D. 11.1DE INTERROGATIONIBUS IN IURE FACIENDIS ET INTERROGATORIIS ACTIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Callistratus libro secundo edicti monitorii
pr.Totiens heres in iure interrogandus est, qua ex parte heres sit, quotiens aduersus eum actio instituitur et dubitat actor, qua ex parte is, cum quo agere uelit, heres sit. est autem interrogatio tunc necessaria, cum in personam sit actio et ita, si certum petetur, ne, dum ignoret actor, qua ex parte aduersarius defuncto heres exstiterit, interdum plus petendo aliquid damni sentiat.
1Interrogatoriis autem actionibus hodie non utimur, quia nemo cogitur ante iudicium de suo iure aliquid respondere, ideoque minus frequentantur et in desuetudinem abierunt. sed tantummodo ad probationes litigatoribus sufficiunt ea, quae ab aduersa parte expressa fuerint apud iudices uel in hereditatibus uel in aliis rebus, quae in causis uertuntur.
2 · Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum
pr.Edictum de interrogationibus ideo praetor proposuit, quia sciebat difficile esse ei, qui heredem bonorumue possessorem conuenit, probare aliquem esse heredem bonorumue possessorem,
3 · Paulus libro septimo decimo ad edictum
pr.quia plerumque difficilis probatio aditae hereditatis est.
4 · Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum
pr.Uoluit praetor adstringere eum qui conuenitur ex sua in iudicio responsione, ut uel confitendo uel mentiendo sese oneret, simul etiam portionis, pro qua quisque heres extitit, ex interrogatione certioretur.
1Quod ait praetor: ‘qui in iure interrogatus responderit’ sic accipiendum est apud magistratus populi Romani uel praesides prouinciarum uel alios iudices: ius enim eum solum locum esse, ubi iuris dicendi uel iudicandi gratia consistat, uel si domi uel itinere hoc agat.
5 · Gaius libro tertio ad edictum prouinciale
pr.Qui interrogatur, an heres uel quota ex parte sit uel an in potestate habeat eum, cuius nomine noxali iudicio agitur, ad deliberandum tempus impetrare debet, quia, si perperam confessus fuerit, incommodo adficitur:
6 · Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum
pr.et quia hoc defunctorum interest, ut habeant successores, interest et uiuentium, ne praecipitentur, quamdiu iuste deliberant.
1Interdum interrogatus quis, an heres sit, non cogitur respondere, ut puta si controuersiam hereditatis ab alio patiatur: et ita diuus Hadrianus constituit, ne aut negando se heredem praeiudicet sibi aut dicendo heredem illigetur etiam ablata sibi hereditate.
7 · Ulpianus libro octauo decimo ad edictum
pr.Si quis in iure interrogatus, an quadrupes quae pauperiem fecit eius sit, responderit, tenetur.
8 · Paulus libro uicensimo secundo ad edictum
pr.Si quis interrogatus de seruo qui damnum dedit, respondit suum esse seruum, tenebitur lege Aquilia quasi dominus et, si cum eo actum sit qui respondit, dominus ea actione liberatur.
9 · Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum
pr.Si sine interrogatione quis responderit se heredem, pro interrogato habetur.
1Interrogatum non solum a praetore accipere debemus, sed et ab aduersario.
2Sed si seruus interrogetur, nulla erit interrogatio, non magis quam si seruus interroget.
3Alius pro alio non debet respondere cogi, an heres sit: de se enim debet quis in iudicio interrogari, hoc est cum ipse conuenitur.
4Celsus libro quinto digestorum scribit: si defensor in iudicio interrogatus, an is quem defendit heres uel quota ex parte sit, falso responderit, ipse quidem defensor aduersario tenebitur, ipsi autem quem defendit nullum facit praeiudicium. ueram itaque esse Celsi sententiam dubium non est. an ergo non uideatur defendere, si non responderit, uidendum: quod utique consequens erit dicere, quia non plene defendit.
5Qui interrogatus heredem se responderit nec adiecerit ex qua parte, ex asse respondisse dicendum est, nisi forte ita interrogetur, an ex dimidia parte heres sit, et responderit ‘heres sum’: hic enim magis eum puto ad interrogatum respondisse.
6Illud quaeritur, an quis cogatur respondere, utrum ex testamento heres sit, et utrum suo nomine ei quaesita sit hereditas an per eos quos suo iuri subiectos habet uel per eum cui heres extitit. summatim igitur praetor cognoscere debebit, cum quaeratur, an quis respondere debeat quo iure heres sit, ut, si ualde interesse compererit, plenius responderi iubeat. quae optinere debent non solum in heredibus sed etiam in honorariis successoribus.
7Denique Iulianus scribit eum quoque, cui est hereditas restituta, debere in iure interrogatum respondere, an ei hereditas sit restituta.
8Si de peculio agatur, non oportere responderi a patre uel domino, an in potestate habeat filium uel seruum, quia hoc solum quaeritur, an peculium apud eum cum quo agitur est.
10 · Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum
pr.Non alienum est eum, a quo damni infecti stipulari uelimus, interrogare in iure, an aedes eius uel locus sit, ex quo damnum timeatur, et pro qua parte, ut, si neget suum praedium esse nec caueat damni infecti, aut cedere aut, resistendum putauerit, quasi dolo uersatus tradere compellatur.
11 · Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum
pr.De aetate quoque interdum interrogatus respondere debebit.
1Si quis, cum heres non esset, interrogatus responderit ex parte heredem esse, sic conuenietur, atque si ex ea parte heres esset: fides enim ei contra se habebitur.
2Qui ex quadrante heres uel omnino cum heres non esset responderit se heredem ex asse, in assem instituta actione conuenietur.
3Si, cum esset quis ex semisse heres, dixerit se ex quadrante, mendacii hanc poenam feret, quod in solidum conuenitur: non enim debuit mentiri, dum se minoris portionis heredem adseuerat. interdum tamen iusta ratione potest opinari esse heredem ex minore parte: quid enim, si nescit sibi partem adcreuisse uel ex incerta parte fuit institutus? cur ei responsum noceat?
4Qui tacuit quoque apud praetorem, in ea causa est, ut instituta actione in solidum conueniatur, quasi negauerit se heredem esse. nam qui omnino non respondit, contumax est: contumaciae autem poenam hanc ferre debet, ut in solidum conueniatur, quemadmodum si negasset, quia praetorem contemnere uidetur.
5Quod autem ait praetor ‘omnino non respondisse’, posteriores sic exceperunt, ut omnino non respondisse uideatur, qui ad interrogatum non respondit, id est πρὸς ἔπος.
6Si interrogatus quis, an ex asse heres esset, responderit ex parte, si ex dimidia esset, nihil ei nocere responsum: quae sententia humana est.
7Nihil interest, neget quis an taceat interrogatus an obscure respondeat, ut incertum dimittat interrogatorem.
8Ex causa succurri ei, qui interrogatus respondit, non dubitamus: nam et si quis interrogatus, an patri heres esset, responderit, mox prolato testamento inuentus sit exheredatus, aequissimum est succurri ei: et ita Celsus scribit, hic quidem et alia ratione, quod ea quae postea emergunt auxilio indigent: quid enim si occultae tabulae et remotae postea prolatae sunt? cur noceat ei, qui id responderit, quod in praesentiarum uidebatur? idem dico et si qui heredem se responderit, mox falsum uel inofficiosum uel irritum testamentum fuerit pronuntiatum: non enim improbe respondit, sed scriptura ductus.
9Qui interrogatus responderit, sic tenetur quasi ex contractu obligatus pro quo pulsabitur, dum ab aduersario interrogatur: sed et si a praetore fuerit interrogatus, nihil facit praetoris auctoritas, sed ipsius responsum siue mendacium.
10Qui iusto errore ductus negauerit se heredem, uenia dignus est.
11Sed et si quis sine dolo malo, culpa tamen responderit, dicendum erit absolui eum debere, nisi culpa dolo proxima sit.
12Celsus scribit licere responsi paenitere, si nulla captio ex eius paenitentia sit actoris: quod uerissimum mihi uidetur, maxime si quis postea plenius instructus quid faciat, instrumentis uel epistulis amicorum iuris sui edoctus.
12 · Paulus libro septimo decimo ad edictum
pr.Si filius, qui abstinuit se paterna hereditate, in iure interrogatus responderit se heredem esse, tenebitur: nam ita respondendo pro herede gessisse uidetur. sin autem filius, qui se abstinuit, interrogatus tacuerit, succurrendum est ei: quia hunc qui abstinuit praetor non habet heredis loco.
1Exceptionibus, quae institutis in iudicio contra reos actionibus opponuntur, etiam is uti potest, qui ex sua responsione conuenitur, ueluti pacti conuenti, rei iudicatae et ceteris.
13 · Paulus libro secundo ad Plautium
pr.Confessionibus falsis respondentes ita obligantur, si eius nomine, de quo quis interrogatus sit, cum aliquo sit actio, quia quae cum alio actio esset, si dominus esset, in nosmet confessione nostra conferimus. et si eum, qui in potestate patris esset, respondissem filium meum esse, ita me obligari, si aetas eius pateretur, ut filius meus esse possit, quia falsae confessiones naturalibus conuenire deberent. propter quae fiat, ut patris familias nomine respondendo non obliger.
1Eum, qui patrem familias suum esse responderit seruum, non teneri noxali actione: ac ne, si bona fide liber homo mihi seruiat, mecum noxali iudicio agi potest et, si actum fuerit, manebit integra actio cum ipso qui admisit.
14 · Iauolenus libro nono ex Cassio
pr.Si is, cuius nomine noxae iudicium acceptum est, manente iudicio liber iudicatus est, reus absolui debet, nec quicquam interrogatio in iure facta proderit, quia eius personae, cuius nomine quis cum alio actionem habet, obligationem transferre potest in eum, qui in iure suum esse confitetur, uelut alienum seruum suum esse confitendo: liberi autem hominis nomine quia cum alio actio non est, ne per interrogationem quidem aut confessionem transferri poterit. quo casu eueniet, ut non recte hominis liberi nomine actum sit cum eo qui confessus est.
1In totum autem confessiones ita ratae sunt, si id, quod in confessionem uenit, et ius et naturam recipere potest.
15 · Pomponius libro octauo decimo ad Sabinum
pr.Si ante aditam hereditatem seruum hereditarium meum esse respondeam, teneor, quia domini loco habetur hereditas.
1Mortuo seruo, quem in iure interrogatus suum esse confessus sit, non tenetur is qui respondit, quemadmodum, si proprius eius fuisset, post mortem eius non teneretur.
16 · Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum
pr.Si seruus ab hostibus captus sit, de quo quis in iure interrogatus responderit in sua potestate esse, quamuis iura postliminiorum possint efficere dubitare nos, adtamen non puto locum esse noxali actioni, quia non est in nostra potestate.
1Quamquam autem placet etiam eum teneri, qui alienum seruum suum fassus esset, adtamen rectissime placuit eum demum teneri, qui suum potuit habere, ceterum, si dominium quaerere non potuit, non teneri.
17 · Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum
pr.Si seruus non sit unius, sed plurium et omnes mentiti sunt eum in sua potestate non esse uel quidam ex illis, aut dolo fecerunt quo minus sit in potestate, unusquisque illorum tenebitur in solidum, quemadmodum tenerentur, si haberent in potestate: is uero, qui nihil dolo fecerit quo minus in potestate haberet, uel non negauit, non tenebitur.
18 · Iulianus libro quarto ad Urseium Ferocem
pr.Qui ex parte dimidia heres erat cum absentem coheredem suum defendere uellet, ut satisdationis onus euitare possit, respondit se solum heredem esse et condemnatus est: quaerebat actor, cum ipse soluendo non esset, an rescisso superiore iudicio in eum, qui re uera heres erat, actio dari deberet. Proculus respondit rescisso iudicio posse agi, idque est uerum.
19 · Papinianus libro octauo quaestionum
pr.Si filius, cum pro patre suo ageret, taceat interrogatus, omnia perinde obseruanda erunt, ac si non esset interrogatus.
20 · Paulus libro secundo quaestionum
pr.Qui seruum alienum responderit suum esse, si noxali iudicio conuentus sit, dominum liberat: aliter atque si quis confessus sit se occidisse seruum quem alius occidit, uel si quis responderit se heredem: nam his casibus non liberatur qui fecit uel qui heres est. nec haec inter se contraria sunt: nam superiore casu ex persona serui duo tenentur, sicut in seruo communi dicimus, ubi altero conuento alter quoque liberatur: at is qui confitetur se occidisse uel uulnerasse suo nomine tenetur, nec debet impunitum esse delictum eius qui fecit propter eum qui respondit: nisi quasi defensor eius qui admisit uel heredis litem subiit hoc genere: tunc enim in factum exceptione data summouendus est actor, quia ille negotiorum gestorum uel mandati actione recepturus est quod praestitit: idem est in eo, qui mandatu heredis heredem se esse respondit uel cum eum alias defendere uellet.
1In iure interrogatus, an fundum possideat, quaero an respondere cogendus sit et quota ex parte fundum possideat. respondi: Iauolenus scribit possessorem fundi cogi debere respondere, quota ex parte fundum possideat, ut si minore ex parte possidere se dicat, in aliam partem, quae non defenderetur, in possessionem actor mittatur.
2Idem et si damni infecti caueamus: nam et hic respondere debet, quota ex parte eius sit praedium, ut ad eam partem stipulationem accommodemus: poena autem non repromittentis haec est, ut in possessionem eamus, et ideo eo pertinet scire an possideat.
21 · Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum
pr.Ubicumque iudicem aequitas mouerit, aeque oportere fieri interrogationem dubium non est.
22 · Scaeuola libro quarto digestorum
pr.Procuratore Caesaris ob debitum fiscale interrogante unus ex filiis, qui nec bonorum possessionem acceperat nec heres erat, respondit se heredem esse: an quasi interrogatoria creditoribus ceteris teneatur? respondit ab his, qui in iure non interrogassent, ex responso suo conueniri non posse.