IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 50

D. 50.9DE DECRETIS AB ORDINE FACIENDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro tertio opinionum

pr.Medicorum intra numerum praefinitum constituendorum arbitrium non praesidi prouinciae commissum est, sed ordini et possessoribus cuiusque ciuitatis, ut certi de probitate morum et peritia artis eligant ipsi, quibus se liberosque suos in aegritudine corporum committant.

2 · Marcianus libro primo publicorum

pr.Illa decreta, quae non legitimo numero decurionum coacto facta sunt, non ualent.

3 · Ulpianus libro tertio de appellationibus

pr.Lege autem municipali cauetur, ut ordo non aliter habeatur quam duabus partibus adhibitis.

4 · Ulpianus libro singulari de officio curatoris rei publicae

pr.Ambitiosa decreta decurionum rescindi debent, siue aliquem debitorem dimiserint siue largiti sunt.

1Proinde, ut solent, siue decreuerint de publico alicuius uel praedia uel aedes uel certam quantitatem praestari, nihil ualebit huiusmodi decretum.

2Sed et si salarium alicui decuriones decreuerint, decretum id nonnumquam ullius erit momenti: ut puta si ob liberalem artem fuerit constitutum uel ob medicinam: ob has enim causas licet constitui salaria.

5 · Callistratus libro secundo de cognitionibus

pr.Quod semel ordo decreuit, non oportere id rescindi diuus Hadrianus Nicomedensibus rescripsit nisi ex causa: id est si ad publicam utilitatem respiciat rescissio prioris decreti.

6 · Scaeuola libro primo digestorum

pr.Municipii lege ita cautum erat: ‘ἐάν τις ἔξω τοῦ συνεδρίου δικάσηται, τοῦ τε συνεδρίου εἰργέσθω καὶ προσαποτιννύτω δράχμας χιλίασ’. quaesitum est, an poenam sustinere debeat, qui ignorans aduersus decretum fecit. respondit et huiusmodi poenas aduersus scientes paratas esse.