D. 7.3QUANDO DIES USUS FRUCTUS LEGATI CEDAT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum
pr.Quamquam usus fructus ex fruendo consistat, id est facto aliquo eius qui fruitur et utitur, tamen semel cedit dies: aliter atque si cui in menses uel in dies uel in annos singulos quid legetur: tunc enim per dies singulos uel menses uel annos dies legati cedit. unde quaeri potest, si usus fructus cui per dies singulos legetur uel in annos singulos, an semel cedat: et puto non cedere simul, sed per tempora adiecta, ut plura legata sint: et ita libro quarto digestorum Marcellus probat in eo, cui alternis diebus usus fructus legatus est.
1Et ideo si is fructus legatus sit, qui cottidie percipi non potest, non erit inutile legatum, sed dies habebunt legatum, quibus frui potest.
2Dies autem usus fructus, item usus non prius cedet quam hereditas adeatur: tunc enim constituitur usus fructus, cum quis iam frui potest. hac ratione et si seruo hereditario usus fructus legetur, Iulianus scribit, quamuis cetera legata hereditati adquirantur, in usu fructu tamen personam domini exspectari, qui uti et frui possit.
3Item si ex die usus fructus legetur, dies eius nondum cedet, nisi cum dies uenit: posse enim usum fructum ex die legari et in diem constat.
4Non solum autem usus fructus ante aditam hereditatem dies non cedit, sed nec actio de usu fructu: idemque et si ex die fuerit legatus usus fructus: denique Scaeuola ait agentem ante diem usus fructus nihil facere, quamuis alias qui ante diem agit, male agit.