IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 7

D. 7.2DE USU FRUCTU ADCRESCENDO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Quotiens usus fructus legatus est, ita inter fructuarios est ius adcrescendi, si coniunctim sit usus fructus relictus: ceterum si separatim unicuique partis rei usus fructus sit relictus, sine dubio ius adcrescendi cessat.

1Denique apud Iulianum libro trigensimo quinto digestorum quaeritur, si communi seruo usus fructus sit relictus et utrique domino adquisitus, an altero repudiante uel amittente usum fructum alter totum habeat: et putat ad alterum pertinere, et licet dominis usus fructus non aequis partibus, sed pro dominicis adquiratur, tamen persona ipsius, non dominorum inspecta ad alterum ex dominis pertinere, non proprietati accedere.

2Idem ait et si communi seruo et separatim Titio usus fructus legatus sit, amissum ab altero ex sociis usum fructum non ad Titium, sed ad solum socium pertinere debere quasi solum coniunctum: quae sententia uera est: nam quamdiu uel unus utitur, potest dici usum fructum in suo statu esse. idem est, si duobus coniunctim et alteri separatim usus fructus esset relictus.

3Interdum tamen etsi non sint coniuncti, tamen usus fructus legatus alteri adcrescit: ut puta si mihi fundi usus fructus separatim totius et tibi similiter fuerit relictus. nam, ut et Celsus libro octauo decimo digestorum et Iulianus libro tricensimo quinto scribit, concursu partes habemus: quod et in proprietate contingeret: nam altero repudiante alter totum fundum haberet. sed in usu fructu hoc plus est, quia et constitutus et postea amissus nihilo minus ius adcrescendi admittit: omnes enim auctores apud Plautium de hoc consenserunt et, ut Celsus et Iulianus eleganter aiunt, usus fructus cottidie constituitur et legatur, non, ut proprietas, eo solo tempore quo uindicatur. cum primum itaque non inueniet alter eum, qui sibi concurrat, solus utetur in totum, nec refert, coniunctim an separatim relinquatur.

4Idem Iulianus libro trigensimo quinto digestorum scripsit, si duobus heredibus institutis deducto usu fructu proprietas legetur, ius adcrescendi heredes non habere: nam uideri usum fructum constitutum, non per concursum diuisum:

2 · Africanus libro quinto quaestionum

pr.ideoque amissa pars usus fructus ad legatarium eundemque proprietarium redibit.

3 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Idem Neratius putat cessare ius adcrescendi libro primo responsorum: cui sententiae congruit ratio Celsi dicentis totiens ius adcrescendi esse, quotiens in duobus, qui in solidum habuerunt, concursu diuisus est.

1Unde Celsus libro octauo decimo scribit, si duo fundi domini deducto usu fructu proprietatem tradiderint, uter eorum amiserit, usum fructum ad proprietatem redire, sed non ad totam, sed cuiusque usum fructum ei parti accedere, quam ipse tradiderit: ad eam enim partem redire debet, a qua initio diuisus est.

2Non solum autem si duobus usus fructus legetur, est ius adcrescendi, uerum et si alteri usus fructus, alteri fundus legatus est: nam amittente usum fructum altero, cui erat legatus, magis iure adcrescendi ad alterum pertinet quam redit ad proprietatem. nec nouum: nam et si duobus usus fructus legetur et apud alterum sit consolidatus, ius adcrescendi non perit neque ei, apud quem consolidatus est, neque ab eo, et ipse quibus modis amitteret ante consolidationem, isdem et nunc amittet, et ita et Neratio et Aristoni uidetur et Pomponius probat.

4 · Iulianus libro trigensimo quinto digestorum

pr.Si tibi proprietas fundi legata fuerit, mihi autem et Maeuio et tibi eiusdem fundi usus fructus, habebimus ego et Maeuius trientes in usu fructu, unus triens proprietate miscebitur. siue autem ego siue Maeuius capite minuti fuerimus, triens inter te et alterutrum nostrum diuidetur, ita ut semissem in usu fructu habeat is, qui ex nobis capite minutus non fuerat, ad te proprietas cum parte dimidia usus fructus pertineat:

5 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.et si tradideris alicui proprietatem deducto usu fructu, nihilo minus putat Iulianus adcrescere, nec uideri nouum tibi adquiri usum fructum.

6 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Idem et si apud unum ex tribus fructuariis consolidatus sit usus fructus.

1Sed si cui proprietas deducto usu fructu legata sit et mihi pars usus fructus, uidendum erit, an inter me et heredem ius adcrescendi uersetur: et uerum est, ut, quisquis amiserit, ad proprietatem reuertetur.

2Si mihi usus fructus fundi pure, tibi sub condicione legatus sit, potest dici totius fundi usum fructum ad me pertinere interim et, si capite minutus fuero, totum amittere: sed si extiterit condicio, totum usum fructum ad te pertinere, si forte capite deminutus sum, ceterum cum in meo statu maneo, communicandum usum fructum.

7 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.Si quis Attio et heredibus suis usum fructum legauerit, dimidiam Attius, dimidiam heredes habebunt: quod si ita scriptum sit ‘Attio et Seio cum heredibus meis’, tres partes fient, ut unam habeant heredes, tertiam Attius, tertiam Seius: nec enim interest ita legetur ‘illi et illi cum Maeuio’ an ita ‘illi et illi et Maeuio’.

8 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Si mulieri cum liberis suis usus fructus legetur, amissis liberis ea usum fructum habet: sed et matre mortua liberi eius nihilo minus usum fructum habent iure adcrescendi. nam et Iulianus libro trigensimo digestorum ait idem intellegendum in eo, qui solos liberos heredes scripserit, licet non ut legatarios eos nominauerit, sed ut ostenderet magis uelle se matrem ita frui, ut liberos secum habeat fruentes. sed et Pomponius quaerit: quid si mixti fuerint liberi et extranei heredes? et ait filios legatarios esse intellegendos et per contrarium, si uoluit eos liberos simul cum matre frui, debere dici matrem legatariam esse intellegendam et per omnia similem esse et in hoc casu iuris euentum.

9 · Africanus libro quinto quaestionum

pr.Si proprietas fundi duobus, usus fructus uni legatus sit, non trientes in usu fructu habent, sed semissem duo, semissem fructuarius: item contra, si duo fructuarii et unus fundi legatarius sit.

10 · Ulpianus libro septimo decimo ad edictum

pr.Interdum pars usus fructus et non habenti partem suam, sed amittenti adcrescit: nam si usus fructus duobus fuerit legatus et alter lite contestata amiserit usum fructum, mox et collegatarius, qui litem contestatus non erat, usum fructum amisit, partem dimidiam dumtaxat, quam amisit qui litem contestatus est aduersus eum qui se liti optulit, a possessore consequitur: pars enim collegatarii ipsi adcrescit, non domino proprietatis: usus fructus enim personae adcrescit et si fuerit amissus.

11 · Papinianus libro secundo definitionum

pr.Cum singulis ab heredibus singulis eiusdem rei fructus legatur, fructuarii separati uidentur non minus, quam si aequis portionibus duobus eiusdem rei fructus legatus fuisset: unde fit, ut inter eos ius adcrescendi non sit,

12 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.cum alius ab alio herede usum fructum uindicat.