D. 50.8DE ADMINISTRATIONE RERUM AD CIUITATES PERTINENTIUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro decimo disputationum
pr.Quod ad certam speciem ciuitatis relinquitur, in alios usus conuertere non licet.
2 · Ulpianus libro tertio opinionum
pr.Non utique de exemplo posterioris locationis praeteritarum conductionum, quae suam legem habuerunt, rationem iniri oportet.
1Quod quis suo nomine exercere prohibetur, id nec per subiectam personam agere debet. et ideo si decurio subiectis aliorum nominibus praedia publica colat, quae decurionibus conducere non licet, secundum legem usurpata reuocentur.
2Quod de frumentaria ratione in alium usum conuersum est, sua causa cum incremento debito restituatur: idque etsi contra absentem pronuntiatum est, inanis est querella. ratio tamen administrationis secundum fidem acceptorum et datorum ponatur.
3Frumentariae pecuniae suo nomine debitor quam primum soluat: necessaria enim omnibus rebus publicis frumentaria pecunia moram solutionis accipere non debet: sed debitores, quos ex eadem causa habet, ad solutionem per praesidem prouinciae compellantur.
4Ad frumenti comparationem pecuniam datam restitui ciuitati, non compensari in erogata debet. sin autem frumentaria pecunia in alios usus, quam quibus destinata est, conuersa fuerit, ueluti in opus balneorum publicorum, licet ex bona fide datum probatur, compensari quidem frumentariae pecuniae non oportet, solui autem a curatore rei publicae iubetur.
5Si indemnitas debiti frumentariae pecuniae cum suis usuris fit, immodicae et illicitae computationis modus non adhibetur: id est ne commodorum commoda et usurae usurarum incrementum faciant.
6Grani aestimationem per iniuriam post emptionem ablati, quae rationibus publicis refertur, curator rei publicae domino restitui iubeat.
7Si eo tempore, quo nominatus est, idoneus, postea lapsus facultatibus damnum debitis rei publicae dederit: quia fortuitos casus nullum humanum consilium prouidere potest, creator hoc nomine nihil praestare debet.
8Ius rei publicae pacto mutari non potest, quo minus magistratus collegae quoque nomine conueniantur in his speciebus, in quibus id fieri iure permissum est.
9Actio autem, quae propter ea in collegam decerni solet, ei qui pro altero dependit ex aequitate competit.
10Quod depensum pro collega in magistratu probabitur, solui et ab heredibus eius praeses prouinciae iubet.
3 · Ulpianus libro tertio opinionum
pr.Conductore perficiendi operis punito fideiussor, qui pro eo interuenerat, idem opus exstruendum alii locauerat: nec a secundo redemptore opere perfecto usurarum praestationem heres fideiussoris recusare non debet, cum et prior causa in bonae fidei contractu in uniuersum fideiussorem obligauerit, et posterior locatio, quia suum periculum agnouit, solidae praestationi rei publicae eum substituerit.
1Qui fideiusserint pro conductore uectigalis in uniuersam conductionem, in usuras quoque iure conueniuntur, nisi proprie quid in persona eorum uerbis obligationis expressum est.
2Sed si in locatione fundorum pro sterilitate temporis boni uiri arbitratu in soluenda pensione cuiusque anni pacto comprehensum est, explorata lege conductionis fides bona sequenda est.
4 · Papinianus libro primo responsorum
pr.Curatores communis officii diuisa pecunia, quam omnibus in solidum publice dari placuit, periculo uice mutua non liberantur. Ulpianus: prior tamen exemplo tutorum conueniendus est is qui gessit.
5 · Papinianus libro primo responsorum
pr.Praedium publicum in quinque annos idonea cautione non exacta curator rei publicae locauit. ceteris annis colonus si reliqua traxerit et de fructibus praedii mercedesque seruari non potuerint, successor qui locauit tenebitur. idem in uectigalibus non ita pridem constitutum est, scilicet ut sui temporis singuli periculum praestarent.
1In eum, qui administrationis tempore creditoribus rei publicae nouatione facta pecuniam cauit, post depositum officium actionem denegari non oportet. diuersa causa est eius, qui solui constituit: similis etenim uidetur ei, qui publice uendidit aut locauit.
2Filium pro patre curatore rei publicae creato cauere cogi non oportet. nec mutat, quod in eum pater emancipatum, priusquam curator constitueretur, partem bonorum suorum donationis causa contulit.
3Pro magistratu fideiussor interrogatus pignora quoque specialiter dedit. in eum casum pignora uidentur data, quo recte conuenitur: uidelicet postquam res ab eo seruari non potuerit, pro quo intercessit.
6 · Ualens libro secundo fideicommissorum
pr.Legatam municipio pecuniam in aliam rem quam defunctus uoluit conuertere citra principis auctoritatem non licet. et ideo si unum opus fieri iusserit, quod Falcidiae legis interuentu fieri non potest, permittitur summam, quae eo nomine debetur, in id, quod maxime necessarium rei publicae uideatur, conuertere: siue plures summae in plura opera legantur et legis Falcidiae interuentu id quod relinquitur omnium operum exstructioni non sufficit, permittitur in unum opus, quod ciuitas uelit, erogari. sed municipio pecuniam legatam, ut ex reditu eius uenatio aut spectacula edantur, senatus in eas causas erogari uetuit: et pecuniam eo legatam in id, quod maxime necessarium municipibus uideatur, conferre permittitur, ut in eo munificentia eius qui legauit inscriptione notetur.
7 · Paulus libro primo sententiarum
pr.Decuriones pretio uiliori frumentum, quod annona temporalis est patriae suae, praestare non sunt cogendi.
1Nisi ad opus nouum pecunia specialiter legata sit, uetera ex hac reficienda sunt.
8 · Ulpianus libro primo ad edictum praetoris
pr.Magistratus rei publicae non dolum solummodo, sed et latam neglegentiam et hoc amplius etiam diligentiam debent.
9 · Paulus libro primo ad edictum praetoris
pr.Si filius familias uolente patre magistratum gesserit, Iulianus existimauit in solidum patrem teneri in id, quod eius nomine rei publicae abesset.
10 · Modestinus libro octauo regularum
pr.Calculi erroris retractatio etiam post decennii aut uicennii tempora admittetur.
1Sed si gratiose expunctae dicentur, non retractabuntur.
11 · Papirius Iustus libro secundo de constitutionibus
pr.Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt pecuniae, quae apud curatores remansit, usuras exigendas: eius uero, quae a redemptoribus operum exigi non potest, sortis dumtaxat periculum ad curatores pertinere.
1Item rescripserunt operum periculum etiam ad heredes curatorum pertinere.
2Item rescripserunt agros rei publicae retrahere curatorem ciuitatis debere, licet a bona fide emptoribus possideantur, cum possint ad auctores suos recurrere.
12 · Papirius Iustus libro secundo de constitutionibus
pr.Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt operum exactionem sine cautione non oportere committi.
1Item rescripserunt curatores, si neglegenter in distrahendis bonis se gesserint, in simplum teneri, si per fraudem, in duplum: nec ad heredes eorum poenam descendere.
2Item rescripserunt pecuniam ad annonam destinatam distractis rebus curatorem exigere debere.
3Item rescripserunt sitonas indemnes esse oportere, qui non segniter officio suo functi sunt, secundum litteras Hadriani.
4Item rescripserunt a curatore kalendarii cautionem exigi non debere, cum a praeside ex inquisitione eligatur.
5Item rescripserunt curatorem etiam nomine collegae teneri, si interuenire et prohibere eum potuit.
6Item rescripserunt nominum, quae deteriora facta sunt tempore curatoris, periculum ad ipsum pertinere: quia uero antequam curator fieret, idonea non erant, aequum uideri periculum ad eum non pertinere.
13 · Papirius Iustus libro secundo de constitutionibus
pr.Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt eum, qui pecuniam publicam magistratus sui tempore et post non pauco tempore detinuerat, usuras etiam praestare debere, nisi si quid adlegare possit, qua ex causa tardius intulisset.