IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 6

D. 6.1DE REI UINDICATIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Post actiones, quae de uniuersitate propositae sunt, subicitur actio singularum rerum petitionis.

1Quae specialis in rem actio locum habet in omnibus rebus mobilibus, tam animalibus quam his quae anima carent, et in his quae solo continentur.

2Per hanc autem actionem liberae personae, quae sunt iuris nostri, ut puta liberi qui sunt in potestate, non petuntur: petuntur igitur aut praeiudiciis aut interdictis aut cognitione praetoria, et ita Pomponius libro trigensimo septimo: nisi forte, inquit, adiecta causa quis uindicet: si quis ita petit ‘filium suum’ uel ‘in potestate ex iure Romano’, uidetur mihi et Pomponius consentire recte eum egisse: ait enim adiecta causa ex lege Quiritium uindicare posse.

3Per hanc autem actionem non solum singulae res uindicabuntur, sed posse etiam gregem uindicari Pomponius libro lectionum uicensimo quinto scribit. idem et de armento et de equitio ceterisque, quae gregatim habentur, dicendum est. sed enim gregem sufficiet ipsum nostrum esse, licet singula capita nostra non sint: grex enim, non singula corpora uindicabuntur.

2 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum

pr.Sed si par numerus duorum interfuerit, neuter solidum gregem, sed ne partem dimidiam totius eius uindicabit. sed si maiorem numerum alter habeat, ut detracto alieno nihilo minus gregem uindicaturus sit, in restitutionem non ueniunt aliena capita.

3 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Marcellus libro quarto digestorum scribit: qui gregem habebat capitum trecentorum, amissis centum redemit totidem capita aliena ab eo, qui dominium eorum habebat uel aliena ab eo, qui bona fide ea possidebat: et haec utique gregis, inquit, uindicatione continebuntur. sed et si ea sola supersint capita, quae redempta sunt, adhuc eum posse gregem uindicare.

1Armamenta nauis singula erunt uindicanda: scapha quoque separatim uindicabitur.

2Pomponius scribit, si quid quod eiusdem naturae est ita confusum est atque commixtum, ut deduci et separari non possint, non totum sed pro parte esse uindicandum. ut puta meum et tuum argentum in massam redactum est: erit nobis commune, et unusquisque pro rata ponderis quod in massa habemus uindicabimus, etsi incertum sit, quantum quisque ponderis in massa habet.

4 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum

pr.Quo quidem casu etiam communi diuidundo agi poterit: sed et furti et ad exhibendum tenebitur, qui dolo malo confundendum id argentum curauit: ita ut in ad exhibendum actione pretii ratio haberi debeat, in uindicatione uel communi diuidundo actione hoc amplius ferat, cuius argentum pretiosius fuerat.

5 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Idem Pomponius scribit: si frumentum duorum non uoluntate eorum confusum sit, competit singulis in rem actio in id, in quantum paret in illo aceruo suum cuiusque esse: quod si uoluntate eorum commixta sunt, tunc communicata uidebuntur et erit communi diuidundo actio.

1Idem scribit, si ex melle meo, uino tuo factum sit mulsum, quosdam existimasse id quoque communicari: sed puto uerius, ut et ipse significat, eius potius esse qui fecit, quoniam suam speciem pristinam non continet. sed si plumbum cum argento mixtum sit, quia deduci possit, nec communicabitur nec communi diuidundo agetur, quia separari potest: agetur autem in rem actio. sed si deduci, inquit, non possit, ut puta si aes et aurum mixtum fuerit, pro parte esse uindicandum: nec quaquam erit dicendum, quod in mulso dictum est, quia utraque materia etsi confusa manet tamen.

2Idem scribit, si equam meam equus tuus praegnatem fecerit, non esse tuum, sed meum, quod natum est.

3De arbore, quae in alienum agrum translata coaluit et radices immisit, Uarus et Nerua utilem in rem actionem dabant: nam si nondum coaluit, mea esse non desinet.

4Cum in rem agatur, si de corpore conueniat, error autem sit in uocabulo, recte actum esse uidetur.

5Si plures sint eiusdem nominis serui, puta plures Erotes, nec appareat de quo actum sit, Pomponius dicit nullam fieri condemnationem.

6 · Paulus libro sexto ad edictum

pr.Si in rem aliquis agat, debet designare rem, et utrum totam an partem et quotam petat: appellatio enim rei non genus, sed speciem significat. Octauenus ita definit, quod infectae quidem materiae pondus, signatae uero numerum, factae autem speciem dici oportet: sed et mensura dicenda erit, cum res mensura continebitur. et si uestimenta nostra esse uel dari oportere nobis petamus, utrum numerum eorum dicere debebimus an et colorem? et magis est ut utrumque: nam illud inhumanum est cogi nos dicere, trita sint an noua. quamuis et in uasis occurrat difficultas, utrum lancem dumtaxat dici oporteat an etiam, quadrata uel rutunda, uel pura an caelata sint, quae ipsa in petitionibus quoque adicere difficile est. nec ita coartanda res est: licet in petendo homine nomen eius dici debeat et utrum puer an adulescens sit, utique si plures sint: sed si nomen eius ignorem, demonstratione eius utendum erit: ueluti ‘qui ex illa hereditate est’, ‘qui ex illa natus est’. item fundum petiturus nomen eius et quo loci sit dicere debebit.

7 · Paulus libro undecimo ad edictum

pr.Si is, qui optulit se fundi uindicationi, damnatus est, nihilo minus a possessore recte petitur, sicut Pedius ait.

8 · Paulus libro duodecimo ad edictum

pr.Pomponius libro trigensimo sexto probat, si ex aequis partibus fundum mihi tecum communem tu et Lucius Titius possideatis, non ab utrisque quadrantes petere me debere, sed a Titio, qui non sit dominus, totum semissem. aliter atque si certis regionibus possideatis eum fundum: nam tunc sine dubio et a te et a Titio partes fundi petere me debere: quotiens enim certa loca possidebuntur, necessario in his aliquam partem meam esse: et ideo te quoque a Titio quadrantem petere debere. quae distinctio neque in re mobili neque in hereditatis petitione locum habet: nunquam enim pro diuiso possideri potest.

9 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Officium autem iudicis in hac actione in hoc erit, ut iudex inspiciat, an reus possideat: nec ad rem pertinebit, ex qua causa possideat: ubi enim probaui rem meam esse, necesse habebit possessor restituere, qui non obiecit aliquam exceptionem. quidam tamen, ut Pegasus, eam solam possessionem putauerunt hanc actionem complecti, quae locum habet in interdicto uti possidetis uel utrubi. denique ait ab eo, apud quem deposita est uel commodata uel qui conduxerit aut qui legatorum seruandorum causa uel dotis uentrisue nomine in possessione esset uel cui damni infecti nomine non cauebatur, quia hi omnes non possident, uindicari non posse. puto autem ab omnibus, qui tenent et habent restituendi facultatem, peti posse.

10 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum

pr.Si res mobilis petita sit, ubi restitui debeat, scilicet si praesens non sit? et non malum est, si bonae fidei possessor sit is cum quo agitur, aut ibi restitui ubi res sit: aut ubi agitur: sed sumptibus petitoris, qui extra cibaria in iter uel nauigationem faciendi sunt.

11 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Nisi si malit petitor suis impensis et periculo ibi, ubi iudicatur, rem restitui: tunc enim de restitutione cum satisdatione cauebitur.

12 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum

pr.Si uero malae fidei sit possessor, qui in alio loco eam rem nactus sit, idem statui debet: si uero ab eo loco, ubi lis contestata est, eam subtractam alio transtulerit, illic restituere debet, unde subtraxit, sumptibus suis.

13 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Non solum autem rem restitui, uerum et si deterior res sit facta, rationem iudex habere debebit: finge enim debilitatum hominem uel uerberatum uel uulneratum restitui: utique ratio per iudicem habebitur, quanto deterior sit factus. quamquam et legis Aquiliae actione conueniri possessor possit: unde quaeritur an non alias iudex aestimare damnum debeat, quam si remittatur actio legis Aquiliae. et Labeo putat cauere petitorem oportere lege Aquilia non acturum, quae sententia uera est.

14 · Paulus libro uicensimo ad edictum

pr.Quod si malit actor potius legis Aquiliae actione uti, absoluendus est possessor. itaque electio actori danda est, non ut triplum, sed duplum consequatur.

15 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Item si uerberatum tradidit, Labeo ait etiam iniuriarum competere actionem petitori.

1Si quis rem ex necessitate distraxit, fortassis huic officio iudicis succurretur, ut pretium dumtaxat debeat restituere. nam et si fructus perceptos distraxit, ne corrumpantur, aeque non amplius quam pretium praestabit.

2Item si forte ager fuit qui petitus est et militibus adsignatus est modico honoris gratia possessori dato, an hoc restituere debeat? et puto praestaturum.

3Si seruus petitus uel animal aliud demortuum sit sine dolo malo et culpa possessoris, pretium non esse praestandum plerique aiunt: sed est uerius, si forte distracturus erat petitor si accepisset, moram passo debere praestari: nam si ei restituisset, distraxisset et pretium esset lucratus.

16 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum

pr.Utique autem etiam mortuo homine necessaria est sententia propter fructus et partus et stipulationem de euictione: non enim post litem contestatam utique et fatum possessor praestare debet.

1Culpa non intellegitur, si nauem petitam tempore nauigationis trans mare misit, licet ea perierit: nisi si minus idoneis hominibus eam commisit.

17 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Iulianus libro sexto digestorum scribit, si hominem, qui Maeuii erat, emero a Titio, deinde cum eum Maeuius a me peteret, eundem uendidero eumque emptor occiderit, aequum esse me pretium Maeuio restituere.

1Idem Iulianus eodem libro scribit, si moram fecerit in homine reddendo possessor et homo mortuus sit, et fructuum rationem usque ad rei iudicatae tempus spectandam esse. idem Iulianus ait non solum fructus, sed etiam omnem causam praestandam: et ideo et partum uenire in restitutionem et partuum fructus. usque adeo autem et causae ueniunt, ut Iulianus libro septimo scribit, si per eum seruum possessor adquisierit actionem legis Aquiliae, restituere cogendum. quod si dolo malo ipse possessor desierit possidere et aliquis hominem iniuria occiderit, aut pretium hominis aut actiones suas praestare cogetur, utrum eorum uoluerit actor. sed et fructus, quos ab alio possessore percepit, restituere eum oportet: lucrum enim ex eo homine, qui in lite esse coeperit, facere non debet. sed fructus eius temporis, quo tempore possessus est ab eo qui euicerit, restituere non debet: sed quod dicit de actione legis Aquiliae, procedit, si post litem contestatam usucepit possessor, quia plenum ius incipit habere.

18 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Si post acceptum iudicium possessor usu hominem cepit, debet eum tradere eoque nomine de dolo cauere: periculum est enim, ne eum uel pignerauerit uel manumiserit.

19 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Ipsi quoque reo cauendum esse Labeo dicit ‘his rebus recte praestari’, si forte fundi nomine damni infecti cauit.

20 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Praeterea restituere debet possessor et quae post acceptum iudicium per eum non ex re sua adquisiuit: in quo hereditates quoque legataque, quae per eum seruum obuenerunt, continentur. nec enim sufficit corpus ipsum restitui, sed opus est, ut et causa rei restituatur, id est ut omne habeat petitor, quod habiturus foret, si eo tempore, quo iudicium accipiebatur, restitutus illi homo fuisset. itaque partus ancillae restitui debet, quamuis postea editus sit, quam matrem eius, post acceptum scilicet iudicium, possessor usuceperit: quo casu etiam de partu, sicut de matre, et traditio et cautio de dolo necessaria est.

21 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum

pr.Si a bonae fidei possessore fugerit seruus, requiremus, an talis fuerit, ut et custodiri debuerit. nam si integrae opinionis uidebatur, ut non debuerit custodiri, absoluendus est possessor, ut tamen, si interea eum usuceperat, actionibus suis cedat petitori et fructus eius temporis quo possedit praestet. quod si nondum eum usucepit, absoluendum eum sine cautionibus, ut nihil caueat petitori de persequenda ea re: quo minus enim petitor eam rem persequi potest, quamuis interim, dum in fuga sit, usucapiat? nec iniquum id esse Pomponius libro trigensimo nono ad edictum scribit. si uero custodiendus fuit, etiam ipsius nomine damnari debebit, ut tamen, si usu eum non cepit, actor ei actionibus suis cedat. Iulianus autem in his casibus, ubi propter fugam serui possessor absoluitur, etsi non cogitur cauere de persequenda re, tamen cauere debere possessorem, si rem nanctus fuerit, ut eam restituat, idque Pomponius libro trigensimo quarto uariarum lectionum probat: quod uerius est.

22 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Quod si dolo possessoris fugerit, damnandum eum, quasi possideret.

23 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum

pr.In rem actio competit ei, qui aut iure gentium aut iure ciuili dominium adquisiit.

1Loca sacra, item religiosa, quasi nostra in rem actione peti non possunt.

2Si quis rei suae alienam rem ita adiecerit, ut pars eius fieret, ueluti si quis statuae suae bracchium aut pedem alienum adiecerit, aut scypho ansam uel fundum, uel candelabro sigillum, aut mensae pedem, dominum eius totius rei effici uereque statuam suam dicturum et scyphum plerique recte dicunt.

3Sed et id, quod in charta mea scribitur aut in tabula pingitur, statim meum fit: licet de pictura quidam contra senserint propter pretium picturae: sed necesse est ei rei cedi, quod sine illa esse non potest.

4In omnibus igitur istis, in quibus mea res per praeualentiam alienam rem trahit meamque efficit, si eam rem uindicem, per exceptionem doli mali cogar pretium eius quod accesserit dare.

5Item quaecumque aliis iuncta siue adiecta accessionis loco cedunt, ea quamdiu cohaerent dominus uindicare non potest, sed ad exhibendum agere potest, ut separentur et tunc uindicentur: scilicet excepto eo, quod Cassius de ferruminatione scribit. dicit enim, si statuae suae ferruminatione iunctum bracchium sit, unitate maioris partis consumi et quod semel alienum factum sit, etiamsi inde abruptum sit, redire ad priorem dominum non posse. non idem in eo quod adplumbatum sit, quia ferruminatio per eandem materiam facit confusionem, plumbatura non idem efficit. ideoque in omnibus his casibus, in quibus neque ad exhibendum neque in rem locum habet, in factum actio necessaria est. at in his corporibus, quae ex distantibus corporibus essent, constat singulas partes retinere suam propriam speciem, ut singuli homines, singulae oues: ideoque posse me gregem uindicare, quamuis aries tuus sit immixtus, sed et te arietem uindicare posse. quod non idem in cohaerentibus corporibus eueniret: nam si statuae meae bracchium alienae statuae addideris, non posse dici bracchium tuum esse, quia tota statua uno spiritu continetur.

6Tignum alienum aedibus iunctum nec uindicari potest propter legem duodecim tabularum, nec eo nomine ad exhibendum agi nisi aduersus eum, qui sciens alienum iunxit aedibus: sed est actio antiqua de tigno iuncto, quae in duplum ex lege duodecim tabularum descendit.

7Item si quis ex alienis cementis in solo suo aedificauerit, domum quidem uindicare poterit, cementa autem resoluta prior dominus uindicabit, etiam si post tempus usucapionis dissolutum sit aedificium, postquam a bonae fidei emptore possessum sit: nec enim singula cementa usucapiuntur, si domus per temporis spatium nostra fiat.

24 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Is qui destinauit rem petere animaduertere debet, an aliquo interdicto possit nancisci possessionem, quia longe commodius est ipsum possidere et aduersarium ad onera petitoris compellere quam alio possidente petere.

25 · Ulpianus libro septuagensimo ad edictum

pr.Is qui se optulit rei defensioni sine causa, cum non possideret nec dolo fecisset, quo minus possideret: si actor ignoret, non est absoluendus, ut Marcellus ait: quae sententia uera est. sed hoc post litem contestatam: ceterum ante iudicium acceptum non decipit actorem qui se negat possidere, cum uere non possideret: nec uidetur se liti optulisse qui discessit.

26 · Paulus libro secundo ad Plautium

pr.Nam si actor scit, tunc is non ab alio, sed a se decipitur: et ideo reus absoluitur.

27 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum

pr.Sin autem cum a Titio petere uellem, aliquis dixerit se possidere et ideo liti se optulit, et hoc ipsum in re agenda testatione probauero, omnimodo condemnandus est.

1Possidere autem aliquis debet utique et litis contestatae tempore et quo res iudicatur. quod si litis contestationis tempore possedit, cum autem res iudicatur sine dolo malo amisit possessionem, absoluendus est possessor. item si litis contestatae tempore non possedit, quo autem iudicatur possidet, probanda est Proculi sententia, ut omnimodo condemnetur: ergo et fructuum nomine ex quo coepit possidere damnabitur.

2Si homo petitus dolo possessoris deterior factus sit, deinde sine culpa eius ex alia causa mortuus sit, aestimatio non fiet eius, quod deteriorem eum fecerat, quia nihil interest petitoris: sed haec quantum ad in rem actionem: legis autem Aquiliae actio durat.

3Sed et is, qui ante litem contestatam dolo desiit rem possidere, tenetur in rem actione: idque ex senatus consulto colligi potest, quo cautum est, ut diximus, ut dolus praeteritus in hereditatis petitionem ueniat: cum enim in hereditatis petitione, quae et ipsa in rem est, dolus praeteritus fertur, non est absurdum per consequentias et in speciali in rem actione dolum praeteritum deduci.

4Si per filium aut per seruum pater uel dominus possideat et is sine culpa patris dominiue rei iudicandae tempore absit: uel tempus dandum uel cauendum est de possessione restituenda.

5In rem petitam si possessor ante litem contestatam sumptus fecit, per doli mali exceptionem ratio eorum haberi debet, si perseueret actor petere rem suam non redditis sumptibus. idem est etiam, si noxali iudicio seruum defendit et damnatus praestitit pecuniam, aut in area quae fuit petitoris per errorem insulam aedificauit: nisi tamen paratus sit petitor pati tollere eum aedificium. quod et in area uxori donata per iudicem, qui de dote cognoscit, faciendum dixerunt. sed si puerum meum, cum possideres, erudisses, non idem obseruandum Proculus existimat, quia neque carere seruo meo debeam nec potest remedium idem adhiberi, quod in area diximus:

28 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.forte quod pictorem aut librarium docueris. dicitur non aliter officio iudicis aestimationem haberi posse,

29 · Pomponius libro uicensimo primo ad Quintum Mucium

pr.nisi si uenalem eum habeas et plus ex pretio eius consecuturus sis propter artificium,

30 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.aut si ante denuntiatum sit actori, ut impensam solueret, et eo dissimulante posita sit doli mali exceptio.

31 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum

pr.Ceterum cum de fructibus serui petiti quaeritur, non tantum pubertas eius spectanda est, quia etiam impuberis aliquae operae esse possunt. improbe tamen desiderabit petitor fructus aestimari, qui ex artificio eius percipi potuerunt, quod artificium sumptibus possessoris didicit.

32 · Modestinus libro octauo differentiarum

pr.Quod si artificem fecerit, post uicensimum quintum annum eius, qui artificium consecutus est, impensae factae poterunt pensari.

33 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum

pr.Fructus non modo percepti, sed et qui percipi honeste potuerunt aestimandi sunt: et ideo si dolo aut culpa possessoris res petita perierit, ueriorem putat Pomponius Trebatii opinionem putantis eo usque fructuum rationem habendam, quo usque haberetur, si non perisset, id est ad rei iudicandae tempus: quod et Iuliano placet. hac ratione si nudae proprietatis dominus petierit et inter moras usus fructus amissus sit, ex eo tempore, quo ad proprietatem usus fructus reuersus est, ratio fructuum habetur.

34 · Iulianus libro septimo digestorum

pr.Idem est et si per alluuionem pars fundo accesserit.

35 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum

pr.Et ex diuerso si petitor lite contestata usum fructum legauerit, ex eo tempore, ex quo discessit a proprietate, fructuum rationem non habendam quidam recte putant.

1Ubi autem alienum fundum petii et iudex sententia declarauit meum esse, debet etiam de fructibus possessorem condemnare: eodem enim errore et de fructibus condemnaturum: non debere enim lucro possessoris cedere fructus, cum uictus sit: alioquin, ut Mauricianus ait, nec rem arbitrabitur iudex mihi restitui, et quare habeat quod non esset habiturus possessor, si statim possessionem restituisset?

2Petitor possessori de euictione cauere non cogitur rei nomine, cuius aestimationem accepit: sibi enim possessor imputare debet, qui non restituit rem.

3Eorum quoque, quae sine interitu diuidi non possunt, partem petere posse constat.

36 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Qui petitorio iudicio utitur, ne frustra experiatur, requirere debet, an is, cum quo instituat actionem, possessor sit uel dolo desiit possidere.

1Qui in rem conuenitur, etiam culpae nomine condemnatur. culpae autem reus est possessor, qui per insidiosa loca seruum misit, si is periit, et qui seruum a se petitum in harena esse concessit, et is mortuus sit: sed et qui fugitiuum a se petitum non custodit, si is fugit, et qui nauem a se petitam aduerso tempore nauigatum misit, si ea naufragio perempta est.

37 · Ulpianus libro septimo decimo ad edictum

pr.Iulianus libro octauo digestorum scribit: si in aliena area aedificassem, cuius bonae fidei quidem emptor fui, uerum eo tempore aedificaui, quo iam sciebam alienam, uideamus, an nihil mihi exceptio prosit: nisi forte quis dicat prodesse de damno sollicito. puto autem huic exceptionem non prodesse: nec enim debuit iam alienam certus aedificium ponere: sed hoc ei concedendum est, ut sine dispendio domini areae tollat aedificium quod posuit.

38 · Celsus libro tertio digestorum

pr.In fundo alieno, quem imprudens emeras, aedificasti aut conseruisti, deinde euincitur: bonus iudex uarie ex personis causisque constituet. finge et dominum eadem facturum fuisse: reddat impensam, ut fundum recipiat, usque eo dumtaxat, quo pretiosior factus est, et si plus pretio fundi accessit, solum quod impensum est. finge pauperem, qui, si reddere id cogatur, laribus sepulchris auitis carendum habeat: sufficit tibi permitti tollere ex his rebus quae possis, dum ita ne deterior sit fundus, quam si initio non foret aedificatum. constituimus uero, ut, si paratus est dominus tantum dare, quantum habiturus est possessor his rebus ablatis, fiat ei potestas: neque malitiis indulgendum est, si tectorium puta, quod induxeris, picturasque corradere uelis, nihil laturus nisi ut officias. finge eam personam esse domini, quae receptum fundum mox uenditura sit: nisi reddit, quantum prima parte reddi oportere diximus, eo deducto tu condemnandus es.

39 · Ulpianus libro septimo decimo ad edictum

pr.Redemptores, qui suis cementis aedificant, statim cementa faciunt eorum, in quorum solo aedificant.

1Iulianus recte scribit libro duodecimo digestorum mulierem, quae intercedens fundum pignori dedit, quamuis a creditore distractum posse in rem actione petere:

40 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.quia nullum pignus creditor uendidisse uidetur.

41 · Ulpianus libro septimo decimo ad edictum

pr.Si quis hac lege emerit, ut, si alius meliorem condicionem attulerit, recedatur ab emptione, post allatam condicionem iam non potest in rem actione uti. sed et si cui in diem addictus sit fundus, antequam adiectio sit facta, uti in rem actione potest: postea non poterit.

1Si seruus mihi uel filius familias fundum uendidit et tradidit habens liberam peculii administrationem, in rem actione uti potero. sed et si domini uoluntate domini rem tradat, idem erit dicendum: quemadmodum cum procurator uoluntate domini uendidit uel tradidit, in rem actionem mihi praestabit.

42 · Paulus libro uicensimo sexto ad edictum

pr.Si in rem actum sit, quamuis heres possessoris, si non persona defuncti commissum sit, omnimodo in damnationem ueniet.

43 · Paulus libro uigensimo septimo ad edictum

pr.Quae religiosis adhaerent, religiosa sunt et idcirco nec lapides inaedificati postquam remoti sunt uindicari possunt: in factum autem actione petitori extra ordinem subuenitur, ut is, qui hoc fecit, restituere eos compellatur. sed si alieni sine uoluntate domini inaedificati fuerint et nondum functo monumento in hoc detracti erunt, ut alibi reponerentur, poterunt a domino uindicari. quod si in hoc detracti erunt, ut reponerentur, similiter dominum eos repetere posse constat.

44 · Gaius libro uicensimo nono ad edictum prouinciale

pr.Fructus pendentes pars fundi uidentur.

45 · Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum

pr.Si homo sit, qui post conuentionem restituitur, si quidem a bonae fidei possessore, puto cauendum esse de dolo solo, debere ceteros etiam de culpa sua: inter quos erit et bonae fidei possessor post litem contestatam.

46 · Paulus libro decimo ad Sabinum

pr.Eius rei, quae per in rem actionem petita tanti aestimata est, quanti in litem actor iurauerit, dominium statim ad possessorem pertinet: transegisse enim cum eo et decidisse uideor eo pretio, quod ipse constituit.

47 · Paulus libro septimo decimo ad Plautium

pr.Haec si res praesens sit: si absens, tunc cum possessionem eius possessor nactus sit ex uoluntate actoris: et ideo non est alienum non aliter litem aestimari a iudice, quam si cauerit actor, quod per se non fiat possessionem eius rei non traditum iri.

48 · Papinianus libro secundo responsorum

pr.Sumptus in praedium, quod alienum esse apparuit, a bona fide possessore facti neque ab eo qui praedium donauit neque a domino peti possunt, uerum exceptione doli posita per officium iudicis aequitatis ratione seruantur, scilicet si fructuum ante litem contestatam perceptorum summam excedant: etenim admissa compensatione superfluum sumptum meliore praedio facto dominus restituere cogitur.

49 · Celsus libro octauo decimo digestorum

pr.Solum partem esse aedium existimo nec alioquin subiacere uti mare nauibus.

1Meum est, quod ex re mea superest, cuius uindicandi ius habeo.

50 · Callistratus libro secundo edicti monitorii

pr.Si ager ex emptionis causa ad aliquem pertineat, non recte hac actione agi poterit, antequam traditus sit ager tuncque possessio amissa sit.

1Sed heres de eo quod hereditati obuenerit recte aget, etiamsi possessionem eius adhuc non habuerit.

51 · Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum

pr.Si in rem actum sit et in heredem possessoris iudicium datum sit, culpa quoque et dolus malus heredis in hoc iudicium uenit.

52 · Iulianus libro quinquagensimo quinto digestorum

pr.Cum autem fundi possessor ante litem contestatam dolo malo fundum possidere desiit, heredes eius in rem quidem actionem suscipere cogendi non sunt, sed in factum actio aduersus eos reddi debebit, per quam restituere cogantur, quanto locupletes ex ea re facti fuerunt.

53 · Pomponius libro trigensimo primo ad Sabinum

pr.Si fundi possessor eum excoluisset seuissetue et postea fundus euincatur, consita tollere non potest.

54 · Ulpianus libro sexto opinionum

pr.Inter officium aduocationis et rei suae defensionem multum interest: nec propterea quis, si postea cognouerit rem ad se pertinere, quod alii eam uindicanti tunc ignorans suam esse adsistebat, dominium suum amisit.

55 · Iulianus libro quinquagensimo quinto digestorum

pr.Si possessor fundi ante iudicium acceptum duobus heredibus relictis decesserit et ab altero ex his, qui totum fundum possidebat, totus petitus fuerit, quin in solidum condemnari debeat, dubitari non oportet.

56 · Iulianus libro septuagensimo octauo digestorum

pr.Uindicatio non ut gregis, ita et peculii recepta est, sed res singulas is, cui legatum peculium est, petet.

57 · Alfenus libro sexto digestorum

pr.Is a quo fundus petitus erat ab alio eiusdem fundi nomine conuentus est: quaerebatur, si alterutri eorum iussu iudicis fundum restituisset et postea secundum alterum petitorem res iudicaretur, quemadmodum non duplex damnum traheret. respondi, uter prior iudex iudicaret, eum oportere ita fundum petitori restitui iubere, ut possessori caueret uel satisdaret, si alter fundum euicisset, eum praestare.

58 · Paulus libro tertio epitomarum Alfeni digestorum

pr.A quo seruus petebatur et eiusdem serui nomine cum eo furti agebatur, quaerebat, si utroque iudicio condemnatus esset, quid se facere oporteret. si prius seruus ab eo euictus esset, respondit, non oportere iudicem cogere, ut eum traderet, nisi ei satisdatum esset, quod pro eo homine iudicium accepisset, si quid ob eam rem datum esset, id recte praestari. sed si prius de furto iudicium factum esset et hominem noxae dedisset, deinde de ipso homine secundum petitorem iudicium factum esset, non debere ob eam rem iudicem, quod hominem non traderet, litem aestimare, quoniam nihil eius culpa neque dolo contigisset, quo minus hominem traderet.

59 · Iulianus libro sexto ex Minicio

pr.Habitator in aliena aedificia fenestras et ostia imposuit, eadem post annum dominus aedificiorum dempsit: quaero, is qui imposuerat possetne ea uindicare. respondit posse: nam quae alienis aedificiis conexa essent, ea quamdiu iuncta manerent, eorundem aedificiorum esse, simul atque inde dempta essent, continuo in pristinam causam reuerti.

60 · Pomponius libro uicensimo nono ad Sabinum

pr.Quod infans uel furiosus possessor perdidit uel corrupit, impunitum est.

61 · Iulianus libro sexto ex Minicio

pr.Minicius interrogatus, si quis nauem suam aliena materia refecisset, num nihilo minus eiusdem nauis maneret, respondit manere. sed si in aedificanda ea idem fecisset, non posse. Iulianus notat: nam proprietas totius nauis carinae causam sequitur.

62 · Papinianus libro sexto quaestionum

pr.Si nauis a malae fidei possessore petatur, et fructus aestimandi sunt, ut in taberna et area quae locari solent. quod non est ei contrarium, quod de pecunia deposita, quam heres non attingit, usuras praestare non cogitur: nam etsi maxime uectura sicut usura non natura peruenit, sed iure percipitur, tamen ideo uectura desiderari potest, quoniam periculum nauis possessor petitori praestare non debet, cum pecunia periculo dantis faeneretur.

1Generaliter autem cum de fructibus aestimandis quaeritur, constat animaduerti debere, non an malae fidei possessor fruitus sit, sed an petitor frui potuerit, si ei possidere licuisset. quam sententiam Iulianus quoque probat.

63 · Papinianus libro duodecimo quaestionum

pr.Si culpa, non fraude quis possessionem amiserit, quoniam pati debet aestimationem, audiendus erit a iudice, si desideret, ut aduersarius actione sua cedat: cum tamen praetor auxilium quandoque laturus sit quolibet alio possidente, nulla captione adficietur. ipso quoque, qui litis aestimationem perceperit, possidente debet adiuuari: nec facile audiendus erit ille, si uelit postea pecuniam, quam ex sententia iudicis periculo iudicati recepit, restituere.

64 · Papinianus libro uicensimo quaestionum

pr.Cum in rem agitur, eorum quoque nomine, quae usui non fructui sunt, restitui fructus certum est.

65 · Papinianus libro secundo responsorum

pr.Emptor praedium, quod a non domino emit, exceptione doli posita non aliter restituere domino cogetur, quam si pecuniam creditori eius solutam, qui pignori datum praedium habuit, usurarumque medii temporis superfluum reciperauerit, scilicet si minus in fructibus ante litem perceptis fuit: nam eos usuris nouis dumtaxat compensari sumptuum in praedium factorum exemplo aequum est.

1Ancillam, quae non in dotem data, sed in peculium filiae concessa est, peculio filiae non legato mancipium hereditarium esse conuenit. si tamen pater dotis ac peculii contemplatione filiam exheredauit et ea ratione reddita nihil ei testamento reliquit aut eo minus legauit, filiam defensio tuebitur uoluntatis.

66 · Paulus libro secundo quaestionum

pr.Non ideo minus recte quid nostrum esse uindicabimus, quod abire a nobis dominium speratur, si condicio legati uel libertatis extiterit.

67 · Scaeuola libro primo responsorum

pr.A tutore pupilli domum mercatus ad eius refectionem fabrum induxit: is pecuniam inuenit: quaeritur ad quem pertineat. respondi, si non thensauri fuerunt, sed pecunia forte perdita uel per errorem ab eo ad quem pertinebat non ablata, nihilo minus eius eam esse, cuius fuerat.

68 · Ulpianus libro quinquagensimo primo ad edictum

pr.Qui restituere iussus iudici non paret contendens non posse restituere, si quidem habeat rem, manu militari officio iudicis ab eo possessio transfertur et fructuum dumtaxat omnisque causae nomine condemnatio fit. si uero non potest restituere, si quidem dolo fecit quo minus possit, is, quantum aduersarius in litem sine ulla taxatione in infinitum iurauerit, damnandus est. si uero nec potest restituere nec dolo fecit quo minus possit, non pluris quam quanti res est, id est quanti aduersarii interfuit, condemnandus est. haec sententia generalis est et ad omnia, siue interdicta, siue actiones in rem siue in personam sunt, ex quibus arbitratu iudicis quid restituitur, locum habet.

69 · Paulus libro tertio decimo ad Sabinum

pr.Is qui dolo fecit quo minus possideret hoc quoque nomine punitur, quod actor cauere ei non debet actiones, quas eius rei nomine habeat, se ei praestaturum.

70 · Pomponius libro uicensimo nono ad Sabinum

pr.Nec quasi Publicianam quidem actionem ei dandam placuit, ne in potestate cuiusque sit per rapinam ab inuito domino rem iusto pretio comparare.

71 · Paulus libro tertio decimo ad Sabinum

pr.Quod si possessor quidem dolo fecit, actor uero iurare non uult, sed quanti res sit aduersarium condemnari maluit, mos ei gerendus est.

72 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Si a Titio fundum emeris Sempronii et tibi traditus sit pretio soluto, deinde Titius Sempronio heres extiterit et eundem alii uendiderit et tradiderit, aequius est, ut tu potior sis. nam et si ipse uenditor eam rem a te peteret, exceptione eum summoueres. sed et si ipse possideret et tu peteres, aduersus exceptionem dominii replicatione utereris.

73 · Ulpianus libro septimo decimo ad edictum

pr.In speciali actione non cogitur possessor dicere, pro qua parte eius sit: hoc enim petitoris munus est, non possessoris: quod et in Publiciana obseruatur.

1Superficiario,

74 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum

pr.id est qui in alieno solo superficiem ita habet, ut certam pensionem praestet,

75 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.praetor causa cognita in rem actionem pollicetur.

76 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Quae de tota re uindicanda dicta sunt, eadem et de parte intellegenda sunt, officioque iudicis continetur pro modo partis ea quoque restitui iubere, quae simul cum ipsa parte restitui debent.

1Incertae partis uindicatio datur, si iusta causa interueniat. iusta autem causa esse potest, si forte legi Falcidiae locus sit in testamento, propter incertam detractionem ex legatis, quae uix apud iudicem examinatur: iustam enim habet ignorantiam legatarius, cui homo legatus est, quotam partem uindicare debeat: itaque talis dabitur actio. eadem et de ceteris rebus intellegemus.

77 · Ulpianus libro septimo decimo ad edictum

pr.Quaedam mulier fundum non marito donauit per epistulam et eundem fundum ab eo conduxit: posse defendi in rem ei competere, quasi per ipsam adquisierit possessionem ueluti per colonam. proponebatur, quod etiam in eo agro qui donabatur fuisset, cum epistula emitteretur: quae res sufficiebat ad traditam possessionem, licet conductio non interuenisset.

78 · Labeo libro quarto pithanon a Paulo epitomatorum

pr.Si eius fundi, quem alienum possideres, fructum non coegisti, nihil eius fundi fructuum nomine te dare oportet. paulus. immo, quaeritur: huius fructus idcirco factus est, quod is eum suo nomine perceperit? perceptionem fructus accipere debemus non si perfecti collecti, sed etiam coepti ita percipi, ut terra continere se fructus desierint: ueluti si oliuae uuae lectae, nondum autem uinum oleum ab aliquo factum sit: statim enim ipse accepisse fructum existimandus est.

79 · Labeo libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum

pr.Si hominem a me petieris et is post litem contestatam mortuus sit, fructus quoad is uixerit aestimari oportet. Paulus. ita id uerum esse puto, si non prius is homo in eam ualetudinem inciderit, propter quam operae eius inutiles factae sunt: nam ne si uixisset quidem in ea ualetudine, fructus eius temporis nomine aestimari conueniret.

80 · Furius Anthianus libro primo ad edictum

pr.In rem actionem pati non compellimur, quia licet alicui dicere se non possidere, ita ut, si possit aduersarius conuincere rem ab aduersario possideri, transferat ad se possessionem per iudicem, licet suam esse non adprobauerit.