D. 7.4QUIBUS MODIS USUS FRUCTUS UEL USUS AMITTITUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum
pr.Non solum usum fructum amitti capitis minutione constat, sed et actionem de usu fructu. et parui refert, utrum iure sit constitutus usus fructus an uero tuitione praetoris: proinde traditus quoque usus fructus, item in fundo uectigali uel superficie non iure constitutus capitis minutione amittitur.
1Sed ita demum amittitur capitis deminutione usus fructus, si iam constitutus est: ceterum si ante aditam hereditatem aut ante diem cedentem quis capite minutus est, constat non amitti.
2Si tibi fundus ex die legatus est et usum fructum mihi rogatus es restituere, uidendum erit, si capite minutus fuero intra diem legato tuo insertum, ne forte saluus sit mihi usus fructus, quasi ante diem cedentem capitis minutio interueniat: quod benigne dici poterit.
3Usque adeo autem capitis minutio eum demum usum fructum peremit, qui iam constitutus est, ut si in singulos annos uel menses uel dies legatus sit, is demum amittitur, qui iam processit et, si forte in annos singulos legatus est, illius dumtaxat anni usus fructus amittetur et si in menses, eius mensis, si in dies, eius diei.
2 · Papinianus libro septimo decimo quaestionum
pr.Si duobus separatim alternis annis usus fructus relinquatur, continuis annis proprietas nuda est, cum, si legatarium unum substituas, cui alternis annis legatus sit usus fructus, plena sit apud heredem proprietas eo tempore, quo ius fruendi legatario non est. quod si ex duobus illis alter decedat, per uices temporum plena proprietas erit: neque enim adcrescere alteri quicquam potest, quoniam propria quisque tempora non concurrente altero fructus integri habuit.
1Si non mors, sed capitis deminutio intercesserit, quia plura legata sunt, illius anni tantum, si modo ius fruendi habuit, fructus amissus erit: quod et in uno legatario, qui fructum in singulos annos accepit, defendendum est, ut commemoratio temporum repetitionis potestatem habeat.
2Cum singulis fructus alternis annis legatur, si consentiant in eundem annum, impediuntur, quod non id actum uidetur, ut concurrerent: multum etenim refert, duobus simul alternis annis legetur (quod sane ultra primum annum procedere non poterit, non magis quam si uni legatus ita fuisset) an singulis alternis annis: nam si concurrere uolent, aut impedient inuicem propter uoluntatem aut, si ea non refragabitur, singulorum annorum fructus uacabit.
3 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum
pr.Sicut in annos singulos usus fructus legari potest, ita et capitis minutione amissus legari potest, ut adiciatur: ‘quotiensque capite minutus erit, ei lego’, uel sic ‘quotiens amissus erit’: et tunc, si capitis minutione amittatur, repetitus uidebitur. unde tractatum est, si cui quamdiu uiuat usus fructus legatus sit, an uideatur repetitus, quotiens amissus est? quod et Maecianus temptat: et puto repetitum uideri. quare si usque ad tempus sit legatus, ut puta usque ad decennium, idem erit dicendum.
1Haec autem repetitio, quae fit post amissum capitis minutione usum fructum, quaeritur an et ius adcrescendi secum saluum habeat: ut puta Titio et Maeuio usus fructus legatus est et, si Titius capite minutus esset, eidem usum fructum legauit: quaesitum est, si Titius ex repetitione usum fructum haberet, an inter eos ius adcrescendi saluum esset. et Papinianus libro septimo decimo quaestionum scribit saluum esse, perinde ac si alius esset Titio in usu fructu substitutus: hos enim tametsi non uerbis, re tamen coniunctos uideri.
2Idem Papinianus quaerit, si Titio et Maeuio usu fructu legato in repetitione usus fructus non totum, sed partem Titio relegasset, an uiderentur coniuncti. et ait, si quidem Titius amiserit, totum socio adcrescere: quod si Maeuius amisisset, non totum adcrescere, sed partem ad eum, partem ad proprietatem redire. quae sententia habet rationem: neque enim potest dici eo momento, quo quis amittit usum fructum et resumit, etiam ipsi quicquam ex usu fructu adcrescere: placet enim nobis ei qui amittit usum fructum ex eo quod amittit nihil adcrescere.
3Morte quoque amitti usum fructum non recipit dubitationem, cum ius fruendi morte extinguatur, sicuti si quid aliud, quod personae cohaeret.
4 · Marcianus libro tertio institutionum
pr.Si legatum usum fructum legatarius alii restituere rogatus est, id agere praetor debet, ut ex fideicommissarii persona magis quam ex legatarii pereat usus fructus.
5 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum
pr.Repeti potest legatus usus fructus amissus qualicumque ratione, dummodo non morte: nisi forte heredibus legauerit.
1Si quis usum fructum solum serui alienauerit, per quem usus fructus ei adquisitus est, dubium non est, quin usus fructus per eum adquisitus retineatur.
2Rei mutatione interire usum fructum placet: ueluti usus fructus mihi aedium legatus est, aedes corruerunt uel exustae sunt: sine dubio extinguitur. an et areae? certissimum est exustis aedibus nec areae nec cementorum usum fructum deberi. et ita et Iulianus.
3Si areae sit usus fructus legatus et in ea aedificium sit positum, rem mutari et usum fructum extingui constat. plane si proprietarius hoc fecit, ex testamento uel de dolo tenebitur,
6 · Pomponius libro quinto ad Sabinum
pr.(sed et interdictum quod ui aut clam usufructuario competit)
7 · Iulianus libro trigensimo quinto digestorum
pr.nisi sublato aedificio usum fructum areae mihi cesserit, tempore scilicet quo usus fructus perit transacto.
8 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum
pr.Fundi usu fructu legato si uilla diruta sit, usus fructus non extinguetur, quia uilla fundi accessio est: non magis quam si arbores deciderint.
9 · Paulus libro tertio ad Sabinum
pr.Sed et eo quoque solo, in quo fuit uilla, uti frui potero.
10 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum
pr.Quid tamen si fundus uillae fuit accessio? uideamus, ne etiam fundi usus fructus extinguatur. et idem dicendum est, ut non extinguatur.
1Non tantum si aedes ad aream redactae sint, usus fructus extinguitur, uerum etiam si demolitis aedibus testator alias nouas restituerit: plane si per partes reficiat, licet omnis noua facta sit, aliud erit nobis dicendum.
2Agri uel loci usus fructus legatus, si fuerit inundatus, ut stagnum iam sit aut palus, procul dubio extinguetur.
3Sed et si stagni usus fructus legetur et exaruerit sic, ut ager sit factus, mutata re usus fructus extinguitur.
4Non tamen, si arui usus fructus legetur et ibi uineae sint positae uel contra, puto extingui. certe siluae usu fructu legato si silua caesa illic sationes fuerint factae, sine dubio usus fructus extinguitur.
5Si massae usus fructus legetur et ex ea uasa sint facta uel contra, Cassius apud Urseium scribit interire usum fructum: quam sententiam puto ueram.
6Proinde et ornamentum dissolutum aut transfiguratum extinguit usum fructum.
7In nauis quoque usu fructu Sabinus scribit, si quidem per partes refecta sit, usum fructum non interire: si autem dissoluta sit, licet isdem tabulis nulla praeterea adiecta restaurata sit, usum fructum extinctum: quam sententiam puto ueriorem. nam et si domus fuerit restituta, usus fructus extinguitur.
8Quadrigae usu fructu legato si unus ex equis decesserit, an extinguatur usus fructus quaeritur. ego puto multum interesse, equorum an quadrigae usus fructus sit legatus: nam si equorum, supererit in residuis, si quadrigae, non remanebit, quoniam quadriga esse desiit:
11 · Paulus libro tertio ad Sabinum
pr.nisi alius ante diem legati cedentem substitutus sit.
12 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum
pr.Si cui balinei usus fructus legatus sit et testator habitationem hoc fecerit, uel si tabernae et diaetam fecerit, dicendum est usum fructum extinctum.
1Proinde et si histrionis reliquerit usum fructum et eum ad aliud ministerium transtulerit, extinctum esse usum fructum dicendum erit.
13 · Paulus libro tertio ad Sabinum
pr.Si fructuarius messem fecit et decessit, stipulam, quae in messe iacet, heredis eius esse Labeo ait, spicam, quae terra teneatur, domini fundi esse fructumque percipi spica aut faeno caeso aut uua adempta aut excussa olea, quamuis nondum tritum frumentum aut oleum factum uel uindemia coacta sit. sed ut uerum est, quod de olea excussa scripsit, ita aliter obseruandum de ea olea, quae per se deciderit, Iulianus ait: fructuarii fructus tunc fieri, cum eos perceperit, bonae fidei autem possessoris, mox quam a solo separati sint.
14 · Pomponius libro quinto ad Sabinum
pr.Excepta capitis minutione uel morte reliquae causae uel pro parte interitum usus fructus recipiunt.
15 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum
pr.Interdum proprietarius ad libertatem perducet, si forte usus fructus fuerit tamdiu legatus, quamdiu manumittatur: nam incipiente proprietario manumittere extinguetur usus fructus.
16 · Ulpianus libro quinto disputationum
pr.Si sub condicione mihi legatus sit usus fructus medioque tempore sit penes heredem, potest heres usum fructum alii legare: quae res facit, ut, si condicio extiterit mei legati, usus fructus ab herede relictus finiatur. quod si ego usum fructum amisero, non reuertetur ad legatarium, cui ab herede pure legatus fuerat, quia ex diuersis testamentis ius coniunctionis non contingit.
17 · Iulianus libro tricensimo quinto digestorum
pr.Si tibi fundi usus fructus pure, proprietas autem sub condicione Titio legata fuerit, pendente condicione dominium proprietatis adquisieris, deinde condicio extiterit, pleno iure fundum Titius habebit neque interest, quod detracto usu fructu proprietas legata sit: enim dum proprietatem adquiris, ius omne legati usus fructus amisisti.
18 · Pomponius libro tertio ad Sabinum
pr.Si seruo hereditario ante aditam hereditatem legatus usus fructus fuisset, magis placet adita hereditate eum usum fructum ad te transire nec interire quasi mutato dominio, quia nec dies ante cesserit, quam tu heres extiteris.
19 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale
pr.Neque usus fructus neque iter actusue dominii mutatione amittitur.
20 · Paulus libro quinto decimo ad Plautium
pr.Is qui usum fructum habet si tantum utatur, quia existimet se usum tantum habere, an usum fructum retineat? et si quidem sciens se usum fructum habere tantum uti uelit, nihilo minus et frui uidetur: si uero ignoret, puto eum amittere fructum: non enim ex eo quod habet utitur, sed ex eo quod putauit se habere.
21 · Modestinus libro tertio differentiarum
pr.Si usus fructus ciuitati legetur et aratrum in ea inducatur, ciuitas esse desinit, ut passa est Carthago, ideoque quasi morte desinit habere usum fructum.
22 · Pomponius libro sexto ad Quintum Mucium
pr.Si mulieri usus domus legatus sit et illa trans mare profecta sit et constituto tempore ad amittendum usum afuerit, maritus uero domo usus fuerit, retinetur nihilo minus usus, quemadmodum si familiam suam in domu reliquisset eaque peregrinaretur. et hoc magis dicendum est, si uxorem in domu reliquerit maritus, cum ipsi marito usus domus legatus sit.
23 · Pomponius libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium
pr.Si ager, cuius usus fructus noster sit, flumine uel mari inundatus fuerit, amittitur usus fructus, cum etiam ipsa proprietas eo casu amittatur: ac ne piscando quidem retinere poterimus usum fructum. sed quemadmodum, si eodem impetu discesserit aqua, quo uenit, restituitur proprietas, ita et usum fructum restituendum dicendum est.
24 · Iauolenus libro tertio ex posteriorum Labeonis
pr.Cum usum fructum horti haberem, flumen hortum occupauit, deinde ab eo recessit: ius quoque usus fructus restitutum esse Labeoni uidetur, quia id solum perpetuo eiusdem iuris mansisset. ita id uerum puto, si flumen inundatione hortum occupauit: nam si alueo mutato inde manare coeperit, amitti usum fructum existimo, cum is locus aluei publicus esse coeperit, neque in pristinum statum restitui posse.
1Idem iuris in itinere et actu custodiendum esse ait Labeo: de quibus rebus ego idem quod in usu fructu sentio.
2Labeo. nec si summa terra sublata ex fundo meo et alia regesta esset, idcirco meum solum esse desinit, non magis quam stercorato agro.
25 · Pomponius libro undecimo ex uariis lectionibus
pr.Placet uel certae partis uel pro indiuiso usum fructum non utendo amitti.
26 · Paulus libro primo ad Neratium
pr.Si ager ab hostibus occupatus seruusue captus liberatus fuerit, iure postliminii restituetur usus fructus.
27 · Paulus libro primo manualium
pr.Si seruus, in quo usus fructus alienus est, noxae dedatur a domino proprietatis usufructuario, liberabitur confusa seruitute proprietatis comparatione.
28 · Paulus libro tertio decimo ad Plautium
pr.Si usus fructus alternis annis legetur, non posse non utendo eum amitti, quia plura sunt legata.
29 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum
pr.Pomponius quaerit, si fundum a me proprietarius conduxerit eumque fundum uendiderit Seio non deducto usu fructu, an usum fructum per emptorem retineam. et ait, licet proprietarius mihi pensionem soluerit, tamen usum fructum amitti, quia non meo nomine, sed suo fruitus est emptor: teneri plane mihi ex locato proprietarium, quanti mea interfuit id factum non esse. quamquam si a me conductum usum fructum quis alii locauerit, retinetur usus fructus: sed si proprietarius eum locasset suo nomine, dicendum amitti: non enim meo nomine fruitur colonus.
1Sed si emptum a me usum fructum proprietarius uendidisset, amitterem usum fructum, quaerendum est. et puto amitti, quoniam et hic non ut a me empto fruitur fundi emptor.
2Idem Pomponius quaerit, si legatum mihi usum fructum rogatus sim tibi restituere, an per te frui uidear nec amittatur usus fructus. et ait dubitare se de hac quaestione: sed est uerius, quod Marcellus notat, nihil hanc rem fideicommissario nocere: suo enim nomine utilem actionem eum habiturum.
30 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale
pr.Caro et corium mortui pecoris in fructu non est, quia mortuo eo usus fructus extinguitur.
31 · Pomponius libro quarto ad Quintum Mucium
pr.Cum gregis usus fructus legatus est et usque eo numerus peruenit gregis, ut grex non intellegatur, perit usus fructus.