IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 6

D. 6.2DE PUBLICIANA IN REM ACTIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Ait praetor: ‘si quis id quod traditur ex iusta causa non a domino et nondum usucaptum petet, iudicium dabo.’

1Merito praetor ait ‘nondum usucaptum’: nam si usucaptum est, habet ciuilem actionem nec desiderat honorariam.

2Sed cur traditionis dumtaxat et usucapionis fecit mentionem, cum satis multae sunt iuris partes, quibus dominium quis nancisceretur? ut puta legatum

2 · Paulus libro nono decimo ad edictum

pr.uel mortis causa donationes factae: nam amissa possessione competit Publiciana, quia ad exemplum legatorum capiuntur.

3 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Sunt et aliae pleraeque.

1Ait praetor: ‘ex iusta causa petet.’ qui igitur iustam causam traditionis habet, utitur Publiciana: et non solum emptori bonae fidei competit Publiciana, sed et aliis, ut puta ei cui dotis nomine tradita res est necdum usucapta: est enim iustissima causa, siue aestimata res in dotem data sit siue non. item si res ex causa iudicati sit tradita

4 · Paulus libro nono decimo ad edictum

pr.uel soluendi causa

5 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.uel ex causa noxae deditionis, siue uera causa sit siue falsa.

6 · Paulus libro nono decimo ad edictum

pr.Item si seruum ex causa noxali, quia non defendebatur, iussu praetoris duxero et amisero possessionem, competit mihi Publiciana.

7 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Sed et si res adiudicata sit, Publiciana actio competit.

1Si lis fuerit aestimata, similis est uenditioni: et ait Iulianus libro uicensimo secundo digestorum, si optulit reus aestimationem litis, Publicianam competere.

2Marcellus libro septimo decimo digestorum scribit eum, qui a furioso ignorans eum furere emit, posse usucapere: ergo et Publicianam habebit.

3Sed et si quis ex lucratiuis causis rem accepit, habet Publicianam, quae etiam aduersus donatorem competit: est enim iustus possessor et petitor, qui liberalitatem accepit.

4Si a minore quis emerit ignorans eum minorem esse, habet Publicianam.

5Sed et si permutatio facta sit, eadem actio competit.

6Publiciana actio ad instar proprietatis, non ad instar possessionis respicit.

7Si petenti mihi rem iusiurandum detuleris egoque iurauero rem meam esse, competit Publiciana mihi, sed aduersus te dumtaxat: ei enim soli nocere debet iusiurandum, qui detulit. sed si possessori delatum erit iusiurandum et iurauerit rem petitoris non esse, aduersus eum solum petentem exceptione utetur, non ut et habeat actionem.

8In Publiciana actione omnia eadem erunt, quae et in rei uindicatione diximus.

9Haec actio et heredi et honorariis successoribus competit.

10Si ego non emero, sed seruus meus, habebo Publicianam. idem est et si procurator meus uel tutor uel curator uel quis alius negotium meum gerens emerit.

11Praetor ait: ‘Qui bona fide emit.’ non igitur omnis emptio proderit, sed ea, quae bonam fidem habet: proinde hoc sufficit me bonae fidei emptorem fuisse, quamuis non a domino emerim, licet ille callido consilio uendiderit: neque enim dolus uenditoris mihi nocebit.

12In hac actione non oberit mihi, si successor sum et dolo feci, cum is, in cuius locum successi, bona fide emisset: nec proderit, si dolo careo, cum emptor, cui successi, dolo fecisset.

13Sed enim si seruus meus emit, dolus eius erit spectandus, non meus, uel contra.

14Publiciana tempus emptionis continet, et ideo neque quod ante emptionem neque quod postea dolo malo factum est in hac actione deduci Pomponio uidetur.

15Bonam autem fidem solius emptoris continet.

16Ut igitur Publiciana competat, haec debent concurrere, ut et bona fide quis emerit et ei res empta eo nomine sit tradita: ceterum ante traditionem, quamuis bonae fidei quis emptor sit, experiri Publiciana non poterit.

17Iulianus libro septimo digestorum scripsit traditionem rei emptae oportere bona fide fieri: ideoque si sciens alienam possessionem adprehendit, Publiciana eum experiri non posse, quia usucapere non poterit. nec quisquam putet hoc nos existimare sufficere initio traditionis ignorasse rem alienam, uti quis possit Publiciana experiri, sed oportere et tunc bona fide emptorem esse.

8 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.De pretio uero soluto nihil exprimitur: unde potest coniectura capi, quasi nec sententia praetoris ea sit, ut requiratur, an solutum sit pretium.

9 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Siue autem emptori res tradita est siue heredi emptoris, Publiciana competit actio.

1Si quis rem apud se depositam uel sibi commodatam emerit uel pignori sibi datam, pro tradita erit accipienda, si post emptionem apud eum remansit.

2Sed et si praecessit traditio emptionem, idem erit dicendum.

3Item si hereditatem emero et traditam mihi rem hereditariam petere uelim, Neratius scribit esse Publicianam.

4Si duobus quis separatim uendiderit bona fide ementibus, uideamus, quis magis Publiciana uti possit, utrum is cui priori res tradita est an is qui tantum emit. et Iulianus libro septimo digestorum scripsit, ut, si quidem ab eodem non domino emerint, potior sit cui priori res tradita est, quod si a diuersis non dominis, melior causa sit possidentis quam petentis. quae sententia uera est.

5Haec actio in his quae usucapi non possunt, puta furtiuis uel in seruo fugitiuo, locum non habet.

6Si seruus hereditarius ante aditam hereditatem aliquam rem emerit et traditam sibi possessionem amiserit, recte heres Publiciana utitur, quasi ipse possedisset. municipes quoque, quorum seruo res tradita est, in eadem erunt condicione,

10 · Paulus libro nono decimo ad edictum

pr.siue peculiari nomine seruus emerit siue non.

11 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Si ego emi et mea uoluntate alii res sit tradita, imperator Seuerus rescripsit Publicianam illi dandam.

1Si de usu fructu agatur tradito, Publiciana datur: itemque seruitutibus urbanorum praediorum per traditionem constitutis uel per patientiam ( forte si per domum quis suam passus est aquae ductum transduci): item rusticorum, nam et hic traditionem et patientiam tuendam constat.

2Partus ancillae furtiuae, qui apud bonae fidei emptorem conceptus est, per hanc actionem petendus est, etiamsi ab eo qui emit possessus non est. sed heres furis hanc actionem non habet, quia uitiorum defuncti successor est.

3Interdum tamen, licet furtiua mater distracta non sit, sed donata ignoranti mihi et apud me conceperit et pepererit, competit mihi in partu Publiciana, ut Iulianus ait, si modo eo tempore, quo experiar, furtiuam matrem ignorem.

4Idem Iulianus generaliter dicit, ex qua causa matrem usucapere possem, si furtiua non esset, ex ea causa partum me usucapere, si furtiuam esse matrem ignorabam: ex omnibus igitur causis Publicianam habebo.

5Idem est et si ex partu partus est et si non natus, sed post mortem matris exsecto uentre eius extractus est, ut et Pomponius libro quadragensimo scripsit.

6Idem ait aedibus emptis, si fuerint dirutae, ea quae aedificio accesserunt huiusmodi actione petenda.

7Quod tamen per alluuionem fundo accessit, simile fit ei cui accedit: et ideo si ipse fundus Publiciana peti non potest, non hoc petetur, si autem potest, et ad partem, quae per alluuionem accessit: et ita Pomponius scribit.

8Idem adicit et si statuae emptae partes recisae petantur, similem actionem proficere.

9Idem scribit, si aream emero et insulam in ea aedificauero, recte me Publiciana usurum.

10Item, inquit, si insulam emi et ad aream ea peruenit, aeque potero uti Publiciana.

12 · Paulus libro nono decimo ad edictum

pr.Cum sponsus sponsae seruum donasset eumque in dotem accepisset ante usucapionem, rescriptum est a diuo Pio diuortio facto restituendum esse seruum: nam ualuisse donationem inter sponsum et sponsam. dabitur ergo et possidenti exceptio et amissa possessione Publiciana, siue extraneus siue donator possideat.

1Is cui ex Trebelliano hereditas restituta est, etiamsi non fuerit nactus possessionem, uti potest Publiciana.

2In uectigalibus et in aliis praediis, quae usucapi non possunt, Publiciana competit, si forte bona fide mihi tradita est.

3Idem est et si superficiariam insulam a non domino bona fide emero.

4Si res talis sit, ut eam lex aut constitutio alienari prohibeat, eo casu Publiciana non competit, quia his casibus neminem praetor tuetur, ne contra leges faciat.

5Publiciana actione etiam de infante seruo nondum anniculo uti possumus.

6Si pro parte quis rem petere uult, Publiciana actione uti potest.

7Sed etiam is, qui momento possedit, recte hac actione experiretur.

13 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Quaecumque sunt iustae causae adquirendarum rerum, si ex his causis nacti res amiserimus, dabitur nobis earum rerum persequendarum gratia haec actio.

1Interdum quibusdam nec ex iustis possessionibus competit Publicianum iudicium: namque pigneraticiae et precariae possessiones iustae sunt, sed ex his non solet competere tale iudicium, illa scilicet ratione, quia neque creditor neque is qui precario rogauit eo animo nanciscitur possessionem, ut credat se dominum esse.

2Qui a pupillo emit, probare debet tutore auctore lege non prohibente se emisse. sed et si deceptus falso tutore auctore emerit, bona fide emisse uidetur.

14 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum

pr.Papinianus libro sexto quaestionum scribit: si quis prohibuit uel denuntiauit ex causa uenditionis tradi rem, quae ipsius uoluntate a procuratore fuerat distracta, et is nihilo minus tradiderit, emptorem tuebitur praetor, siue possideat siue petat rem. sed quod iudicio empti procurator emptori praestiterit, contrario iudicio mandati consequetur: potest enim fieri, ut emptori res auferatur ab eo, qui uenire mandauit, quia per ignorantiam non est usus exceptione, quam debuit opponere, ueluti: ‘si non auctor meus ex uoluntate tua uendidit.’

15 · Pomponius libro tertio ad Sabinum

pr.Si seruus meus, cum in fuga sit, rem a non domino emat, Publiciana mihi competere debet, licet possessionem rei traditae per eum nactus non sim.

16 · Papiniani libro decimo quaestionum Paulus notat

pr.Paulus notat: exceptio iusti dominii Publicianae obicienda est.

17 · Neratius libro tertio membranarum

pr.Publiciana actio non ideo comparata est, ut res domino auferatur: eiusque rei argumentum est primo aequitas, deinde exceptio ‘si ea res possessoris non sit’: sed ut is, qui bona fide emit possessionemque eius ex ea causa nactus est, potius rem habeat.