IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 5

D. 5.6DE FIDEICOMMISSARIA HEREDITATIS PETITIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Ex ordine occurrit actio quae proponitur his, quibus restituta est hereditas. nam quisquis susceperit restitutam hereditatem ex senatus consulto, ex quo actiones transeunt, fideicommissaria hereditatis petitione uti poterit.

2 · Paulus libro uicensimo ad edictum

pr.Quae actio eadem recipit, quae hereditatis petitio ciuilis.

3 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Nec interest, mihi quis rogatus fuerit restituere an ei cui heres extiti. sed et si bonorum possessor sim eius cui fideicommissaria hereditas relicta est uel alius successor, per hanc actionem experiri poterim.

1Hanc actionem sciendum est aduersus eum, qui restituit hereditatem, non competere.

2Hae autem actiones mihi dantur, quae heredi et in heredem competunt.