IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 7

D. 7.6SI USUS FRUCTUS PETETUR UEL AD ALIUM PERTINERE NEGETUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum

pr.Si fundo fructuario seruitus debeatur, Marcellus libro octauo apud Iulianum Labeonis et Neruae sententiam probat existimantium seruitutem quidem eum uindicare non posse, uerum usum fructum uindicaturum ac per hoc uicinum, si non patiatur eum ire et agere, teneri ei, quasi non patiatur uti frui.

1Usus fructus legatus adminiculis eget, sine quibus uti frui quis non potest: et ideo si usus fructus legetur, necesse est tamen ut sequatur eum aditus, usque adeo, ut, si quis usum fructum loci leget ita, ne heres cogatur uiam praestare, inutiliter hoc adiectum uideatur: item si usu fructu legato iter ademptum sit, inutilis est ademptio, quia semper sequitur usum fructum.

2Sed si usus fructus sit legatus, ad quem aditus non est per hereditarium fundum, ex testamento utique agendo fructuarius consequetur, ut cum aditu sibi praestetur usus fructus.

3Utrum autem aditus tantum et iter an uero et uia debeatur fructuario legato ei usu fructu, Pomponius libro quinto dubitat: et recte putat, prout usus fructus perceptio desiderat, hoc ei praestandum.

4Sed an et alias utilitates et seruitutes ei heres praestare debeat, puta luminum et aquarum, an uero non? et puto eas solas praestare compellendum, sine quibus omnino uti non potest: sed si cum aliquo incommodo utatur, non esse praestandas.

2 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Si ab herede ex testamento fundi usus fructus petitus sit, qui arbores deiecisset aut aedificium demolitus esset aut aliquo modo deteriorem usum fructum fecisset aut seruitutes imponendo aut uicinorum praedia liberando, ad iudicis religionem pertinet, ut inspiciat, qualis ante iudicium acceptum fundus fuerit, ut usufructuario hoc quod interest ab eo seruetur.

3 · Iulianus libro septimo digestorum

pr.Qui usum fructum traditum sibi ex causa fideicommissi desiit in usu habere tanto tempore, quanto, si legitime eius factus esset, amissurus eum fuerit, actionem ad restituendum eum habere non debet: est enim absurdum plus iuris habere eos, qui possessionem dumtaxat usus fructus, non etiam dominium adepti sint.

4 · Iulianus libro trigensimo quinto digestorum

pr.Fundus detracto usu fructu legatus est Titio et eiusdem fundi usus fructus Sempronio sub condicione: dixi interim cum proprietate usum fructum esse, licet placeat, cum detracto usu fructu fundus legatur, apud heredem usum fructum esse: quia pater familias cum detracto usu fructu fundum legat et alii usum fructum sub condicione, non hoc agit, ut apud heredem usus fructus remaneat.

5 · Ulpianus libro septimo decimo ad edictum

pr.Uti frui ius sibi esse solus potest intendere, qui habet usum fructum, dominus autem fundi non potest, quia qui habet proprietatem, utendi fruendi ius separatum non habet: nec enim potest ei suus fundus seruire: de suo enim, non de alieno iure quemque agere oportet. quamquam enim actio negatiua domino competat aduersus fructuarium, magis tamen de suo iure agere uidetur quam alieno, cum inuito se negat ius esse utendi fructuario uel sibi ius esse prohibendi. quod si forte qui agit dominus proprietatis non sit, quamuis fructuarius ius utendi non habet, uincet tamen iure, quo possessores sunt potiores, licet nullum ius habeant.

1Utrum autem aduersus dominum dumtaxat in rem actio usufructuario competat an etiam aduersus quemuis possessorem, quaeritur. et Iulianus libro septimo digestorum scribit hanc actionem aduersus quemuis possessorem ei competere: nam et si fundo fructuario seruitus debeatur, fructuarius non seruitutem, sed usum fructum uindicare debet aduersus uicini fundi dominum.

2Si partis fundi usus fructus constituatur, potest de eo in rem agi, siue uindicet quis usum fructum siue alii neget.

3In his autem actionibus, quae de usu fructu aguntur, etiam fructus uenire plus quam manifestum est.

4Si post litem de usu fructu contestatam fuerit finitus usus fructus, an ulterius fructus desinant deberi? et puto desinere: nam et si mortuus fuerit fructuarius, heredi eius actionem praeteritorum dumtaxat fructuum dandam Pomponius libro quadragensimo scribit.

4aFructuario qui uicit omnis causa restituenda est: et ideo si serui fuerit usus fructus legatus, quidquid ex re fructuarii uel ex operis suis consecutus est, possessor debebit restituere.

5Sed et si forte tempore usus fructus amissus est alio quidem possidente, alio autem liti se offerente, non sufficit eum usum fructum iterum renouare, uerum cauere quoque eum de euictione usus fructus oportet: quid enim si seruum aut fundum is qui possidebat pignori dedit isque ab eo qui pignori accepit iure uti prohibetur? debebit itaque habere cautum.

6Sicut fructuario in rem confessoriam agenti fructus praestandi sunt, ita et proprietatis domino, si negatoria actione utatur: sed in omnibus ita demum, si non sit possessor qui agat (nam et possessori competunt): quod si possident, nihil fructuum nomine consequentur. quid ergo officium erit iudicis quam hoc, ut securus consequatur fructuarius fruendi licentiam, proprietatis dominus, ne inquietetur?

6 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum

pr.Qui de usu fructu iudicium accepit, si desierit possidere sine dolo, absoluetur: quod si liti se obtulit et quasi possessor actionem de usu fructu accepit, damnabitur.