IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 10

D. 10.3COMMUNI DIUIDUNDO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro uicensimo tertio ad edictum

pr.Communi diuidundo iudicium ideo necessarium fuit, quod pro socio actio magis ad personales inuicem praestationes pertinet quam ad communium rerum diuisionem. denique cessat communi diuidundo iudicium, si res communis non sit.

2 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Nihil autem interest, cum societate an sine societate res inter aliquos communis sit: nam utroque casu locus est communi diuidundo iudicio. cum societate res communis est ueluti inter eos, qui pariter eandem rem emerunt: sine societate communis est ueluti inter eos, quibus eadem res testamento legata est.

1In tribus duplicibus iudiciis familiae erciscundae, communi diuidundo, finium regundorum quaeritur, quis actor intellegatur, quia par causa omnium uidetur: sed magis placuit eum uideri actorem, qui ad iudicium prouocasset.

3 · Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum

pr.In communi diuidundo iudicio nihil peruenit ultra diuisionem rerum ipsarum quae communes sint et si quid in his damni datum factumue est siue quid eo nomine aut abest alicui sociorum aut ad eum peruenit ex re communi.

1Si quid ipsi sine dolo malo inter se pepigerunt, id in primis et familiae erciscundae et communi diuidundo iudex seruare debet.

4 · Ulpianus libro nono decimo ad edictum

pr.Per hoc iudicium corporalium rerum fit diuisio, quarum rerum dominium habemus, non etiam hereditatis.

1De puteo quaeritur an communi diuidundo iudicio agi possit: et ait Mela ita demum posse, si solum eius commune sit.

2Hoc iudicium bonae fidei est: quare si una res indiuisa relicta sit, ualebit utique et ceterarum diuisio et poterit iterum communi diuidundo agi de ea quae indiuisa mansit.

3Sicut autem ipsius rei diuisio uenit in communi diuidundo iudicio, ita etiam praestationes ueniunt: et ideo si quis impensas fecerit, consequatur. sed si non cum ipso socio agat, sed cum herede socii, Labeo recte existimat impensas et fructus a defuncto perceptos uenire. plane fructus ante percepti, quam res communis esset, uel sumptus ante facti in communi diuidundo iudicium non ueniunt.

4Eapropter scribit Iulianus, si missi in possessionem damni infecti simus et ante, quam possidere iuberemur, ego insulam fulsero, sumptum istum communi diuidundo iudicio consequi me non posse.

5 · Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem

pr.Sed si res non defenderetur et ideo iussi sumus a praetore eas aedes possidere et ex hoc dominium earum nancisceremur, respondit Proculus communi diuidundo iudicio partem eius impensae me seruaturum esse.

6 · Ulpianus libro nono decimo ad edictum

pr.Si quis putans sibi cum Titio fundum communem esse fructus perceperit uel sumptum fecerit, cum esset cum alio communis, agi poterit utili communi diuidundo iudicio.

1Quare et si fundum Titius alienauerit, licet hic communi diuidundo iudicio locus non sit, quia a communione discessum est, utili tamen locum futurum, quod datur de praestationibus, quotiens communis esse desiit.

2Siue autem locando fundum communem siue colendo de fundo communi quid socius consecutus sit, communi diuidundo iudicio tenebitur, et si quidem communi nomine id fecit, neque lucrum neque damnum sentire eum oportet, si uero non communi nomine, sed ut lucretur solus, magis esse oportet, ut damnum ad ipsum respiciat. hoc autem ideo praestat communi diuidundo iudicio, quia uidetur partem suam non potuisse expedite locare. ceterum non alias communi diuidundo iudicio locus erit, ut et Papinianus scribit, nisi id demum gessit, sine quo partem suam recte administrare non potuit: alioquin si potuit, habet negotiorum gestorum actionem eaque tenetur.

3Si quid post acceptum communi diuidundo iudicium fuerit impensum, Nerua recte existimat etiam hoc uenire.

4Sed et partum uenire Sabinus et Atilicinus responderunt.

5Sed et accessionem et decessionem hoc iudicium accipere idem existimauerunt.

6Si quis in communem locum mortuum intulerit, an religiosum fecerit uidendum. et sane ius quidem inferendi in sepulchrum unicuique in solidum competit, locum autem purum alter non potest facere religiosum. Trebatius autem et Labeo quamquam putant non esse locum religiosum factum, tamen putant in factum agendum.

7Si damni infecti in solidum pro aedibus caueris, Labeo ait communi diuidundo iudicium tibi non esse, cum necesse tibi non fuerit in solidum cauere, sed sufficere pro parte tua: quae sententia uera est.

8Si fundus communis nobis sit, sed pignori datus a me, uenit quidem in communi diuidundo iudicio, sed ius pignoris creditori manebit, etiamsi adiudicatus fuerit: nam et si pars socio tradita fuisset, integrum maneret. arbitrum autem communi diuidundo hoc minoris partem aestimare debere, quod ex pacto uendere eam rem creditor potest, Iulianus ait.

9Idem Iulianus scribit, si is, cum quo seruum communem habebam, partem suam mihi pignori dederit et communi diuidundo agere coeperit, pigneraticia exceptione eum summoueri debere: sed si exceptione usus non fuero, officium iudicis erit, ut, cum debitori totum hominem adiudicauerit, partis aestimatione eum condemnet. manere enim integrum ius pignoris: quod si adiudicauerit iudex mihi, tanti dumtaxat me condemnet, quanto pluris pignus sit quam pecunia credita, et debitorem a me iubeat liberari.

10Officio iudicis etiam talis adiudicatio fieri potest, ut alteri fundum, alteri usum fructum adiudicet.

11Cetera eadem sunt, quae in familiae erciscundae iudicio tractauimus.

12Urseius ait, cum in communi aedificio uicinus nuntiauit ne quid operis fieret, si unus ex sociis ex hac causa damnatus fuisset, posse eam poenam a socio pro parte seruare: Iulianus autem recte notat ita demum hoc uerum esse, si interfuit aedium hoc fieri.

7 · Ulpianus libro uicensimo ad edictum

pr.Communi diuidundo iudicium locum habet et in uectigali agro. uectigalis ager an regionibus diuidi possit, uidendum: magis autem debet iudex abstinere huiusmodi diuisione: alioquin praestatio uectigalis confundetur.

1Neratius scribit arbitrum, si regionibus fundum non uectigalem diuisum duobus adiudicauerit, posse quasi in duobus fundis seruitutem imponere.

2Qui in rem Publicianam habent, etiam communi diuidundo iudicium possunt exercere.

3Ex quibusdam autem causis uindicatio cessat, si tamen iusta causa est possidendi, utile communi diuidundo competit, ut puta si ex causa indebiti soluti res possideatur.

4Inter praedones autem hoc iudicium locum non habet, nec si precario possideant locum habebit nec si clam, quia iniusta est possessio ista, precaria uero iusta quidem, sed quae non pergat ad iudicii uigorem.

5Iulianus scribit, si alter possessor prouocet, alter dicat eum ui possidere, non debere hoc iudicium dari nec post annum quidem, quia placuit etiam post annum in eum qui ui deiecit interdictum reddi. et si precario, inquit, dicat eum possidere, adhuc cessabit hoc iudicium, quia et de precario interdictum datur. sed et si clam dicatur possidere qui prouocat, dicendum esse ait cessare hoc iudicium: nam de clandestina possessione competere interdictum inquit.

6Si duo sint qui rem pignori acceperunt, aequissimum esse utile communi diuidundo iudicium dari.

7Sed et si de usu fructu sit inter duos controuersia, dari debet.

8Item si duo a praetore missi sint in possessionem legatorum: est enim iusta causa possidendi custodiae gratia. ergo et si duo uentres, idem erit dicendum: quod habet rationem.

9Plane si iam damni infecti missus iussus sit possidere, non erit huic utili iudicio locus, cum uindicationem habere possit.

10Cum de usu fructu communi diuidundo iudicium agitur, iudex officium suum ita diriget, ut uel regionibus eis uti frui permittat: uel locet usum fructum uni ex illis: uel tertiae personae, ut hi pensiones sine ulla controuersia percipiant: uel si res mobiles sint, etiam sic poterit, ut inter eos conueniat caueantque per tempora se usuros et fruituros, hoc est ut apud singulos mutua uice certo tempore sit usus fructus.

11Neque colonis neque eis qui depositum susceperunt hoc iudicium competit, quamuis naturaliter possideant.

12Inter eos, qui pignori acceperunt, talis diuisio fieri debet, ut non uero pretio aestimetur pars, sed in tantum dumtaxat, quantum pro ea parte debetur, et adsignetur quidem pignus uni ex creditoribus, licentia tamen non denegetur debitori debitum offerre et pignus suum luere. idemque dicitur et si possessor pignoris litis aestimationem pigneraticiam in rem agenti offerat.

13Si debitor communis praedii partem pignori dedit et a domino alterius partis prouocatus creditor eius aut ab alio creditore alterius debitoris licendo superauit et debitor eius cui res fuit adiudicata uelit partem suam praedii reciperare soluto eo quod ipse debuit: eleganter dicitur non esse audiendum, nisi et eam partem paratus sit reciperare, quam creditor per adiudicationem emit. nam et si partem uendideris rei et prius, quam traderes emptori, communi diuidundo iudicio prouocatus fueris aliaque pars tibi adiudicata sit, consequenter dicitur ex empto agi non posse, nisi totam rem suscipere fuerit paratus, quia haec pars beneficio alterius uenditori accessit: quin immo etiam ex uendito posse conueniri emptorem, ut recipiat totum: solum illud spectandum erit, num forte fraus aliqua uenditoris interuenit. sed et si distracta parte cesserit uictus licitatione uenditor, aeque, pretium ut restituat, ex empto tenebitur. haec eadem et in mandato ceterisque huius generis iudiciis seruantur.

8 · Paulus libro uicensimo tertio ad edictum

pr.Et si non omnes, qui rem communem habent, sed certi ex his diuidere desiderant, hoc iudicium inter eos accipi potest.

1Si incertum sit, an lex Falcidia locum habeat inter legatarium et heredem, communi diuidundo agi potest aut incertae partis uindicatio datur. similiter fit et si peculium legatum sit, quia in quantum res peculiares deminuit id quod domino debetur, incertum est.

2Uenit in communi diuidundo iudicium etiam si quis rem communem deteriorem fecerit, forte seruum uulnerando aut animum eius corrumpendo aut arbores ex fundo excidendo.

3Si communis serui gratia noxae nomine plus praestiterit, aestimabitur seruus et eius partem consequetur.

4Item si unus in solidum de peculio conuentus et damnatus sit, est cum socio communi diuidundo actio, ut partem peculii consequatur.

9 · Africanus libro septimo quaestionum

pr.Sed postquam socius serui communis nomine de peculio in solidum damnatus esset, si apud socium res peculiares intercidant, nihilo minus utile erit iudicium communi diuidundo ad reciperandam partem pecuniae: alioquin iniquum fore, si tota ea res ad damnum eius qui iudicium acceperit pertineat, cum utriusque domini periculum in rebus peculiaribus esse debeat. nam et eum, qui mandatu domini defensionem serui suscepit, omne quod bona fide praestiterit seruaturum, quamuis peculium postea interciderit. haec ita, si neutrius culpa interuenerit: etenim dominum, cum quo de peculio agitur, si paratus sit rebus peculiaribus petitori cedere, ex causa audiendum putauit, scilicet si sine dolo malo et frustratione id faciat.

10 · Paulus libro uicensimo tertio ad edictum

pr.Item quamuis legis Aquiliae actio in heredem non competat, tamen hoc iudicio heres socii praestet, si quid defunctus in re communi admisit, quo nomine legis Aquiliae actio nascitur.

1Si usus tantum noster sit, qui neque uenire neque locari potest, quemadmodum diuisio potest fieri in communi diuidundo iudicio, uideamus. sed praetor interueniet et rem emendabit, ut, si iudex alteri usum adiudicauerit, non uideatur alter qui mercedem accipit non uti, quasi plus faciat qui uidetur frui, quia hoc propter necessitatem fit.

2In communi diuidundo iudicio iusto pretio rem aestimare debebit iudex et de euictione quoque cauendum erit.

11 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.In summa admonendi sumus, quod, si post interitum rei communis is, cui aliquid ex communione praestari oportet, eo nomine agere uelit, communi diuidundo iudicium utile datur: ueluti si actor impensas aliquas in rem communem fecit, siue socius eius solus aliquid ex ea re lucratus est, uelut operas serui mercedesue, hoc iudicio eorum omnium ratio habetur.

12 · Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum

pr.Si aedes communes sint aut paries communis et eum reficere uel demolire uel in eum immittere quid opus sit, communi diuidundo iudicio erit agendum, aut interdicto uti possidetis experimur.

13 · Ulpianus libro septuagensimo quinto ad edictum

pr.In iudicium communi diuidundo omnes res ueniunt, nisi si quid fuerit ex communi consensu exceptum nominatim, ne ueniat.

14 · Paulus libro tertio ad Plautium

pr.In hoc iudicium hoc uenit, quod communi nomine actum est aut agi debuit ab eo, qui scit se socium habere.

1Impendia autem, quae dum proprium meum fundum existimo feci, quae scilicet, si uindicaretur fundi pars, per exceptionem doli retinere possem, an etiam, si communi diuidundo iudicio mecum agetur, aequitate ipsius iudicii retinere possim, considerandum est. quod quidem magis puto, quia bonae fidei iudicium est communi diuidundo: sed hoc ita, si mecum agatur. ceterum si alienauero partem meam, non erit unde retinere possim. sed is, qui a me emerit, an retinere possit, uidendum est: nam et si uindicaretur ab eo pars, impendiorum nomine, quae ego fecissem, ita ut ego poterat retentionem facere: et uerius est, ut et in hac specie expensae retineantur. quae cum ita sint, rectissime dicitur etiam impendiorum nomine utile iudicium dari debere mihi in socium etiam manente rei communione. diuersum est enim, cum quasi in rem meam inpendo, quae sit aliena aut communis: hoc enim casu, ubi quasi in rem meam impendo, tantum retentionem habeo, quia neminem mihi obligare uolui. at cum puto rem Titii esse, quae sit Maeuii, aut esse mihi communem cum alio quam est, id ago, ut alium mihi obligem, et sicut negotiorum gestorum actio datur aduersus eum cuius negotia curaui, cum putarem alterius ea esse, ita et in proposito. igitur et si abalienauero praedium, quia in ea causa fuit, ut mihi actio dari deberet, danda mihi erit, ut Iulianus quoque scribit, negotiorum gestorum actio.

2Si conueniat, ne omnino diuisio fiat, huiusmodi pactum nullas uires habere manifestissimum est. sin autem intra certum tempus, quod etiam ipsius rei qualitati prodest, ualet.

3Si inter socios conuenisset, ne intra certum tempus societas diuideretur, quin uendere liceat ei, qui tali conuentione tenetur, non est dubium: quare emptor quoque communi diuidundo agendo eadem exceptione summouebitur, qua auctor eius summoueretur.

4Si paciscatur socius, ne partem suam petat, effectu tollitur societas.

15 · Paulus libro quinto ad Plautium

pr.Si socius serui communis nomine conuentus et condemnatus sit, aget communi diuidundo et antequam praestet: nam et si noxali iudicio cum uno actum sit, statim aget cum socio, ut ei pars traderetur, cautionibus interpositis, ut, si non dederit, reddat.

16 · Paulus libro sexto ad Plautium

pr.Cum socii diuidunt societatem, de eo, quod sub condicione deberetur, cautiones interuenire solent.

17 · Modestinus libro nono regularum

pr.Qui coheredes habet, si fundum pignori datum a testatore suo comparauerit a creditore, non debet a coheredibus iudicio communi diuidundo conueniri.

18 · Iauolenus libro secundo epistularum

pr.Ut fundus hereditarius fundo non hereditario seruiat, arbiter disponere non potest, quia ultra id quod in iudicium deductum est excedere potestas iudicis non potest.

19 · Paulus libro sexto ad Sabinum

pr.Arbor quae in confinio nata est, item lapis qui per utrumque fundum extenditur quamdiu cohaeret fundo, e regione cuiusque finium utriusque sunt nec in communi diuidundo iudicium ueniunt: sed cum aut lapis exemptus aut arbor eruta uel succisa est, communis pro indiuiso fiet et ueniet in communi diuidundo iudicium: nam quod erat finitis partibus, rursus confunditur. qua re duabus massis duorum dominorum conflatis tota massa communis est, etiamsi aliquid ex prima specie separatum maneat: ita arbor et lapis separatus a fundo confundit ius dominii.

1De uestibulo communi binarum aedium arbiter communi diuidundo inuito utrolibet dari non debet, quia qui de uestibulo liceri cogatur, necesse habeat interdum totarum aedium pretium facere, si alias aditum non habeat.

2Si per eundem locum uia nobis debeatur et in eam impensa facta sit, durius ait Pomponius communi diuidundo uel pro socio agi posse: quae enim communio iuris separatim intellegi potest? sed negotiorum gestorum agendum.

3Iudex communi diuidundo, item familiae erciscundae de seruo qui in fuga est iubere debet liceri eos inter quos iudex est et tunc eum adiudicare, penes quem licitatio remansit: nec erit periculum, ne ex senatus consulto poena legis Fabiae committatur.

4Aquarum iter in iudicium communi diuidundo non uenire Labeo ait: nam aut ipsius fundi est et ideo in iudicium non uenit, aut separatum a fundo, diuisum tamen aut mensura aut temporibus. sed possunt iura interdum et separata a fundo esse et nec mensura nec temporibus diuisa, ueluti cum is cuius fuerunt plures heredes reliquit: quod cum accidit, consentaneum est et ea in arbitrio familiae erciscundae uenire, nec uidere inquit Pomponius, quare minus in communi diuidundo quam familiae erciscundae iudicium ueniant. igitur in huiusmodi speciebus etiam in communi diuidundo iudicio uenit, ut praefata iura aut mensura aut temporibus diuidantur.

20 · Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum

pr.Si is, cum quo fundum communem habes, ad delictum non respondit et ob id motu iudicis uilla diruta est aut arbusta succisa sunt, praestabitur tibi detrimentum iudicio communi diuidundo: quidquid enim culpa socii amissum est, eo iudicio continetur.

21 · Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum

pr.Iudicem in praediis diuidundis quod omnibus utilissimum est uel quod malint litigatores sequi conuenit.

22 · Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum

pr.Si meo et uicini nomine parietem aedificem uel repetiturus ab eo pro parte impensam uel donationis gratia, communis fiet paries.

23 · Ulpianus libro trigensimo secundo ad edictum

pr.Si conuenerit inter te et socium tuum, ut alternis annis fructum perciperetis, et non patiatur te socius tui anni fructum percipere, uidendum, utrum ex conducto sit actio an uero communi diuidundo. eadem quaestio est et si socius, qui conuenerat, ut alternis annis frueretur, pecus immisit et effecit, ut futuri anni fructus, quos socium percipere oportuit, corrumperentur. et puto magis communi diuidundo iudicium quam ex conducto locum habere (quae enim locatio est, cum merces non intercesserit?) aut certe actionem incerti ciuilem reddendam.

24 · Iulianus libro octauo digestorum

pr.Communis seruus si ex re alterius dominorum adquisierit, nihilo minus commune id erit: sed is, ex cuius re adquisitum fuerit, communi diuidundo iudicio eam summam percipere potest, quia fidei bonae conuenit, ut unusquisque praecipuum habeat, quod ex re eius seruus adquisierit.

1Cum agere tecum communi diuidundo uellem, partem tuam Titio tradidisti mutandi iudicii causa: teneris mihi praetoria actione, quod fecisses, ne tecum communi diuidundo ageretur.

25 · Iulianus libro duodecimo digestorum

pr.Si Stichus communis meus et tuus seruus habuerit Pamphilum uicarium aureorum decem et mecum actum de peculio fuerit condemnatusque decem praestitero: quamuis postea Pamphilus decesserit, nihilo minus actione communi diuidundo uel pro socio quinque milia praestare debebis, quia te hoc aere alieno liberaui. longe magis consequar, si Stichus post mortem Pamphili alium uicarium adquisierat.

26 · Alfenus Uarus libro secundo digestorum

pr.Communis seruus cum apud alterum esset, crus fregit in opere: quaerebatur, alter dominus quid cum eo, penes quem fuisset, ageret. respondi, si quid culpa illius magis quam casu res communis damni cepisset, per arbitrum communi diuidundo posse reciperare.

27 · Paulus libro tertio epitomarum Alfeni digestorum

pr.De communi seruo unus ex sociis quaestionem habere nisi communis negotii causa iure non potest.

28 · Papinianus libro septimo quaestionum

pr.Sabinus ait in re communi neminem dominorum iure facere quicquam inuito altero posse. unde manifestum est prohibendi ius esse: in re enim pari potiorem causam esse prohibentis constat. sed etsi in communi prohiberi socius a socio ne quid faciat potest, ut tamen factum opus tollat, cogi non potest, si, cum prohibere poterat, hoc praetermisit: et ideo per communi diuidundo actionem damnum sarciri poterit. sin autem facienti consensit, nec pro damno habet actionem. quod si quid absente socio ad laesionem eius fecit, tunc etiam tollere cogitur.

29 · Paulus libro secundo quaestionum

pr.Si quis, cum existimauerit fundum communem sibi cum Maeuio esse, quem cum Titio communem habebat, impendisset, recte dicitur etiam communi diuidundo iudicium ei sufficere: hoc enim est, si sciam rem communem esse, ignorem autem cuius socii: neque enim negotia socii gero, sed propriam rem tueor et magis ex re, in quam impenditur, quam ex persona socii actio nascitur. denique ea actione pupillum teneri dicimus, ut impendia restituat officio iudicis. diuersa causa est eius, qui putat se in rem propriam impendere, cum sit communis: huic enim nec communi diuidundo iudicium competit nec utile dandum est. ille enim qui scit rem esse communem uel aliena negotia eo animo gerit, ut aliquem sibi obliget, et in persona labitur.

1Pomponius scripsit posci iudicem posse a quolibet sociorum: sed etiamsi unus ex sociis mutus erit, recte cum eo communi diuidundo agi.

30 · Scaeuola libro primo responsorum

pr.Communi diuidundo iudicio recte agi, siue neuter possideat siue alter sociorum fundum non possideat.

31 · Paulus libro quinto decimo responsorum

pr.Bina mancipia, quae ex hereditate paterna iussu praetoris pupillis ministerii causa reseruata essent, diuisa non uideri, sed omnium communia permansisse.