D. 50.10DE OPERIBUS PUBLICIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro secundo opinionum
pr.Curator operum creatus praescriptione motus ab excusatione perferenda sicuti cessationis nomine, in qua quoad uiuit moratus est, heredes suos obligatos reliquit, ita temporis, quod post mortem eius cessit, nullo onere eos obstrinxit.
1Curam operis aquae ductus in alio iam munere constitutus postea susceperat. praepostere uisus est petere exonerari priore utrisque iam implicitus, quando, si alterum tantum sustinere eum oportuisset, ante probabilius impetrasset propter prius munus a sequenti excusationem.
2 · Ulpianus libro tertio opinionum
pr.Qui liberalitate, non necessitate debiti, reditus suos interim ad opera finienda concessit, munificentiae suae fructum de inscriptione nominis sui operibus, si qua fecerit, capere per inuidiam non prohibetur.
1Curatores operum cum redemptoribus negotium habent, res publica autem cum his, quos efficiendo operi praestituit. quatenus ergo et quis et cui obstrictus est, aestimatio praesidis prouinciae est.
2Ne eius nomine, cuius liberalitate opus exstructum est, eraso aliorum nomina inscribantur et propterea reuocentur similes ciuium in patrias liberalitates, praeses prouinciae auctoritatem suam interponat.
3 · Macer libro secundo de officio praesidis
pr.Opus nouum priuato etiam sine principis auctoritate facere licet, praeterquam si ad aemulationem alterius ciuitatis pertineat uel materiam seditionis praebeat uel circum theatrum uel amphitheatrum sit.
1Publico uero sumptu opus nouum sine principis auctoritate fieri non licere constitutionibus declaratur.
2Inscribi autem nomen operi publico alterius quam principis aut eius, cuius pecunia id opus factum sit, non licet.
4 · Modestinus libro undecimo pandectarum
pr.Nec praesidis quidem nomen licebit superscribere.
5 · Ulpianus libro singulari de officio curatoris rei publicae
pr.Si legatum uel fideicommissum fuerit ad opus relictum, usurae quae et quando incipiant deberi, rescripto diui Pii ita continetur. ‘Si quidem dies non sit ab his, qui statuas uel imagines ponendas legauerunt, praefinitus, a praeside prouinciae tempus statuendum est: et nisi posuerint heredes, usuras leuiores intra sex menses, si minus, semisses usuras rei publicae pendant. si uero dies datus est, pecuniam deponant intra diem, si aut non inuenire se statuas dixerint aut loco controuersiam fecerint: semisses protinus pendant’.
1Fines publicos a priuatis detineri non oportet. curabit igitur praeses prouinciae, si qui publici sunt, a priuatis separare et publicos potius reditus augere: si qua loca publica uel aedificia in usus priuatorum inuenerit, aestimare, utrumne uindicanda in publicum sint an uectigal eis satius sit imponi, et id, quod utilius rei publicae intellexerit, sequi.
6 · Modestinus libro undecimo pandectarum
pr.De operibus, quae in muris uel portis uel rebus publicis fiunt, aut si muri exstruantur, diuus Marcus rescripsit praesidem aditum consulere principem debere.
7 · Callistratus libro secundo de cognitionibus
pr.Pecuniam, quae in opera noua legata est, potius in tutelam eorum operum quae sunt conuertendam, quam ad inchoandum opus erogandam diuus Pius rescripsit: scilicet si satis operum ciuitas habeat et non facile ad reficienda ea pecunia inueniatur.
1Si quis opus ab alio factum adornare marmoribus uel alio quo modo ex uoluntate populi facturum se pollicitus sit, nominis proprii titulo scribendo: manentibus priorum titulis, qui ea opera fecissent, id fieri debere senatus censuit. quod si priuati in opera, quae publica pecunia fiant, aliquam de suo adiecerint summam, ita titulo inscriptionis uti eos debere isdem mandatis cauetur, ut quantam summam contulerint in id opus, inscribant.