D. 7.5DE USU FRUCTU EARUM RERUM, QUAE USU CONSUMUNTUR UEL MINUUNTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum
pr.Senatus censuit, ut omnium rerum, quas in cuiusque patrimonio esse constaret, usus fructus legari possit: quo senatus consulto inductum uidetur, ut earum rerum, quae usu tolluntur uel minuuntur, possit usus fructus legari.
2 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale
pr.Sed de pecunia recte caueri oportet his, a quibus eius pecuniae usus fructus legatus erit.
1Quo senatus consulto non id effectum est, ut pecuniae usus fructus proprie esset (nec enim naturalis ratio auctoritate senatus commutari potuit), sed remedio introducto coepit quasi usus fructus haberi.
3 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum
pr.Post quod omnium rerum usus fructus legari poterit. an et nominum? Nerua negauit: sed est uerius, quod Cassius et Proculus existimant, posse legari. idem tamen Nerua ipsi quoque debitori posse usum fructum legari scribit et remittendas ei usuras.
4 · Paulus libro primo ad Neratium
pr.Ergo cautio etiam ab hoc exigenda erit.
5 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum
pr.Hoc senatus consultum non solum ad eum pertinet, qui pecuniae usum fructum uel ceterarum rerum quas habuit legauit, uerum et si fuerint alienae.
1Si pecuniae sit usus fructus legatus uel aliarum rerum, quae in abusu consistunt, nec cautio interueniat, uidendum, finito usu fructu an pecunia quae data sit, uel ceterae res, quae in absumptione sunt, condici possint. sed si quidem adhuc constante usu fructu cautionem quis uelit condicere, dici potest omissam cautionem posse condici incerti condictione: sed si finito usu fructu ipsam quantitatem, Sabinus putat posse condici: quam sententiam et Celsus libro octauo decimo digestorum probat: quae mihi non inarguta uidetur.
2Quae in usu fructu pecuniae diximus uel ceterarum rerum, quae sunt in abusu, eadem et in usu dicenda sunt, nam idem continere usum pecuniae et usum fructum et Iulianus scribit et Pomponius libro octauo de stipulationibus.
6 · Iulianus libro trigensimo quinto digestorum
pr.Si tibi decem milia legata fuerint, mihi eorundem decem milium usus fructus, fient quidem tua tota decem milia: sed mihi quinque numerari debebunt ita, ut tibi caueam tempore mortis meae aut capitis deminutionis restitutum iri. nam et si fundus tibi legatus fuisset et mihi eiusdem fundi usus fructus, haberes tu quidem totius fundi proprietatem, sed partem cum usu fructu, partem sine usu fructu, et non heredi, sed tibi cauerem boni uiri arbitratu.
1Sed si duobus eorundem decem milium usus fructus legatus fuerit, quina milia accipient et inuicem et heredi satisdabunt.
7 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale
pr.Si uini olei frumenti usus fructus legatus erit, proprietas ad legatarium transferri debet et ab eo cautio desideranda est, ut, quandoque is mortuus aut capite deminutus sit, eiusdem qualitatis res restituatur, aut aestimatis rebus certae pecuniae nomine cauendum est, quod et commodius est. idem scilicet de ceteris quoque rebus, quae usu continentur, intellegemus.
8 · Papinianus libro septimo decimo quaestionum
pr.Tribus heredibus institutis usum fructum quindecim milium Titio legauit et duos ex heredibus iussit pro legatario satisdare: placebat utile esse cautionis quoque legatum nec refragari senatus consultum, quia cautio non impediretur, et esse alterum legatum uelut certi, alterum incerti. usus fructus itaque nomine partem pecuniae petendam ab eo, qui satis accepit a coherede, incertique cum eodem agendum, si satis non dedisset. eum uero, qui satis praestitit ac propter moram coheredis satis non accepit, neque fructus nomine interim teneri propter senatus consultum neque actione incerti, quia coheredi satisdedit. illud etiam nobis placet legatarium cogendum promittere. finito autem usu fructu si coheredes ex causa fideiussoria conuenirentur, eos mandati non acturos: non enim suscepisse mandatum, sed uoluntati paruisse: denique cautionis legato liberatos. de illo nec diu tractandum fuit secundum legatum, id est cautionis, non heredum uideri, sed eius, cui pecuniae usus fructus relictus est cuique testator prospicere uoluit et cuius interesse credidit fideiussores non suo periculo quaerere.
9 · Paulus libro primo ad Neratium
pr.In stipulatione de reddendo usu fructu pecuniae duo soli casus interponuntur, mortis et capitis deminutionis,
10 · Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum
pr.quoniam pecuniae usus aliter amitti non potest quam his casibus.
1Si usus tantum pecuniae legatus sit, quia in hac specie usus appellatione etiam fructum contineri magis accipiendum est, stipulatio ista erit interponenda. et quidam aiunt non ante hanc interponi stipulationem, quam data fuerit pecunia: ego autem puto, siue antea siue postea pecunia data sit, tenere stipulationem.
11 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum
pr.Si lanae alicui legatus sit usus fructus uel odorum uel aromatum, nullus uidetur usus fructus in istis iure constitutus, sed ad senatus consultum erit descendendum, quod de cautione eorum loquitur.
12 · Marcianus libro septimo institutionum
pr.Cum pecunia erat relicta Titio ita, ut post mortem legatarii ad Maeuium rediret, quamquam adscriptum sit, ut usum eius Titius haberet, proprietatem tamen ei legatam et usus mentionem factam, quia erat restituenda ab eo pecunia post mortem eius, diui Seuerus et Antoninus rescripserunt.