IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 50

D. 50.11DE NUNDINIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisHulot

1 · Modestinus libro tertio regularum

pr.Nundinis impetratis a principe non utendo qui meruit decennii tempore usum amittit.

2 · Callistratus libro tertio de cognitionibus

pr.Si quis ipsos cultores agrorum uel piscatores deferre utensilia in ciuitatem iusserit, ut ipsi ea distrahant, destituetur annonae praebitio, cum auocentur ab opere rustici: qui confestim ubi detulerint mercem, tradere eam et ad opera sua reuerti debeant. denique summae prudentiae et auctoritatis apud Graecos Plato cum institueret, quemadmodum ciuitas bene beate habitari possit, in primis istos negotiatores necessarios duxit. sic enim libro secundo πολιτείας ait: δεῖ γὰρ πλειόνων ἄρα γεωργῶν τε καὶ τῶν ἄλλων δημιουργῶν καὶ τῶν ἄλλων διακόνων τῶν γε εἰσαξόντων καὶ ἐξαξόντων ἕκαστα· οὗτοι δέ εἰσιν ἔμποροι. κομίσας δὲ ὁ γεωργὸς εἰς τὴν ἀγοράν τι ὧν ποιεῖ ἤ τις ἄλλος τῶν δημιουργῶν μὴ εἰς τὸν αὐτὸν χρόνον ἥκῃ τοῖς δεομένοις τὰ παρ’ αὐτοῦ ἀνταλλὰξασθαι, ἀργήσει τῆς αὑτοῦ δημιουργίας καθήμενος ἐν ἀγορᾷ; οὐδαμῶς, ἦ δ’ ὅς, ἀλλ’ εἰσὶν οἳ τοῦτο ὁρῶντες ἑαυτοὺς ἐπὶ τὴν διακονίαν τάττουσι ταύτην.