defuncto debui, per hereditatis petitionem consequeris.
52 · Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem
pr.Maeuius, qui nos heredes fecit, rem communem habuit cum Attio: si cum Attio communi diuidundo egissemus et nobis ea res adiudicata esset, uenturam eam in familiae erciscundae iudicio Proculus ait.
1Seruus liber et heres esse iussus id quod ex rationibus quas patri familias gessisset penes se retineret iudicio familiae erciscundae coheredibus suis praestabit.
2Arbiter familiae erciscundae inter me et te sumptus quaedam mihi, quaedam tibi adiudicare uolebat, pro his rebus alterum alteri condemnandos esse intellegebat: quaesitum est, an possit pensatione ultro citroque condemnationis facta eum solum, cuius summa excederet, eius dumtaxat summae, quae ita excederet, damnare. et placuit posse id arbitrum facere.
3Cum familiae erciscundae uel communi diuidundo agitur, uniuersae res aestimari debent, non singularum rerum partes.
53 · Ulpianus libro secundo responsorum
pr.Pecuniam, quam filius emancipatus ita credidit, ut patri solueretur, ita demum in hereditatem patris numerari, si patri aduersus filium eiusdem quantitatis nomine actio competebat.
54 · Neratius libro tertio membranarum
pr.Ex hereditate Lucii Titii, quae mihi et tibi communis erat, fundi partem meam alienaui, deinde familiae erciscundae iudicium inter nos acceptum est. neque ea pars quae mea fuit in iudicio ueniet, cum alienata de hereditate exierit, neque tua, quia etiamsi remanet in pristino iure hereditariaque est, tamen alienatione meae partis exit de communione. utrum autem unus heres partem suam non alienauerit an plures, nihil interest, si modo aliqua portio alienata ab aliquo ex heredibus hereditaria esse desiit.
55 · Ulpianus libro secundo ad edictum
pr.Si familiae erciscundae uel communi diuidundo iudicium agatur et diuisio tam difficilis sit, ut paene inpossibilis esse uideatur, potest iudex in unius personam totam condemnationem conferre et adiudicare omnes res.
56 · Paulus libro uicensimo tertio ad edictum
pr.Non solum in finium regundorum, sed et familiae erciscundae iudicio praeteriti quoque temporis fructus ueniunt.
57 · Papinianus libro secundo responsorum
pr.Arbitro quoque accepto fratres communem hereditatem consensu diuidentes pietatis officio funguntur, quam reuocari non oportet, licet arbiter sententiam iurgio perempto non dixerit, si non intercedat aetatis auxilium.