D. 10.4AD EXHIBENDUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum
pr.Haec actio perquam necessaria est et uis eius in usu cottidiano est et maxime propter uindicationes inducta est.
2 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum
pr.Exhibere est facere in publico potestatem, ut ei qui agat experiundi sit copia.
3 · Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum
pr.In hac actione actor omnia nosse debet et dicere argumenta rei de qua agitur.
1Qui ad exhibendum agit, non utique dominum se dicit nec debet ostendere, cum multae sint causae ad exhibendum agendi.
2Praeterea in hac actione notandum est, quod reus contumax per in litem iusiurandum petitoris damnari possit ei iudice quantitatem taxante.
3Est autem personalis haec actio et ei competit qui in rem acturus est qualicumque in rem actione, etiam pigneraticia Seruiana siue hypothecaria, quae creditoribus competunt.
4Sed et usum fructum petituro competere ad exhibendum Pomponius ait.
5Sed et si quis interdicturus rem exhiberi desideret, audietur.
6Item si optare uelim seruum uel quam aliam rem, cuius optio mihi relicta est, ad exhibendum me agere posse constat, ut exhibitis possim uindicare.
7Si quis noxali iudicio experiri uelit, ad exhibendum ei actio est necessaria: quid enim si dominus quidem paratus sit defendere, actor uero destinare non possit nisi ex praesentibus, quia aut seruum non recognoscit aut nomen non tenet? nonne aequum est ei familiam exhiberi, ut noxium seruum adgnoscat? quod ex causa debet fieri ad designandum eum, cuius nomine noxali quis agit, recensitione seruorum facta.
8Si quis extra heredem tabulas testamenti uel codicillos uel quid aliud ad testamentum pertinens exhiberi uelit, dicendum est per hanc actionem agendum non esse, cum sufficiunt sibi interdicta in hanc rem competentia: et ita Pomponius.
9Sciendum est autem non solum eis quos diximus competere ad exhibendum actionem, uerum ei quoque, cuius interest exhiberi: iudex igitur summatim debebit cognoscere, an eius intersit, non an eius res sit, et sic iubere uel exhiberi, uel non, quia nihil interest.
10Plus dicit Iulianus, etsi uindicationem non habeam, interim posse me agere ad exhibendum, quia mea interest exhiberi: ut puta si mihi seruus legatus sit quem Titius optasset: agam enim ad exhibendum, quia mea interest exhiberi, ut Titius optet et sic uindicem, quamuis exhibitum ego optare non possim.
11Si mecum fuerit actum ad exhibendum, ego ob hoc, quod conuentus sum ad exhibendum actione, agere ad exhibendum non possum, quamuis uideatur interesse mea ob hoc, quod teneor ad restituendum. sed hoc non sufficit: alioquin et qui dolo fecit quo minus possideret poterit ad exhibendum agere, cum neque uindicaturus neque interdicturus sit, et fur uel raptor poterit: quod nequaquam uerum est. eleganter igitur definit Neratius iudicem ad exhibendum hactenus cognoscere, an iustam et probabilem causam habeat actionis, propter quam exhiberi sibi desideret.
12Pomponius scribit eiusdem hominis nomine recte plures ad exhibendum agere posse: forte si homo primi sit, secundi in eo usus fructus sit, tertius possessionem suam contendat, quartus pigneratum sibi eum adfirmet: omnibus igitur ad exhibendum actio competit, quia omnium interest exhiberi hominem.
13Ibidem subiungit iudicem per arbitrium sibi ex hac actione commissum etiam exceptiones aestimare, quas possessor obicit, et si qua tam euidens sit, ut facile repellat agentem, debere possessorem absolui, si obscurior uel quae habeat altiorem quaestionem, differendam in directum iudicium re exhiberi iussa: de quibusdam tamen exceptionibus omnimodo ipsum debere disceptare, qui ad exhibendum actione iudicat, ueluti pacti conuenti, doli mali, iurisiurandi reique iudicatae.
14Interdum aequitas exhibitionis efficit, ut, quamuis ad exhibendum agi non possit, in factum tamen actio detur, ut Iulianus tractat. seruus, inquit, uxoris meae rationes meas conscripsit: hae rationes a te possidentur: desidero eas exhiberi. ait Iulianus, si quidem mea charta scriptae sint, locum esse huic actioni, quia et uindicare eas possum: nam cum charta mea sit, et quod scriptum est meum est: sed si charta mea non fuit, quia uindicare non possum, nec ad exhibendum experiri: in factum igitur mihi actionem conpetere.
15Sciendum est aduersus possessorem hac actione agendum non solum eum qui ciuiliter, sed et eum qui naturaliter incumbat possessioni. denique creditorem, qui pignori rem accepit, ad exhibendum teneri placet:
4 · Pomponius libro sexto ad Sabinum
pr.nam et cum eo, apud quem deposita uel cui commodata uel locata res sit, agi potest.
5 · Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum
pr.Celsus scribit: si quis merces, quas exuehendas conduxit, in horreo posuit, cum conductore ad exhibendum agi potest: item si mortuo conductore heres existat, cum herede agendum: sed si nemo heres sit, cum horreario agendum: nam si a nullo, inquit, possidentur, uerum est aut horrearium possidere aut certe ille est, qui possit exhibere. idem ait: quomodo autem possidet qui uehendas conduxit? an quia pignus tenet? - quae species ostendit etiam eos, qui facultatem exhibendi habent, ad exhibendum teneri.
1Iulianus autem ita scribit ad exhibendum actione teneri eum, qui rerum uel legatorum seruandorum causa in possessione sit, sed et eum, qui usus fructus nomine rem teneat, quamuis nec hic utique possideat. inde Iulianus quaerit, quatenus hos oporteat exhibere: et ait priorem quidem sic, ut actor possessionem habeat, is autem cum quo agetur rei seruandae causa sit in possessione: eum uero qui usum fructum habeat sic, ut actor rem possideat, is cum quo agetur utatur fruatur.
2Idem Iulianus scribit emptorem, qui ruta caesa non restituit, ad exhibendum teneri in quantum in litem iurauero: sed ibi adicit, si emptor possideat aut dolo fecit quo minus possideat.
3Item Celsus scribit stercus, quod in aream meam congessisti, per ad exhibendum actionem posse te consequi ut tollas, sic tamen ut totum tollas: ceterum alias non posse.
4Sed et si ratis delata sit ui fluminis in agrum alterius, posse eum conueniri ad exhibendum Neratius scribit. unde quaerit Neratius, utrum de futuro dumtaxat damno an et de praeterito domino agri cauendum sit, et ait etiam de praeterito caueri oportere.
5Sed et si de ruina aliquid in tuam aream uel in tuas aedes deciderit, teneberis ad exhibendum, licet non possideas.
6Item si quis facultatem restituendi non habeat, licet possideat, tamen ad exhibendum non tenebitur, ut puta si in fuga seruus sit: ad hoc plane solum tenebitur, ut caueat se exhibiturum, si in potestatem eius peruenerit. sed et si non sit in fuga, permiseris autem ei ubi uelit morari, idem erit dicendum, aut peregre a te missus sit, uel in praediis tuis agat, ad hoc solum teneberis, ut caueas.
6 · Paulus libro quarto decimo ad Sabinum
pr.Gemma inclusa auro alieno uel sigillum candelabro uindicari non potest, sed ut excludatur, ad exhibendum agi potest: aliter atque in tigno iuncto aedibus, de quo nec ad exhibendum agi potest, quia lex duodecim tabularum solui uetaret: sed actione de tigno iuncto ex eadem lege in duplum agitur.
7 · Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum
pr.Tigni appellatione omnem materiam in lege duodecim tabularum accipimus, ut quibusdam recte uidetur.
1Sed si rotam meam uehiculo aptaueris, teneberis ad exhibendum (et ita Pomponius scribit), quamuis tunc ciuiliter non possideas.
2Idem et si armario uel naui tabulam meam uel ansam scypho iunxeris uel emblemata phialae, uel purpuram uestimento intexeris, aut bracchium statuae coadunaueris.
3Item municipes ad exhibendum conueniri possunt, quia facultas est restituendi: nam et possidere et usucapere eos posse constat. idem et in collegiis ceterisque corporibus dicendum erit.
4Si quis non possideat litis contestatae tempore, sed postea ante sententiam possidere coeperit, oportere dici putamus debere condemnari, nisi restituat.
5Si quis, cum iudicii accepti tempore possideret, postea sine dolo malo possidere desierit, absolui eum oportet: quamuis sit, inquit Pomponius, quod ei imputetur, cur non statim restituit, sed passus est secum litem contestari.
6Idem scribit, si quis litis contestatae tempore possederit, deinde desierit possidere, mox coeperit siue ex eadem causa siue ex alia, condemnari eum oportere, nisi restituat.
7Ibidem non male Pomponius iungit eius, qui ad exhibendum egit, utroque tempore interfuisse oportere rem ei restitui, hoc est et quo lis contestatur et quo fit condemnatio: et ita Labeoni placet.
8 · Iulianus libro nono digestorum
pr.Si ad exhibendum actum est cum eo, qui neque possidebat neque dolo malo fecerat quo minus possideret, deinde eo defuncto heres eius possidet rem, exhibere eam cogendus erit. nam si fundum uel hominem petiero et heres ex eadem causa possidere coeperit, restituere cogitur.
9 · Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum
pr.Iulianus scribit: si quis hominem quem possidebat occiderit siue ad alium transtulerit possessionem siue ita rem corruperit ne haberi possit, ad exhibendum tenebitur, quia dolo fecit quo minus possideret. proinde et si uinum uel oleum uel quid aliud effuderit uel confregerit, ad exhibendum tenebitur.
1Glans ex arbore tua in fundum meum decidit, eam ego immisso pecore depasco: qua actione possum teneri? Pomponius scribit competere actionem ad exhibendum, si dolo pecus immissi, ut glandem comederet: nam et si glans extaret nec patieris me tollere, ad exhibendum teneberis, quemadmodum si materiam meam delatam in agrum suum quis auferre non pateretur. et placet nobis Pomponii sententia, siue glans extet siue consumpta sit. sed si extet, etiam interdicto de glande legenda, ut mihi tertio quoque die legendae glandis facultas esset, uti potero, si damni infecti cauero.
2Si quis rem fecit ad alium peruenire, uidetur dolo fecisse quo minus possideat, si modo hoc dolose fecerit.
3Sed si quis rem deteriorem exhibuerit, aeque ad exhibendum eum teneri Sabinus ait. sed hoc ibi utique uerum est, si dolo malo in aliud corpus res sit translata, ueluti si ex scypho massa facta sit: quamquam enim massam exhibeat, ad exhibendum tenebitur, nam mutata forma prope interemit substantiam rei.
4Marcellus scribit, si tibi decem nomismata sint sub condicione legata et mihi decem usus fructus pure, deinde heres pendente condicione non exacta cautione decem fructuario soluerit, ad exhibendum eum actione teneri, quasi dolo fecerit quo minus possideret: dolus autem in eo est, quod cautionem exigere supersedit a fructuario effectumque, ut legatum tuum euanesceret, cum iam nummos uindicare non possis. ita demum autem locum habebit ad exhibendum actio, si condicio extiterit legati. potuisti tamen tibi prospicere stipulatione legatorum et, si prospexisti, non erit tibi necessaria ad exhibendum actio. si tamen ignarus legati tui a fructuario satis non exegit, dicit Marcellus cessare ad exhibendum, scilicet quia nullus dolus est: succurrendum tamen legatario in factum aduersus fructuarium actione ait.
5Quantum autem ad hanc actionem attinet, exhibere est in eadem causa praestare, in qua fuit, cum iudicium acciperetur, ut quis copiam rei habens possit exsequi actione quam destinauit in nullo casu quam intendit laesa, quamuis non de restituendo, sed de exhibendo agatur.
6Proinde si post litem contestatam usucaptum exhibeat, non uidetur exhibuisse, cum petitor intentionem suam perdiderit, et ideo absolui eum non oportere, nisi paratus sit repetita die intentionem suscipere, ita ut fructus secundum legem aestimentur.
7Quia tamen causa petitori in hac actione restituitur, Sabinus putauit partum quoque restituendum, siue praegnas fuerit mulier siue postea conceperit: quam sententiam et Pomponius probat.
8Praeterea utilitates, si quae amissae sunt ob hoc quod non exhibetur uel tardius quid exhibetur, aestimandae a iudice sunt: et ideo Neratius ait utilitatem actoris uenire in aestimationem, non quanti res sit, quae utilitas, inquit, interdum minoris erit quam res erit.
10 · Paulus libro uicensimo sexto ad edictum
pr.Si optione intra certum tempus data iudicium in id tempus extractum est, quo frustra exhibetur, utilitas petitoris conseruetur: quod si per heredem non stetit quo minus exhiberet tempore iudicii accipiendi, absoluendus est heres.
11 · Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum
pr.Sed et si hereditas amissa sit ob hoc, quod seruus non exhibeatur, aequissimum est aestimari officio iudicis damnum hereditatis.
1Quo autem loco exhiberi rem oporteat uel cuius sumptibus, uideamus. et Labeo ait ibi exhibendum, ubi fuerit cum lis contestaretur, periculo et inpendiis actoris perferendam perducendamue eo loci ubi actum sit. pascere plane seruum uestire curare possessorem oportere ait. ego autem arbitror interdum etiam haec actorem agnoscere oportere, si forte ipse seruus ex operis uel artificio suo solebat se exhibere, nunc uero cogitur uacare. proinde et si apud officium fuerit depositus exhibendus, cibaria debebit adgnoscere qui exhiberi desiderauit, si non solebat possessor seruum pascere: nam si solebat, sicuti pascit, ita et cibaria potest non recusare. interdum tamen eo loci exhibere debet suis sumptibus, si forte proponas data opera eum in locum abditum res contulisse, ut actori incommodior esset exhibitio: nam in hunc casum suis sumptibus et periculo debebit exhibere in eum locum ubi agatur, ne ei calliditas sua prosit.
2Si de pluribus rebus quis conueniatur et litis contestatae tempore omnes possedit, licet postea quasdam desierit quamuis sine dolo malo possidere, damnandum, nisi exhibeat eas quas potest.
12 · Paulus libro uicensimo sexto ad edictum
pr.De eo exhibendo, quem quis in libertatem uindicare uelit, huic actioni locus esse potest.
1Et filius familias ea actione tenetur, si facultatem rei exhibendae habet.
2Saepius ad exhibendum agenti, si ex eadem causa agat, obstaturam exceptionem Iulianus ait: nouam autem causam interuenire, si is, qui uindicandi gratia egisset, post acceptum iudicium eam ab aliquo accepit, et ideo exceptionem ei non officere. item si ei, qui furti acturus ad exhibendum egisset, iterum furtum factum sit. denique si quis optandi gratia ad exhibendum egisset et post litem contestatam alterius testamento optio data sit, ad exhibendum agere potest.
3Si quis ex uuis meis mustum fecerit uel ex oliuis oleum uel ex lana uestimenta, cum sciret haec aliena esse, utriusque nomine ad exhibendum actione tenebitur, quia quod ex re nostra fit nostrum esse uerius est.
4Si post iudicium acceptum homo mortuus sit, quamuis sine dolo malo et culpa possessoris, tamen interdum tanti damnandus est, quanti actoris interfuerit per eum non effectum, quo minus tunc cum iudicium acciperetur homo exhiberetur: tanto magis si apparebit eo casu mortuum esse, qui non incidisset, si tum exhibitus fuisset.
5Si iusta ex causa statim exhiberi res non possit, iussu iudicis cauere debebit se illo die exhibiturum.
6Heres non quasi heres, sed suo nomine hac actione uti potest: item heres possessoris suo nomine tenetur: igitur non procedit quaerere, an heredi et in heredem danda sit. plane ex dolo defuncti danda est in heredem haec actio, si locupletior hereditas eo nomine facta sit, ueluti quod pretium rei consecutus sit.
13 · Gaius libro ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa
pr.Si liber homo detineri ab aliquo dicatur, interdictum aduersus eum, qui detinere dicitur, de exhibendo eo potest quis habere: nam ad exhibendum actio in eam rem inutilis uidetur, quia haec actio ei creditur competere, cuius pecuniariter interest.
14 · Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum
pr.Si uir nummos ab uxore sibi donatos, sciens suos factos non esse, pro re empta dederit, dolo malo fecit quo minus possideat et ideo ad exhibendum actione tenetur.
15 · Pomponius libro octauo decimo ad Sabinum
pr.Thensaurus meus in tuo fundo est nec eum pateris me effodere: cum eum loco non moueris, furti quidem aut ad exhibendum eo nomine agere recte non posse me Labeo ait, quia neque possideres eum neque dolo feceris quo minus possideres, utpote cum fieri possit, ut nescias eum thensaurum in tuo fundo esse. non esse autem iniquum iuranti mihi non calumniae causa id postulare uel interdictum uel iudicium ita dari, ut, si per me non stetit, quo minus damni infecti tibi operis nomine caueatur, ne uim facias mihi, quo minus eum thensaurum effodiam tollam exportem. quod si etiam furtiuus iste thensaurus est, etiam furti agi potest.
16 · Paulus libro decimo ad Sabinum
pr.Cum seruus tenet aliquid, dominus ad exhibendum suo nomine tenetur: si autem seruus citra scientiam domini dolo fecit quo minus habeat, uel furti actio uel de dolo malo noxalis serui nomine danda est, ad exhibendum autem utilis nulla constituenda est.
17 · Ulpianus libro nono de omnibus tribunalibus
pr.Si quis hominem debilitatum exhibeat uel eluscatum, ad exhibendum quidem absolui debet: exhibuit enim et nihil impedit directam actionem talis exhibitio, poterit tamen agere actor ex lege Aquilia de hoc damno.
18 · Ulpianus libro sexto opinionum
pr.Solutione chirographo inani facto et pignoribus liberatis nihilo minus creditor, ut instrumenta ad eum contractum pertinentia ab alio quam debitore exhibeantur, agere potest.
19 · Paulus libro quarto epitomarum Alfeni
pr.Ad exhibendum possunt agere omnes quorum interest. sed quidam consuluit, an possit efficere haec actio, ut rationes aduersarii sibi exhiberentur, quas exhiberi magni eius interesset. respondit non oportere ius ciuile calumniari neque uerba captari, sed qua mente quid diceretur, animaduertere conuenire. nam illa ratione etiam studiosum alicuius doctrinae posse dicere sua interesse illos aut illos libros sibi exhiberi, quia, si essent exhibiti, cum eos legisset, doctior et melior futurus esset.
20 · Ulpianus libro secundo regularum
pr.Quaestionis habendae causa ad exhibendum agitur ex delictis seruorum ad uindicandos conscios suos.