IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 7

D. 7.1DE USU FRUCTU ET QUEMADMODUM QUIS UTATUR FRUATUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro tertio ad Uitellium

pr.Usus fructus est ius alienis rebus utendi fruendi salua rerum substantia.

2 · Celsus libro octauo decimo digestorum

pr.Est enim usus fructus ius in corpore, quo sublato et ipsum tolli necesse est.

3 · Gaius libro secundo rerum cottidianarum uel aureorum

pr.Omnium praediorum iure legati potest constitui usus fructus, ut heres iubeatur dare alicui usum fructum. dare autem intellegitur, si induxerit in fundum legatarium eumue patiatur uti frui. et sine testamento autem si quis uelit usum fructum constituere, pactionibus et stipulationibus id efficere potest.

1Constitit autem usus fructus non tantum in fundo et aedibus, uerum etiam in seruis et iumentis ceterisque rebus.

2Ne tamen in uniuersum inutiles essent proprietates semper abscedente usu fructu, placuit certis modis extingui usum fructum et ad proprietatem reuerti.

3Quibus autem modis usus fructus et constitit et finitur, isdem modis etiam nudus usus solet et constitui et finiri.

4 · Paulus libro secundo ad edictum

pr.Usus fructus in multis casibus pars dominii est, et exstat, quod uel praesens uel ex die dari potest.

5 · Papinianus libro septimo quaestionum

pr.Usus fructus et ab initio pro parte indiuisa uel diuisa constitui et legitimo tempore similiter amitti eademque ratione per legem Falcidiam minui potest: reo quoque promittendi defuncto in partes hereditarias usus fructus obligatio diuiditur: et si ex communi praedio debeatur, uno ex sociis defendente pro parte defendentis fiet restitutio.

6 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Usus fructus pluribus modis constituitur: ut ecce, si legatus fuerit. sed et proprietas deducto usu fructu legari potest, ut apud heredem maneat usus fructus.

1Constituitur adhuc usus fructus et in iudicio familiae herciscundae et communi diuidundo, si iudex alii proprietatem adiudicauerit, alii usum fructum.

2Adquiritur autem nobis usus fructus non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eas quoque personas, quas iuri nostro subiectas habemus.

3Nihil autem uetat seruo meo herede instituto legari proprietatem deducto usu fructu.

7 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Usu fructu legato omnis fructus rei ad fructuarium pertinet. et aut rei soli aut rei mobilis usus fructus legatur.

1Rei soli, ut puta aedium, usu fructu legato quicumque reditus est, ad usufructuarium pertinet quaeque obuentiones sunt ex aedificiis, ex areis et ceteris, quaecumque aedium sunt. unde etiam mitti eum in possessionem uicinarum aedium causa damni infecti placuit, et iure dominii possessurum eas aedes, si perseueretur non caueri, nec quicquam amittere finito usu fructu. hac ratione Labeo scribit nec aedificium licere domino te inuito altius tollere, sicut nec areae usu fructu legato potest in area aedificium poni: quam sententiam puto ueram.

2Quoniam igitur omnis fructus rei ad eum pertinet, reficere quoque eum aedes per arbitrum cogi Celsus scribit Celsus libro octauo decimo digestorum, hactenus tamen, ut sarta tecta habeat: si qua tamen uetustate corruissent, neutrum cogi reficere, sed si heres refecerit, passurum fructuarium uti. unde Celsus de modo sarta tecta habendi quaerit, si quae uetustate corruerunt reficere non cogitur: modica igitur refectio ad eum pertinet, quoniam et alia onera adgnoscit usu fructu legato: ut puta stipendium uel tributum uel salarium uel alimenta ab ea re relicta. et ita Marcellus libro tertio decimo scribit.

3Cassius quoque scribit libro octauo iuris ciuilis fructuarium per arbitrum cogi reficere, quemadmodum adserere cogitur arbores: et Aristo notat haec uera esse. Neratius autem libro quarto membranarum ait non posse fructuarium prohiberi, quo minus reficiat, quia nec arare prohiberi potest aut colere: nec solum necessarias refectiones facturum, sed etiam uoluptatis causa ut tectoria et pauimenta et similia facere, neque autem ampliare nec utile detrahere posse,

8 · Ulpianus libro quadragensimo ad edictum

pr.quamuis melius repositurus sit: quae sententia uera est.

9 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Item si fundi usus fructus sit legatus, quidquid in fundo nascitur, quidquid inde percipi potest, ipsius fructus est, sic tamen ut boni uiri arbitratu fruatur. nam et Celsus libro octauo decimo digestorum scribit cogi eum posse recte colere.

1Et si apes in eo fundo sint, earum quoque usus fructus ad eum pertinet.

2Sed si lapidicinas habeat et lapidem caedere uelit uel cretifodinas habeat uel harenas, omnibus his usurum Sabinus ait quasi bonum patrem familias: quam sententiam puto ueram.

3Sed si haec metalla post usum fructum legatum sint inuenta, cum totius agri relinquatur usus fructus, non partium, continentur legato.

4Huic uicinus tractatus est, qui solet in eo quod accessit tractari: et placuit alluuionis quoque usum fructum ad fructuarium pertinere. sed si insula iuxta fundum in flumine nata sit, eius usum fructum ad fructuarium non pertinere Pegasus scribit, licet proprietati accedat: esse enim ueluti proprium fundum, cuius usus fructus ad te non pertineat. quae sententia non est sine ratione: nam ubi latitet incrementum, et usus fructus augetur, ubi autem apparet separatum, fructuario non accedit.

5Aucupiorum quoque et uenationum reditum Cassius ait libro octauo iuris ciuilis ad fructuarium pertinere: ergo et piscationum.

6Seminarii autem fructum puto ad fructuarium pertinere ita tamen, ut et uendere ei et seminare liceat: debet tamen conserendi agri causa seminarium paratum semper renouare quasi instrumentum agri, ut finito usu fructu domino restituatur.

7Instrumenti autem fructum habere debet: uendendi tamen facultatem non habet. nam et si fundi usus fructus fuerit legatus et sit ager, unde palo in fundum, cuius usus fructus legatus est, solebat pater familias uti, uel salice uel harundine, puto fructuarium hactenus uti posse, ne ex eo uendat, nisi forte salicti ei uel siluae palaris uel harundineti usus fructus sit legatus: tunc enim et uendere potest. nam et Trebatius scribit siluam caeduam et harundinetum posse fructuarium caedere, sicut pater familias caedebat, et uendere, licet pater familias non solebat uendere, sed ipse uti: ad modum enim referendum est, non ad qualitatem utendi.

10 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Ex silua caedua pedamenta et ramos ex arbore usufructuarium sumpturum: ex non caedua in uineam sumpturum, dum ne fundum deteriorem faciat.

11 · Paulus libro secundo epitomatorum Alfeni digestorum

pr.Sed si grandes arbores essent, non posse eas caedere.

12 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Arboribus euolsis uel ui uentorum deiectis usque ad usum suum et uillae posse usufructuarium ferre Labeo ait: nec materia eum pro ligno usurum, si habeat unde utatur ligno. quam sententiam puto ueram: alioquin et si totus ager sit hunc casum passus, omnes arbores auferret fructuarius: materiam tamen ipsum succidere quantum ad uillae refectionem putat posse: quemadmodum calcem, inquit, coquere uel harenam fodere aliudue quid aedificio necessarium sumere.

1Nauis usu fructu legato nauigandum mittendam puto, licet naufragii periculum immineat: nauis etenim ad hoc paratur, ut nauiget.

2Usufructuarius uel ipse frui ea re uel alii fruendam concedere uel locare uel uendere potest: nam et qui locat utitur, et qui uendit utitur. sed et si alii precario concedat uel donet, puto eum uti atque ideo retinere usum fructum, et hoc Cassius et Pegasus responderunt et Pomponius libro quinto ex Sabino probat. non solum autem si ego locauero, retineo usum fructum, sed et si alius negotium meum gerens locauerit usum fructum, Iulianus libro trigensimo quinto scripsit retinere me usum fructum. quid tamen si non locauero, sed absente et ignorante me negotium meum gerens utatur quis et fruatur? nihilo minus retineo usum fructum ( quod et Pomponius libro quinto probat) per hoc, quod negotiorum gestorum actionem adquisiui.

3De illo Pomponius dubitat, si fugitiuus, in quo meus usus fructus est, stipuletur aliquid ex re mea uel per traditionem accipiat: an per hoc ipsum, quasi utar, retineam usum fructum? magisque admittit retinere. nam saepe etiamsi praesentibus seruis non utamur, tamen usum fructum retinemus: ut puta aegrotante seruo uel infante, cuius operae nullae sunt, uel defectae senectutis homine: nam et si agrum aremus, licet tam sterilis sit, ut nullus fructus nascatur, retinemus usum fructum. Iulianus tamen libro trigensimo quinto digestorum scribit, etiamsi non stipuletur quid seruus fugitiuus, retineri tamen usum fructum: nam qua ratione, inquit, retinetur a proprietario possessio, etiamsi in fuga seruus sit, pari ratione etiam usus fructus retinetur.

4Idem tractat: quid si quis possessionem eius nactus sit, an, quemadmodum a proprietario possideri desinit, ita etiam usus fructus amittatur? et primo quidem ait posse dici amitti usum fructum, sed licet amittatur, tamen dicendum, quod intra constitutum tempus ex re fructuarii stipulatus est, fructuario adquiri potest. per quod colligi posse dici, ne quidem si possideatur ab alio, amitti usum fructum, si modo mihi aliquid stipuletur, paruique referre, ab herede possideatur uel ab alio cui hereditas uendita sit uel cui proprietas legata sit, an a praedone: sufficere enim ad retinendum usum fructum esse affectum retinere uolentis et seruum nomine fructuarii aliquid facere: quae sententia habet rationem.

5Iulianus libro trigensimo quinto digestorum tractat, si fur decerpserit uel desecuerit fructus maturos pendentes, cui condictione teneatur, domino fundi an fructuario? et putat, quoniam fructus non fiunt fructuarii, nisi ab eo percipiantur, licet ab alio terra separentur, magis proprietario condictionem competere, fructuario autem furti actionem, quoniam interfuit eius fructus non esse ablatos. Marcellus autem mouetur eo, quod, si postea fructus istos nactus fuerit fructuarius, fortassis fiant eius: nam si fiunt, qua ratione hoc euenit? nisi ea, ut interim fierent proprietarii, mox adprehensi fructuarii efficientur, exemplo rei sub condicione legatae, quae interim heredis est, existente autem condicione ad legatarium transit. uerum est enim condictionem competere proprietario: cum autem in pendenti est dominium ( ut ipse Iulianus ait in fetu qui summittitur et in eo quod seruus fructuarius per traditionem accepit nondum quidem pretio soluto, sed tamen ab eo satisfacto), dicendum est condictionem pendere magisque in pendenti esse dominium.

13 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum

pr.Si cuius rei usus fructus legatus erit, dominus potest in ea re satisdationem desiderare, ut officio iudicis hoc fiat: nam sicuti debet fructuarius uti frui, ita et proprietatis dominus securus esse debet de proprietate. haec autem ad omnem usum fructum pertinere Iulianus libro trigensimo octauo digestorum probat. si usus fructus legatus sit, non prius dandam actionem usufructuario, quam satisdederit se boni uiri arbitratu usurum fruiturum: sed et si plures sint, a quibus usus fructus relictus est, singulis satisdari oportet.

1Cum igitur de usu fructu agitur, non solum quod factum est arbitratur, sed etiam in futurum quemadmodum uti frui debet.

2De praeteritis autem damnis fructuarius etiam lege Aquilia tenetur et interdicto quod ui aut clam, ut Iulianus ait: nam fructuarium quoque teneri his actionibus nec non furti certum est, sicut quemlibet alium, qui in aliena re tale quid commiserit. denique consultus, quo bonum fuit actionem polliceri praetorem, cum competat legis Aquiliae actio, respondit, quia sunt casus, quibus cessat Aquiliae actio, ideo iudicem dari, ut eius arbitratu utatur: nam qui agrum non proscindit, qui uites non subserit, item aquarum ductus conrumpi patitur, lege Aquilia non tenetur. eadem et in usuario dicenda sunt.

3Sed si inter duos fructuarios sit controuersia, Iulianus libro trigensimo octauo digestorum scribit aequissimum esse quasi communi diuidundo iudicium dari uel stipulatione inter se eos cauere, qualiter fruantur: cur enim, inquit Iulianus, ad arma et rixam procedere patiatur praetor, quos potest iurisdictione sua componere? quam sententiam Celsus quoque libro uicensimo digestorum probat, et ego puto ueram.

4Fructuarius causam proprietatis deteriorem facere non debet, meliorem facere potest. et aut fundi est usus fructus legatus, et non debet neque arbores frugiferas excidere neque uillam diruere nec quicquam facere in perniciem proprietatis. et si forte uoluptarium fuit praedium, uirdiaria uel gestationes uel deambulationes arboribus infructuosis opacas atque amoenas habens, non debebit deicere, ut forte hortos olitorios faciat uel aliud quid, quod ad reditum spectat.

5Inde est quaesitum, an lapidicinas uel cretifodinas uel harenifodinas ipse instituere possit: et ego puto etiam ipsum instituere posse, si non agri partem necessariam huic rei occupaturus est. proinde uenas quoque lapidicinarum et huiusmodi metallorum inquirere poterit: ergo et auri et argenti et sulpuris et aeris et ferri et ceterorum fodinas uel quas pater familias instituit exercere poterit uel ipse instituere, si nihil agriculturae nocebit. et si forte in hoc quod instituit plus reditus sit quam in uineis uel arbustis uel oliuetis quae fuerunt, forsitan etiam haec deicere poterit, si quidem ei permittitur meliorare proprietatem.

6Si tamen quae instituit usufructuarius aut caelum corrumpant agri aut magnum apparatum sint desideratura opificum forte uel legulorum, quae non potest sustinere proprietarius, non uidebitur uiri boni arbitratu frui: sed nec aedificium quidem positurum in fundo, nisi quod ad fructum percipiendum necessarium sit.

7Sed si aedium usus fructus legatus sit, Nerua filius et lumina immittere eum posse ait: sed et colores et picturas et marmora poterit et sigilla et si quid ad domus ornatum. sed neque diaetas transformare uel coniungere aut separare ei permittetur, uel aditus posticasue uertere, uel refugia aperire, uel atrium mutare, uel uirdiaria ad alium modum conuertere: excolere enim quod inuenit potest qualitate aedium non immutata. item Nerua eum, cui aedium usus fructus legatus sit, altius tollere non posse, quamuis lumina non obscurentur, quia tectum magis turbatur: quod Labeo etiam in proprietatis domino scribit. idem Nerua nec obstruere eum posse.

8Item si domus usus fructus legatus sit, meritoria illic facere fructuarius non debet nec per cenacula diuidere domum: atquin locare potest, sed oportebit quasi domum locare. nec balineum ibi faciendum est. quod autem dicit meritoria non facturum ita accipe quae uolgo deuersoria uel fullonica appellant. ego quidem, et si balineum sit in domo usibus dominicis solitum uacare in intima parte domus uel inter diaetas amoenas, non recte nec ex boni uiri arbitratu facturum, si id locare coeperit, ut publice lauet, non magis quam si domum ad stationem iumentorum locauerit, aut si stabulum quod erat domus iumentis et carruchis uacans, pistrino locauerit,

14 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.licet multo minus ex ea re fructum percipiat.

15 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum

pr.Sed si quid inaedificauerit, postea eum neque tollere hoc neque refigere posse: refixa plane posse uindicare.

1Mancipiorum quoque usus fructus legato non debet abuti, sed secundum condicionem eorum uti: nam si librarium rus mittat et qualum et calcem portare cogat, histrionem balniatorem faciat, uel de symphonia atriensem, uel de palaestra stercorandis latrinis praeponat, abuti uidebitur proprietate.

2Sufficienter autem alere et uestire debet secundum ordinem et dignitatem mancipiorum.

3Et generaliter Labeo ait in omnibus rebus mobilibus modum eum tenere debere, ne sua feritate uel saeuitia ea corrumpat: alioquin etiam lege Aquilia eum conueniri.

4Et si uestimentorum usus fructus legatus sit non sic, ut quantitatis usus fructus legetur, dicendum est ita uti eum debere, ne abutatur: nec tamen locaturum, quia uir bonus ita non uteretur.

5Proinde etsi scaenicae uestis usus fructus legetur uel aulaei uel alterius apparatus, alibi quam in scaena non utetur. sed an et locare possit, uidendum est: et puto locaturum, et licet testator commodare, non locare fuerit solitus, tamen ipsum fructuarium locaturum tam scaenicam quam funebrem uestem.

6Proprietatis dominus non debebit impedire fructuarium ita utentem, ne deteriorem eius condicionem faciat. de quibusdam plane dubitatur, si eum uti prohibeat, an iure id faciat: ut puta doleis, si forte fundi usus fructus sit legatus, et putant quidam, etsi defossa sint, uti prohibendum: idem et in seriis et in cuppis et in cadis et amphoris putant: idem et in specularibus, si domus usus fructus legetur. sed ego puto, nisi sit contraria uoluntas, etiam instrumentum fundi uel domus contineri.

7Sed nec seruitutem imponere fundo potest proprietarius nec amittere seruitutem: adquirere plane seruitutem eum posse etiam inuito fructuario Iulianus scripsit. quibus consequenter fructuarius quidem adquirere fundo seruitutem non potest, retinere autem potest: et si forte fuerint non utente fructuario amissae, hoc quoque nomine tenebitur. proprietatis dominus ne quidem consentiente fructuario seruitutem imponere potest,

16 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.nisi per quam deterior fructuarii condicio non fiat, ueluti si talem seruitutem uicino concesserit ius sibi non esse altius tollere.

17 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum

pr.Locum autem religiosum facere potest consentiente usufructuario: et hoc uerum est fauore religionis. sed interdum et solus proprietatis dominus locum religiosum facere potest: finge enim eum testatorem inferre, cum non esset tam oportune, ubi sepeliretur.

1Ex eo, ne deteriorem condicionem fructuarii faciat proprietarius, solet quaeri, an seruum dominus coercere possit. et Aristo apud Cassium notat plenissimam eum coercitionem habere, si modo sine dolo malo faciat: quamuis usufructuarius nec contrariis quidem ministeriis aut inusitatis artificium eius corrumpere possit nec seruum cicatricibus deformare.

2Proprietarius autem et seruum noxae dedere poterit, si hoc sine dolo malo faciat, quoniam noxae deditio iure non peremit usum fructum, non magis quam usucapio proprietatis, quae post constitutum usum fructum contingit. debebit plane denegari usus fructus persecutio, si ei qui noxae accepit litis aestimatio non offeratur a fructuario.

3Si quis seruum occiderit, utilem actionem exemplo Aquiliae fructuario dandam numquam dubitaui.

18 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.Agri usu fructu legato in locum demortuarum arborum aliae substituendae sunt et priores ad fructuarium pertinent.

19 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Proculus putat insulam posse ita legari, ut ei seruitus imponatur, quae alteri insulae hereditariae debeatur, hoc modo: ‘si ille heredi meo promiserit per se non fore, quo altius ea aedificia tollantur, tum ei eorum aedificiorum usum fructum do lego’ uel sic: ‘aedium illarum, quoad altius, quam uti nunc sunt, aedificatae non erunt, illi usum fructum do lego.’

1Si arbores uento deiectas dominus non tollat, per quod incommodior is sit usus fructus uel iter, suis actionibus usufructuario cum eo experiundum.

20 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum

pr.Si quis ita legauerit: ‘fructus annuos fundi Corneliani Gaio Maeuio do lego’, perinde accipi debet hic sermo ac si usus fructus fundi esset legatus.

21 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Si serui usus fructus sit legatus, quidquid is ex opera sua adquirit uel ex re fructuarii, ad eum pertinet, siue stipuletur siue ei possessio fuerit tradita. si uero heres institutus sit uel legatum acceperit, Labeo distinguit, cuius gratia uel heres instituitur uel legatum acceperit.

22 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum

pr.Sed et si quid donetur seruo, in quo usus fructus alterius est, quaeritur, quid fieri oporteat. et in omnibus istis, si quidem contemplatione fructuarii aliquid ei relictum uel donatum est, ipsi adquiret: sin uero proprietarii, proprietario: si ipsius serui, adquiretur domino, nec distinguimus, unde cognitum eum et cuius merito habuit, qui donauit uel reliquit. sed et si condicionis implendae causa quid seruus fructuarius consequatur et constiterit contemplatione fructuarii eam condicionem adscriptam, dicendum est ipsi adquiri: nam et in mortis causa donatione idem dicendum est.

23 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Sed sicuti stipulando fructuario adquirit, ita etiam paciscendo eum adquirere exceptionem fructuario Iulianus libro trigensimo digestorum scribit. idemque et si acceptum rogauerit, liberationem ei parere.

1Quoniam autem diximus quod ex operis adquiritur ad fructuarium pertinere, sciendum est etiam cogendum eum operari: etenim modicam quoque castigationem fructuario competere Sabinus respondit et Cassius libro octauo iuris ciuilis scripsit, ut neque torqueat, neque flagellis caedat.

24 · Paulus libro decimo ad Sabinum

pr.Si quis donaturus usufructuario spoponderit seruo in quem usum fructum habet stipulanti, ipsi usufructuario obligabitur, quia ut ei seruus talis stipulari possit, usitatum est.

25 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum

pr.Sed et si quid stipuletur sibi aut Sticho seruo fructuario donandi causa, dum uult fructuario praestitum, dicendum, si ei soluatur, fructuario adquiri.

1Interdum tamen in pendenti est, cui adquirat iste fructuarius seruus: ut puta si seruum emit et per traditionem accepit necdum pretium numerauit, sed tantummodo pro eo fecit satis, interim cuius sit, quaeritur. et Iulianus libro trigensimo quinto digestorum scripsit in pendenti esse dominium eius et numerationem pretii declaraturam, cuius sit: nam si ex re fructuarii, retro fructuarii fuisse. idemque est et si forte stipulatus sit seruus numeraturus pecuniam: nam numeratio declarabit, cui sit adquisita stipulatio. ergo ostendimus in pendenti esse dominium, donec pretium numeretur. quid ergo si amisso usu fructu tunc pretium numeretur? Iulianus quidem libro trigensimo quinto digestorum scripsit adhuc interesse, unde sit pretium numeratum: Marcellus uero et Mauricianus amisso usu fructu iam putant dominium adquisitum proprietatis domino: sed Iuliani sententia humanior est. quod si ex re utriusque pretium fuerit solutum, ad utrumque dominium pertinere Iulianus scripsit, scilicet pro rata pretii soluti. quid tamen si forte simul soluerit ex re utriusque, ut puta decem milia pretii nomine debebat et dena soluit ex re singulorum: cui magis seruus adquirat? si numeratione soluat, intererit, cuius priores nummos soluat: nam quos postea soluerit, aut uindicabit aut, si fuerint nummi consumpti, ad condictionem pertinent: si uero simul in sacculo soluit, nihil fecit accipientis et ideo nondum adquisisse cuiquam dominium uidetur, quia cum plus pretium soluit seruus, non faciet nummos accipientis.

2Si operas suas iste seruus locauerit et in annos singulos certum aliquid stipuletur, eorum quidem annorum stipulatio, quibus usus fructus mansit, adquiretur fructuario, sequentium uero stipulatio ad proprietarium transit semel adquisita fructuario, quamuis non soleat stipulatio semel cui quaesita ad alium transire nisi ad heredem uel adrogatorem. proinde si forte usus fructus in annos singulos fuerit legatus et iste seruus operas suas locauit et stipulatus est ut supra scriptum est, prout capitis minutione amissus fuerit usus fructus, mox restitutus, ambulabit stipulatio profectaque ad heredem redibit ad fructuarium.

3Quaestionis est, an id quod adquiri fructuario non potest proprietario adquiratur. et Iulianus quidem libro trigensimo quinto digestorum scripsit, quod fructuario adquiri non potest proprietario quaeri. denique scribit eum, qui ex re fructuarii stipuletur nominatim proprietario uel iussu eius, ipsi adquirere. contra autem nihil agit, si non ex re fructuarii nec ex operis suis fructuario stipuletur.

4Seruus fructuarius si usum fructum in se dari stipuletur aut sine nomine aut nominatim proprietario, ipsi adquirit exemplo serui communis, qui stipulando rem alteri ex dominis cuius res est, nihil agit, quoniam rem suam stipulando quis nihil agit, alteri stipulando adquirit solidum.

5Idem Iulianus eodem libro scripsit: si seruo fructuarius operas eius locauerit, nihil agit: nam et si ex re mea, inquit, a me stipulatus sit, nihil agit, non magis quam seruus alienus bona fide mihi seruiens idem agendo domino quicquam adquirit. simili modo, ait, ne quidem si rem meam a me fructuario conducat, me non obligabit. et regulariter definiit: quod quis ab alio stipulando mihi adquirit, id a me stipulando nihil agit: nisi forte, inquit, nominatim domino suo stipuletur a me uel conducat.

6Si duos fructuarios proponas et ex alterius re seruus sit stipulatus, quaeritur, utrum totum an pro parte, qua habet usum fructum, ei quaeratur. nam et in duobus bonae fidei possessoribus hoc idem est apud Scaeuolam agitatum libro secundo quaestionum, et ait uolgo creditum rationemque hoc facere, ut si ex re alterius stipuletur, partem ei dumtaxat quaeri, partem domino: quod si nominatim sit stipulatus, nec dubitari debere, quin adiecto nomine solidum ei quaeratur. idemque ait et si iussu eius stipuletur, quoniam iussum pro nomine accipimus. idem et in fructuariis erit dicendum, ut quo casu non totum adquiretur fructuario, proprietatis domino erit quaesitum, quoniam ex re fructuarii quaeri ei posse ostendimus.

7Quod autem diximus ex re fructuarii uel ex operis posse adquirere, utrum tunc locum habeat, quotiens iure legati usus fructus sit constitutus, an et si per traditionem uel stipulationem uel alium quemcumque modum, uidendum. et uera est Pegasi sententia, quam et Iulianus libro sexto decimo secutus est, omni fructuario adquiri.

26 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.Si operas suas locauerit seruus fructuarius et inperfecto tempore locationis usus fructus interierit, quod superest ad proprietarium pertinebit. sed et si ab initio certam summam propter operas certas stipulatus fuerit, capite deminuto eo idem dicendum est.

27 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum

pr.Si pendentes fructus iam maturos reliquisset testator, fructuarius eos feret, si die legati cedente adhuc pendentes deprehendisset: nam et stantes fructus ad fructuarium pertinent.

1Si dominus solitus fuit tabernis ad merces suas uti uel ad negotiationem, utique permittetur fructuario locare eas et ad alias merces, et illud solum obseruandum, ne uel abutatur usufructuarius uel contumeliose iniurioseue utatur usu fructu.

2Si serui usus fructus legatus est, cuius testator quasi ministerio uacuo utebatur, si eum disciplinis uel arte instituerit usufructuarius, arte eius uel peritia utetur.

3Si quid cloacarii nomine debeatur uel si quid ob formam aquae ductus, quae per agrum transit, pendatur, ad onus fructuarii pertinebit: sed et si quid ad collationem uiae, puto hoc quoque fructuarium subiturum: ergo et quod ob transitum exercitus confertur ex fructibus: sed et si quid municipio, nam solent possessores certam partem fructuum municipio uiliori pretio addicere: solent et fisco fusiones praestare. haec onera ad fructuarium pertinebunt.

4Si qua seruitus imposita est fundo, necesse habebit fructuarius sustinere: unde et si per stipulationem seruitus debeatur, idem puto dicendum.

5Sed et si seruus sub poena emptus sit interdictis certis quibusdam, an si usus fructus eius fuerit legatus, obseruare haec fructuarius debeat ? et puto debere eum obseruare: alioquin non boni uiri arbitratu utitur et fruitur.

28 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Nomismatum aureorum uel argenteorum ueterum, quibus pro gemmis uti solent, usus fructus legari potest.

29 · Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum

pr.Omnium bonorum usum fructum posse legari, nisi excedat dodrantis aestimationem, Celsus libro trigensimo secundo digestorum et Iulianus libro sexagensimo primo scribit: et est uerius.

30 · Paulus libro tertio ad Sabinum

pr.Si is, qui binas aedes habeat, aliarum usum fructum legauerit, posse heredem Marcellus scribit alteras altius tollendo obscurare luminibus, quoniam habitari potest etiam obscuratis aedibus. quod usque adeo temperandum est, ut non in totum aedes obscurentur, sed modicum lumen, quod habitantibus sufficit, habeant.

31 · Paulus libro decimo ad Sabinum

pr.Ex re fructuarii etiam id intellegitur, quod ei fructuarius donauerit concesseritue uel ex administratione rerum eius compendii seruus fecerit.

32 · Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum

pr.Si quis unas aedes, quas solas habet, uel fundum tradit, excipere potest id, quod personae, non praedii est, ueluti usum et usum fructum. sed et si excipiat, ut pascere sibi uel inhabitare liceat, ualet exceptio, cum ex multis saltibus pastione fructus perciperetur. et habitationis exceptione, siue temporali siue usque ad mortem eius qui excepit, usus uidetur exceptus.

33 · Papinianus libro septimo decimo quaestionum

pr.Si Titio fructus, Maeuio proprietas legata sit et uiuo testatore Titius decedat, nihil apud scriptum heredem relinquetur: et id Neratius quoque respondit.

1Usum fructum in quibusdam casibus non partis effectum optinere conuenit: unde si fundi uel fructus portio petatur et absolutione secuta postea pars altera quae adcreuit uindicetur, in lite quidem proprietatis iudicatae rei exceptionem obstare, in fructus uero non obstare scribit Iulianus, quoniam portio fundi uelut alluuio portioni, personae fructus adcresceret.

34 · Iulianus libro trigensimo quinto digestorum

pr.Quotiens duobus usus fructus legatur ita, ut alternis annis utantur fruantur, si quidem ita legatus fuerit ‘Titio et Maeuio’, potest dici priori Titio, deinde Maeuio legatum datum. si uero duo eiusdem nominis fuerint et ita scriptum fuerit ‘Titiis usum fructum alternis annis do’: nisi consenserint, uter eorum prior utatur, inuicem sibi impedient. quod si Titius eo anno, quo frueretur, proprietatem accepisset, interim legatum non habebit, sed ad Maeuium alternis annis usus fructus pertinebit: et si Titius proprietatem alienasset, habebit eum usum fructum, quia et si sub condicione usus fructus mihi legatus fuerit et interim proprietatem ab herede accepero, pendente autem condicione eandem alienauero, ad legatum admittar.

1Si colono tuo usum fructum fundi legaueris, usum fructum uindicabit et cum herede tuo aget ex conducto et consequetur, ut neque mercedes praestet et impensas, quas in culturam fecerat, recipiat.

2Uniuersorum bonorum an singularum rerum usus fructus legetur, hactenus interesse puto, quod, si aedes incensae fuerint, usus fructus specialiter aedium legatus peti non potest, bonorum autem usu fructu legato areae usus fructus peti poterit: quoniam qui bonorum suorum usum fructum legat, non solum eorum, quae in specie sunt, sed et substantiae omnis usum fructum legare uidetur: in substantia autem bonorum etiam area est.

35 · Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem

pr.Si usus fructus legatus est, sed heres scriptus ob hoc tardius adit, ut tardius ad legatum perueniretur, hoc quoque praestabitur, ut Sabino placuit.

1Usus fructus serui mihi legatus est isque, cum ego uti frui desissem, liber esse iussus est: deinde ego ab herede aestimationem legati tuli: nihilo magis eum liberum fore Sabinus respondit (namque uideri me uti frui homine, pro quo aliquam rem habeam), condicionem autem eius libertatis eandem manere, ita ut mortis meae aut capitis deminutionis interuentu liber futurus esset.

36 · Africanus libro quinto quaestionum

pr.Qui usum fructum areae legauerat, insulam ibi aedificauit: ea uiuo eo decidit uel deusta est: usum fructum deberi existimauit. contra autem non idem iuris esse, si insulae usu fructu legato area, deinde insula facta sit. idemque esse, et si scyphorum usus fructus legatus sit, deinde massa facta et iterum scyphi: licet enim pristina qualitas scyphorum restituta sit, non tamen illos esse, quorum usus fructus legatus sit.

1Stipulatus sum de Titio fundum Cornelianum detracto usu fructu: Titius decessit: quaesitum est, quid mihi heredem eius praestare oportet. respondit referre, qua mente usus fructus exceptus sit: nam si quidem hoc actum est, ut in cuiuslibet persona usus fructus constitueretur, solam proprietatem heredem debiturum: sin autem id actum sit, ut promissori dumtaxat usus fructus reciperetur, plenam proprietatem heredem eius debiturum. hoc ita se habere manifestius in causa legatorum apparere: etenim si heres, a quo detracto usu fructu proprietas legata sit, priusquam ex testamento ageretur, decesserit, minus dubitandum, quin heres eius plenam proprietatem sit debiturus. idemque et si sub condicione similiter legatum sit et pendente condicione heres decessit.

2Usus fructus serui Titio legatus est: cum per heredem staret, quo minus praestaretur, seruus mortuus est: aliud dici non posse ait, quam in id obligatum esse heredem, quanti legatarii intersit moram factam non esse, ut scilicet ex eo tempore in diem, in quo seruus sit mortuus, usus fructus aestimetur. cui illud quoque consequens esse, ut si ipse Titius moriatur, similiter ex eo tempore, quo mora sit facta, in diem mortis aestimatio usus fructus heredi eius praestaretur.

37 · Africanus libro septimo quaestionum

pr.Quaesitum est, si, cum in annos decem proximos usum fructum de te dari stipulatus essem, per te steterit quo minus dares et quinquennium transierit, quid iuris sit. item si Stichi decem annorum proximorum operas de te dari stipulatus sim et similiter quinquennium praeteriit. respondit eius temporis usum fructum et operas recte peti, quod per te transactum est quo minus darentur.

38 · Marcianus libro tertio institutionum

pr.Non utitur usufructuarius, si nec ipse utatur nec nomine eius alius, puta qui emit uel qui conduxit uel cui donatus est uel qui negotium eius gerit. plane illud interest, quod, si uendidero usum fructum, etiamsi emptor non utatur, uideor usum fructum retinere,

39 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.quia qui pretio fruitur, non minus habere intellegitur, quam qui principali re utitur fruitur.

40 · Marcianus libro tertio institutionum

pr.Quod si donauero, non alias retineo, nisi ille utatur.

41 · Marcianus libro septimo institutionum

pr.Statuae et imaginis usum fructum posse relinqui magis est, quia et ipsae habent aliquam utilitatem, si quo loco oportuno ponantur.

1Licet praedia quaedam talia sint, ut magis in ea impendamus, quam de illis adquiramus, tamen usus fructus eorum relinqui potest.

42 · Florentinus libro undecimo institutionum

pr.Si alii usus, alii fructus eiusdem rei legetur, id percipiet fructuarius, quod usuario supererit: nec minus et ipse fruendi causa et usum habebit.

1Rerum an aestimationis usus fructus tibi legetur, interest: nam si quidem rerum legetur, deducto eo, quod praeterea tibi legatum est, ex reliquis bonis usum fructum feres: sin autem aestimationis usus fructus legatus est, id quoque aestimabitur, quod praeterea tibi legatum est. nam saepius idem legando non ampliat testator legatum: re autem legata etiam aestimationem eius legando ampliare legatum possumus.

43 · Ulpianus libro septimo regularum

pr.Etiam partis bonorum usus fructus legari potest. si tamen non sit specialiter facta partis mentio, dimidia pars bonorum continetur.

44 · Neratius libro tertio membranarum

pr.Usufructuarius nouum tectorium parietibus, qui rudes fuissent, imponere non potest, quia tametsi meliorem excolendo aedificium domini causam facturus esset, non tamen id iure suo facere potest, aliudque est tueri quod accepisset an nouum faceret.

45 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Sicut inpendia cibariorum in seruum, cuius usus fructus ad aliquem pertinet, ita et ualetudinis impendia ad eum respicere natura manifestum est.

46 · Paulus libro nono ad Plautium

pr.Si extraneo scripto et emancipato praeterito matri defuncti deducto usu fructu proprietas legata sit, petita contra tabulas bonorum possessione plena proprietas pietatis respectu matri praestanda est.

1Si testator iusserit, ut heres reficeret insulam, cuius usum fructum legauit, potest fructuarius ex testamento agere, ut heres reficeret.

47 · Pomponius libro quinto ex Plautio

pr.Quod si heres hoc non fecisset et ob id fructuarius frui non potuisset, heres etiam fructuarii eo nomine habebit actionem, quanti fructuarii interfuisset non cessasse heredem, licet usus fructus morte eius interisset.

48 · Paulus libro nono ad Plautium

pr.Si absente fructuario heres quasi negotium eius gerens reficiat, negotiorum gestorum actionem aduersus fructuarium habet, tametsi sibi in futurum heres prospiceret. sed si paratus sit recedere ab usu fructu fructuarius, non est cogendus reficere, sed actione negotiorum gestorum liberatur.

1Siluam caeduam, etiamsi intempestiue caesa sit, in fructu esse constat, sicut olea immatura lecta, item faenum immaturum caesum in fructu est.

49 · Pomponius libro septimo ad Plautium

pr.Si mihi et tibi a Sempronio et Mucio heredibus usus fructus legatus sit, ego in partem Sempronii quadrantem, in partem Mucii alterum quadrantem habebo, tu item in utriusque parte eorum quadrantes habes.

50 · Paulus libro tertio ad Uitellium

pr.Titius Maeuio fundum Tusculanum reliquit eiusque fidei commisit, ut eiusdem fundi partis dimidiae usum fructum Titiae praestaret: Maeuius uillam uetustate corruptam necessariam cogendis et conseruandis fructibus aedificauit: quaesitum est, an sumptus partem pro portione usus fructus Titia adgnoscere debeat. respondit Scaeuola, si priusquam usus fructus praestaretur, necessario aedificasset, non alias cogendum restituere quam eius sumptus ratio haberetur.

51 · Modestinus libro nono differentiarum

pr.Titio ‘cum morietur’ usus fructus inutiliter legari intellegitur, in id tempus uidelicet collatus, quo a persona discedere incipit.

52 · Modestinus libro nono regularum

pr.Usu fructu relicto si tributa eius rei praestentur, ea usufructuarium praestare debere dubium non est, nisi specialiter nomine fideicommissi testatori placuisse probetur haec quoque ab herede dari.

53 · Iauolenus libro secundo epistularum

pr.Si cui insulae usus fructus legatus est, quamdiu quaelibet portio eius insulae remanet, totius soli usum fructum retinet.

54 · Iauolenus libro tertio epistularum

pr.Sub condicione usus fructus fundi a te herede Titio legatus est: tu fundum mihi uendidisti et tradidisti detracto usu fructu: quaero, si non extiterit condicio, aut extiterit et interiit usus fructus, ad quem pertineat. respondit: intellego te de usu fructu quaerere qui legatus est: itaque si condicio eius legati extiterit, dubium non est, quin ad legatarium is usus fructus pertineat et si aliquo casu ab eo amissus fuerit, ad proprietatem fundi reuertatur: quod si condicio non extiterit, usus fructus ad heredem pertinebit, ita ut in eius persona omnia eadem seruentur, quae ad amittendum usum fructum pertinent et seruari solent. ceterum in eiusmodi uenditione spectandum id erit, quod inter ementem uendentemque conuenerit, ut, si apparuerit legati causa eum usum fructum exceptum esse, etiamsi condicio non extiterit, restitui a uenditore emptori debeat.

55 · Pomponius libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium

pr.Si infantis usus tantummodo legatus sit, etiamsi nullus interim sit, cum tamen infantis aetatem excesserit, esse incipit.

56 · Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale

pr.An usus fructus nomine actio municipibus dari debeat, quaesitum est: periculum enim esse uidebatur, ne perpetuus fieret, quia neque morte nec facile capitis deminutione periturus est, qua ratione proprietas inutilis esset futura semper abscedente usu fructu. sed tamen placuit dandam esse actionem. unde sequens dubitatio est, quousque tuendi essent in eo usu fructu municipes: et placuit centum annos tuendos esse municipes, quia is finis uitae longaeui hominis est.

57 · Papinianus libro septimo responsorum

pr.Dominus fructuario praedium, quod ei per usum fructum seruiebat, legauit, idque praedium aliquamdiu possessum legatarius restituere filio, qui causam inofficiosi testamenti recte pertulerat, coactus est: mansisse fructus ius integrum ex post facto apparuit.

1Per fideicommissum fructu praediorum ob alimenta libertis relicto partium emolumentum ex persona uita decedentium ad dominum proprietatis recurrit.

58 · Scaeuola libro tertio responsorum

pr.Defuncta fructuaria mense Decembri iam omnibus fructibus, qui in his agris nascuntur, mense Octobri per colonos sublatis quaesitum est, utrum pensio heredi fructuariae solui deberet, quamuis fructuaria ante kalendas Martias, quibus pensiones inferri debeant, decesserit, an diuidi debeat inter heredem fructuariae et rem publicam, cui proprietas legata est. respondi rem publicam quidem cum colono nullam actionem habere, fructuariae uero heredem sua die secundum ea quae proponerentur integram pensionem percepturum.

1‘Sempronio do lego ex redactu fructuum holeris et porrinae, quae habeo in agro Farrariorum, partem sextam’. quaeritur, an his uerbis usus fructus legatus uideatur. respondi non usum fructum, sed ex eo quod redactum esset partem legatam.

2Item quaesitum est, si usus fructus non esset, an quotannis partem sextam redactam legauerit. respondi quotannis uideri relictum, nisi contrarium specialiter ab herede adprobetur.

59 · Paulus libro tertio sententiarum

pr.Arbores ui tempestatis, non culpa fructuarii euersas ab eo substitui non placet.

1Quidquid in fundo nascitur uel quidquid inde percipitur, ad fructuarium pertinet, pensiones quoque iam antea locatorum agrorum, si ipsae quoque specialiter comprehensae sint. sed ad exemplum uenditionis, nisi fuerint specialiter exceptae, potest usufructuarius conductorem repellere.

2Caesae harundinis uel pali compendium, si in eo quoque fundi uectigal esse consueuit, ad fructuarium pertinet.

60 · Paulus libro quinto sententiarum

pr.Cuiuscumque fundi usufructuarius prohibitus aut deiectus de restitutione omnium rerum simul occupatarum agit: sed et si medio tempore alio casu interciderit usus fructus, aeque de perceptis antea fructibus utilis actio tribuitur.

1Si fundus, cuius usus fructus petitur, non a domino possideatur, actio redditur. et ideo si de fundi proprietate inter duos quaestio sit, fructuarius nihilo minus in possessione esse debet satisque ei a possessore cauendum est, quod non sit prohibiturus frui eum, cui usus fructus relictus est, quamdiu de iure suo probet. sed si ipsi usufructuario quaestio moueatur, interim usus fructus eius differtur: sed caueri de restituendo eo, quod ex his fructibus percepturus est, uel si satis non detur, ipse frui permittitur.

61 · Neratius libro secundo responsorum

pr.Usufructuarius nouum riuum parietibus non potest inponere. aedificium inchoatum fructuarium consummare non posse placet, etiamsi eo loco aliter uti non possit, sed nec eius quidem usum fructum esse: nisi in constituendo uel legando usu fructu hoc specialiter adiectum sit, ut utrumque ei liceat.

62 · Tryphoninus libro septimo disputationum

pr.Usufructuarium uenari in saltibus uel montibus possessionis probe dicitur: nec aprum aut ceruum quem ceperit proprium domini capit, sed aut fructus iure aut gentium suos facit.

1Si uiuariis inclusae ferae in ea possessione custodiebantur, quando usus fructus coepit, num exercere eas fructuarius possit, occidere non possit? alias si quas initio incluserit operis suis uel post sibimet ipsae inciderint delapsaeue fuerint, hae fructuarii iuris sint? commodissime tamen, ne per singula animalia facultatis fructuarii propter discretionem difficilem ius incertum sit, sufficit eundem numerum per singula quoque genera ferarum finito usu fructu domino proprietatis adsignare, qui fuit coepti usus fructus tempore.

63 · Paulus libro singulari de iure singulari

pr.Quod nostrum non est, transferemus ad alios: ueluti is qui fundum habet, quamquam usum fructum non habeat, tamen usum fructum cedere potest.

64 · Ulpianus libro quinquagensimo primo ad edictum

pr.Cum fructuarius paratus est usum fructum derelinquere, non est cogendus domum reficere, in quibus casibus et usufructuario hoc onus incumbit. sed et post acceptum contra eum iudicium parato fructuario derelinquere usum fructum dicendum est absolui eum debere a iudice.

65 · Pomponius libro quinto ex Plautio

pr.Sed cum fructuarius debeat quod suo suorumque facto deterius factum sit reficere, non est absoluendus, licet usum fructum derelinquere paratus sit: debet enim omne, quod diligens pater familias in sua domo facit, et ipse facere.

1Non magis heres reficere debet quod uetustate iam deterius factum reliquisset testator, quam si proprietatem alicui testator legasset.

66 · Paulus libro quadragensimo septimo ad edictum

pr.Cum usufructuario non solum legis Aquiliae actio competere potest, sed et serui corrupti et iniuriarum, si seruum torquendo deteriorem fecerit.

67 · Iulianus libro primo ex Minicio

pr.Cui usus fructus legatus est, etiam inuito herede eum extraneo uendere potest.

68 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Uetus fuit quaestio, an partus ad fructuarium pertineret: sed bruti sententia optinuit fructuarium in eo locum non habere: neque enim in fructu hominis homo esse potest. hac ratione nec usum fructum in eo fructuarius habebit. quid tamen si fuerit etiam partus usus fructus relictus, an habeat in eo usum fructum? et cum possit partus legari, poterit et usus fructus eius.

1Fetus tamen pecorum Sabinus et Cassius opinati sunt ad fructuarium pertinere.

2Plane si gregis uel armenti sit usus fructus legatus, debebit ex adgnatis gregem supplere, id est in locum capitum defunctorum

69 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.uel inutilium alia summittere, ut post substituta fiant propria fructuarii, ne lucro ea res cedat domino. et sicut substituta statim domini fiunt, ita priora quoque ex natura fructus desinunt eius esse: nam alioquin quod nascitur fructuarii est et cum substituit, desinit eius esse.

70 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Quid ergo si non faciat nec suppleat? teneri eum proprietario Gaius Cassius scribit libro decimo iuris ciuilis.

1Interim tamen, quamdiu summittantur et suppleantur capita quae demortua sunt, cuius sit fetus quaeritur. et Iulianus libro tricensimo quinto digestorum scribit pendere eorum dominium, ut, si summittantur, sint proprietarii, si non summittantur, fructuarii: quae sententia uera est.

2Secundum quae si decesserit fetus, periculum erit fructuarii, non proprietarii et necesse habebit alios fetus summittere. unde Gaius Cassius libro octauo scribit carnem fetus demortui ad fructuarium pertinere.

3Sed quod dicitur debere eum summittere, totiens uerum est, quotiens gregis uel armenti uel equitii, id est uniuersitatis usus fructus legatus est: ceterum si singulorum capitum, nihil supplebit.

4Item si forte eo tempore, quo fetus editi sunt, nihil fuit quod summitti deberet, nunc et post editionem: utrum ex his quae edentur summittere debebit, an ex his quae edita sunt, uidendum est. puto autem uerius ea, quae pleno grege edita sunt, ad fructuarium pertinere, sed posteriorem gregis casum nocere debere fructuario.

5Summittere autem facti est et Iulianus proprie dicit dispertire et diuidere et diuisionem quandam facere: quod dominium erit summissorum proprietarii.

71 · Marcellus libro septimo decimo digestorum

pr.Si in area, cuius usus fructus alienus esset, quis aedificasset, intra tempus quo usus fructus perit superficie sublata restitui usum fructum ueteres responderunt.

72 · Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum

pr.Si dominus nudae proprietatis usum fructum legauerit, uerum est, quod Maecianus scripsit libro tertio quaestionum de fideicommissis, ualere legatum: et si forte in uita testatoris uel ante aditam hereditatem proprietati accesserit, ad legatarium pertinere. plus admittit Maecianus, etiamsi post aditam hereditatem accessisset usus fructus, utiliter diem cedere et ad legatarium pertinere.

73 · Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr.Si areae usus fructus legatus sit mihi, posse me casam ibi aedificare custodiae causa earum rerum, quae in area sint.

74 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Si Sticho seruo tuo et Pamphilo meo legatus fuerit usus fructus, tale est legatum, quale si mihi et tibi legatus esset: et ideo dubium non est, quin aequaliter ad nos pertineat.